De sacramentis christianae fidei (page 11)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Sane de spiritu creato hoc commodius dictu et ad intelligentiam hoc accommodatius esse fatemur, ut non solum in loco esse, sed localem esse pronuntiemus sine dubitatione. In loco quidem quoniam hic alicubi praesens cernitur; localem vero quoniam cum sit alicubi non ubique invenitur. Omne enim quod definitum est, secundum aliquid locale est; quoniam in eo ipso quod finem et terminum habet locum habet, et determinat locum sicut determinatum est in loco. Sed corpus dimensionem habens loco circumscribitur; quoniam ei secundum locum principium medium et finis assignantur. Spiritus vero quoniam dimensionem non capit (sed definitione sola terminatur) circumscriptionem quidem

non recipit loci; et tamen loco quodammodo concluditur, quoniam cum hic alicubi praesens sit totus, alibi non invenitur. Itaque corpus locale est, quoniam loco circumscribitur; spiritus autem quoniam in loco per praesentiam naturae et operationis concluditur, localis et ipse jure nominatur Spiritus autem increatus, quoniam omni loco praesens est, nec tamen ullo in loco concludi aut circumscribi potest, veraciter in omni loco esse dicitur; nec tamen localis aliquando ratione ulla appellatur. Non ignoro tamen quosdam ab omni spiritu locum universaliter removere voluisse; quoniam secundum dimensionem solum et circumscriptionem corporalem locum constare probaverunt. Sed horum, ut supra diximus, consideratio nimis a communi existimatione et possibilitate

recessit. Magis autem ea ponenda in usum loquendi quae se sponte accommodant; et nihil a latere ingerant alienum a veritate.

Nunc diximus quomodo ratio vera probat quod Deus unus est, et quae ad unitatem deitatis spectant vera esse considerat. Deinde etiam arguit et commendat quod non solum unus, sed et trinus est Deus. Et habet hujus quoque investigationis et considerationis bonae a Deo exemplaria vera. Deus enim qui in se videri non potuit, in suo opere manifestatus est; et vidit eum ratio humana non in se; quia invisibilis fuit; sed in similitudine

Nam sicut sapientia hominis non videtur nisi ab ipso homine donec exeat et manifestetur per verbum, ita sapientia Dei invisibilis fuit et non potuit cognosci nisi ab ipso solo cujus erat, donec manifestata est per opus suum. Et erat ipsa sapientia verbum. Sed quasi verbum intrinsecum et absconditum quod omnino sciri non posset nisi per verbum extrinsecum manifestaretur; quemadmodum cogitatio hominis quasi intrinsecum verbum illius est quod latet et absconditum est donec reveletur per prolationem oris; et est ipsa prolatio vocis verbum similiter ut verbum est cogitatio cordis. Sed verbum quod

manifestum est prodit et revelat verbum quod occultum est. Sic et in Deo verbum intrinsecum et occultum et invisibile verbum fuit cordis ejus; et sapientia erat hoc verbum et invisibile, donec manifestatum est per verbum extrinsecum quod visibile factum est, quod erat opus ejus. Sicut per verbum oris manifestatum est verbum cordis; sic loquitur omnis natura ad auctorem suum, et indicat quod factum est opificem intelligendi sensum habentibus.

CAP. XXI. Quod imago Dei in rationali creatura expressior est, et vestigium Trinitatis invenitur in ipsa.

Et sunt in his simulacra quaedam quasi de longe significantia et habentia similitudinem pro parte.

Quaedam vero expressa imagine, et perfecta aemulatione consignata, claram demonstrationem efficiunt. In his ergo citius quod invisibile Dei est agnoscitur in quibus evidentius manifesta declaratione demonstratur. Ea namque perfectius auctorem suum manifestant: quae illius similitudini vicinius appropinquant. Hoc autem est ipsa rationalis creatura, quae excellenter et proprie ad illius similitudinem facta est; quae tunc citius creatorem suum (quem non videt) agnoscit, cum seipsam ad illius imaginem factam intelligit. In hoc ergo primum Trinitatis vestigium inventum est cum agnoscere coepit ipsa quod erat in se, et ex eo consideravit quod erat supra se. Vidit enim quod ex ipsa nascitur sapientia quae est in ipsa; et diligit ipsa sapientiam suam; et

procedit amor ex ipsa; et sapientia sua quo amat eam genitam de se, et in se manentem non dividit a se. Et apparent tria quaedam in uno: mens, sapientia et amor: et est mens et sapientia de mente; et de mente et sapientia amor; et surgit Trinitas quaedam, et unitas non recedit, et sunt simul Trinitas et unitas secundum potestatem et imaginis virtutem. Et conscendit mens ab istis per haec illuminata, et considerat creatorem suum sapientem esse et sapientiam habere, et ex ipso esse sapientiam suam; nec fuisse unquam sine sapientia, quoniam semper sapiens fuit. Et quod semper sapientiam suam ipse dilexit et semper amorem habuit ad sapientiam suam, et erat coaeternus amor aeterno et coaeternae sapientiae illius.

