De sacramentis christianae fidei (page 12)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

in mente rationali quasi potentia quaedam et vis quaedam erat ex qua esse posset quod nondum erat. Et ex ea natus est intellectus qui solum sapientia ejus erat; et sine ipso mens sapientia non erat: et processit novissime amor sive gaudium mentis ad sapientiam suam; et ipse solum dilectio erat, quia sine ipso in mente et sapientia dilectio non erat. Et posita sunt haec nomina ad proprietatem, quia unumquodque per se erat; et distincta sunt tria haec: primum potentia a qua sapientia erat; deinde ipsa sapientia, quae de potentia nata fuerat; novissime amor qui de potentia simul et sapientia processerat. Et distinguebantur haec, quia prorsus haec idem non erant qui separabantur ad invicem, et non constabant in uno. Propterea in mente

rationali aliud potentia erat quia prior erat sine sapientia et adhuc sapientia non erat. Et venit postea sapientia, et cum potentia esse coepit, quasi aliud in alio. Et erant jam duo, potentia et sapientia: et additum est tertium. Et tria esse coeperunt, potentia, et sapientia, et amor. Et non erat potentia de aliquo, et de ipsa sapientia erat; amor autem de potentia, et sapientia praecesserat. Et non erat potentia sapientia, quia potentia, ante sapientiam erat et de ipsa sapientia exierat. Neque rursum amor potentia vel sapientia dici poterat; quia processerat tantum ab ipsis, et ipsa aliquando sine ipso exstiterant. Et erant tria haec discreta in anima; et in his tribus Trinitas animae inventa est. Et ascendit anima ab his ad summam Trinitatem, et invenit ibi

Patrem qui a nullo erat, sicut in se potentia; et filium qui a Patre erat, sicut in se sapientia; et Spiritum sanctum qui a Patre et Filio erat, sicut in se dilectio a potentia et sapientia processerat. Et ideo potentiam Patri tribuit, quia in se similitudo fuerat illius; et sapientiam Filio, quoniam haec in se imago illius erat, quae a potentia orta erat; et dilectionem Spiritui sancto attribuit, quoniam in se a potentia et sapientia processit, sicut Spiritus sanctus a Patre et Filio, quae dilectio est Patris et Filii. Et sic quidem distinxit veritatem ad imaginem per quam invenerat veritatem, ut quod hic proprium inventum est ad significationem, illic quasi singulare diceretur ad proprietatem. Et tamen quia Deo totum quod est,

esse unum est; et non potest diversum inveniri quod in simplici natura idem est, neque unius esse potest quod alterius non est, ubi idem est unus est quod alter est. Cum enim potentia Patris aliud non sit quam essentia ejus, neque sapientia Filii aliud quam essentia ejus, neque amor Spiritus sancti aliud quam essentia ejus, necesse omnino est ubi una est essentia unam esse potentiam, unam sapientiam, et unam dilectionem; et communem esse, et totam esse, et proprie esse, et aequaliter esse. Itaque potentia Patris est, et Filii est, et Spiritus sancti est, et proprie est, et aequaliter est. Et sapientia Filii est, et Patris est, et Spiritus sancti est, et proprie est, et aequaliter est; et amor sive bonitas Spiritus sancti est, et Patris est, et Filii est, et proprie est, et

aequaliter est. Et quia Deo habere idem est quod esse, et omne quod in Deo est aliud quam Deus esse non potest, Pater potentia est et Filius potentia est, et Spiritus sanctus potentia est; et una potentia quia una essentia. Similiter Pater sapientia est, et Filius sapientia, et Spiritus sanctus sapientia: et una sapientia, quia essentia una. Et Pater est dilectio, et Filius dilectio, et Spiritus sanctus dilectio: et dilectio una, quia essentia una. Sed