CAP. XXII. Quomodo tres personae sint essentia sive substantia una.

Rursum considerat quod non potest in Deo esse aliquid diversum ab ipso, et quod unum est totum quod est; et propterea vere est Trinitas, et unitas manet. Quia enim ibi est qui a nullo est, et est ibi qui ab illo est, et pariter cum utroque qui ab utroque est, Trinitas est. Neque enim qui a nullo est, esse potest ille qui ab alio est; et qui ab utroque est, vel ille qui a nullo est, vel qui ab illo tantum est, esse potest. Itaque Trinitas est vera, et unitas manet perfecta, quoniam in Deo nihil esse potest quod Deus non est. Natura siquidem indivisa et unitas vera scissionem prohibet; discretio vero et proprietas Trinitatem docet.

Posuitque nomina fides quibus significaretur quod creditur; et dictus est Pater in Trinitate, quia ab ipso Filius erat, qui de ipsius substantia erat. Qui enim gignit et de sua substantia gignit; id quod ipse est, gignit. Et propterea a quo erat qui cum ipso erat idem quod ipse erat, Pater dictus est; quia ab ipso erat Filius Qui autem ab utroque erat, utriusque Filius non erat, ne duo essent patres unius Filii; et Pater qui Filius diceretur, et confunderetur Trinitatis discretio; sed Spiritus sanctus Patris et Filii, procedens a Patre et Filio. Et professa est fides catholica Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et est Pater qui Filium habet; et Filius qui Patrem; Spiritus sanctus qui a Patre est

et Filio. Et est quidem Pater Spiritus, quoniam Deus est. Et est Pater similiter sanctus, quoniam Deus est. Sed voluit fides unam in Trinitate personam distinguere, cum diceret Spiritum sanctum. Ipse enim est qui ad sanctificationem datur, cum inspiratur sanctificandis. Et non tantum venit sine Patre et Filio, quoniam Trinitas est indivisa.

CAP. XXIV. Quomodo Spiritus sanctus a Patre et Filio mittitur aeterna processione ab illis, et temporali adventu ad nos.

Sed inspirari a Patre et Filio: hoc est illi venientem esse a Patre et Filio. Quod aeternum illi est ne nomen sit perfunctionis qui datur ex tempore et accipitur; quia temporale non est illi esse a Patre et Filio, sed aeternum. Pro quo dari dicitur: cum

venit a Patre et Filio; quia est a Patre et Filio quod aeternum est, et non temporale illi. Sicut Spiritus sanctus donum Dei est, quia donum est Patris et Filii. Et cum datur ex tempore datur et datur a Patre et Filio; et dari a Patre et Filio, non aliud illi est quam cum datur esse a Patre et Filio; ex eo quod aeternum illi est a Patre et Filio. Et est in Trinitate Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pater a seipso; Filius a solo Patre; Spiritus sanctus a Patre et Filio. Et quia una natura est et una substantia; una trinitas est in una natura et una substantia. Et cum mens una quae discreta sunt et propria in trinitate considerat, tria invenit, et tres confitetur. Cum vero quod idem est tribus attendere coepit unum ostenditur.

CAP. XXV. Quare tria illa ineffabilia in deitate personae tres dicuntur, et tria in humanitate non dicuntur.

Et surgit rursus ex adverso alia dubietas, et pulsat mentem profundo rerum caligantium; et exit quaestio et interrogat seipsam ratio, quare tria illa quae in Deitate reperta sunt personae dicantur; cum in trinitate illa quam in semetipsa primum mens reperit tria similiter inventa sint, nec tamen tres personas in se mentem rationalem continere, aut tribus personis constare animam rationabilis consideratio patiatur. Et diligenter conquirat ratio quare ita sit, cum nec ita esse dubitare liceat, nec quomodo sit facile sciri possit. Et tamen videt aliquid ex eo quod totum non videt, nec ignorare permittitur

quod non sinitur apprehendere. Videt enim quoniam quae in mente sunt non vere idem sunt quod est ipsa mens. Separantur enim a mente haec aliquando; et cum adfuerint recedunt, et redeunt iterum cum abierint et variantur circa ipsam, nec vere sunt idem cum ipsa, sed quasi affectiones quaedam et formae ipsius, quibus non sit hoc aliquid esse, sed ad esse tantum ei quod est hoc aliquid. Itaque cum sit homo ipse persona, haec autem tantum affectiones quaedam adhaerentes personae et circa ipsam existentes inveniantur; non est omnino eis proprium esse persona, sed personae inesse tantum. Cum antem quae in Deo sunt aliud ab ipso esse non possunt, quasi nec accidentia aut affectiones ex tempore mutabiles sive separabiles natura incommutabili essentiae, et cui

idem sit totum esse quod est: Convenire tria in eo veraciter praedicantur, et tribus unum esse; et proprium idem esse aeternum et perfectum asseritur. Et dicuntur tria tres personae, non tres essentiae; quia natura in tribus est perfecta singulis, et tribus indivisa. Et ideo dicuntur personae singulae, quia Deus sunt et unus Deus tres, quia una deitas in tribus.

CAP. XXVI. Quare potentia Patri attribuitur, sapientia Filio, bonitas sive benignitas Spiritui sancto.

Attribuitur Patri potentia, et Filio sapientia, et Spiritui sancto bonitas sive benignitas. Et discernuntur quae communia sunt. In quibus non dicitur quidem quod non est; tamen quod est tacetur, ne

credatur quod non est. Dicitur enim Pater potens: et est Pater potens; et non solus Pater, quia potens est Pater et Filius et Spiritus sanctus; et non tres potentes, sed unus potens. Quia potentia una in natura una, et substantia una. Et est Filius sapiens, sed non solus, quia sapiens est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et non tres sapientes, sed unus sapiens. Quia sapientia una in natura una et substantia una. Et dicitur Spiritus sanctus benignus et bonus; et est quidem benignus et bonus Spiritus sanctos; sed non solus Spiritus benignus et bonus est, sed bonus est et benignus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Nec tamen tres benigni et tres boni, sed unus benignus et unus bonus; quia benignitas

una, et bonitas una in natura una, et substantia una. Sed cavit Scriptura conscientiae humanae ne erraret in Deo suo similia hominibus quae non erant in ipso arbitrans, quoniam ab omnibus sumpta erant vocabula quaedam, non ad omnem similitudinem sed ad significanda quae Dei erant supra homines; et erat aliquid simile ibi ne imitatio aliena esset, sed non totum, ne idem crederetur quod in tantum differebat; et dictus in deitate Pater, quoniam ibi erat a quo erat qui de sua substantia erat. Sicut qui gignit de sua substantia gignit, et non est qui gignit ipse quem gignit, sed alter ab altero. Et non altera natura gignentis et geniti. Et erat in hoc similitudo inter divina et humana; et propterea ex hoc dictus est Pater et Filius, quia genuit ille, et iste genitus

est. Et non est qui genuit Pater, iste qui genitus est Filius; et tamen quia natura una est gignentis et geniti; et substantia una non alius est gignens a genito, quia Deus est; et Deus unus, gignens et genitus, quia deitas una gignentis et geniti. Propterea unum inventi sunt in illo quod Deus erant; quia unum erant totum quod erant; sed non unus in uno, quia Pater erat qui a nullo erat; et Filius qui a Patre erat; et Spiritus sanctus, qui ab utroque erat, qui Filius non erat; quoniam ab utroque erat et aequaliter erat, et dictae sunt tres personae tria haec; quia unumquodque trium totum hoc erat; et persona erat; nec tamen una persona, quia unum hoc totum; sed tres personae, quia tria in hoc uno, et hoc unum totum; et haec tria tres personae, et hoc

unum unus Deus; et haec tria hoc unum, et tres personae unus Deus: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Dictus est ergo Pater quia de sua substantia Filium genuit, et erat in hoc similitudo. Sed ne putaretur prior Pater Filio sicut semper in hominibus est; et nunquam aliter esse potest nisi Pater Filium antecedat; propterea potens dictus est Pater non quod solus erat, quia potens erat et Filius et Spiritus sanctus; sed solus dicendus erat potens, quia de ipso solo magis dubitari poterat quasi de priore et antiquo et annorum numerositate defecto. Et dictus est Filius sapiens, non quod solus erat, sed quia de ipsa solo magis dubitari poterat quasi de posteriore et aetate adhuc immaturo et sensu imperfecto. Idcirco dictus est pater potens, ne putetur

prior Filio; et Filius sapiens, ne credatur Patre posterior; et Spiritus sanctus bonus sive benignus, ne crudelis existimaretur Deus et consternaretur ad eum conscientia humana, si Spiritum habere diceretur Deus, et non additum fuisset sanctus vel benignus. Quoniam spiritus per se rigorem quemdam significare videtur, et crudelem denotare.

CAP. XXVII. Alia ratio quare illa quae secundum substantiam dicuntur et communia sunt: personaliter sunt discreta.

Praeterea propter simulacrum suum quo est inventa Trinitas summa et ipsum similiter trinitatem praeferebat quasi vestigium quoddam et imaginem ineffabilis Trinitatis. Et in ipso hoc ita erat; quoniam

Tous les livres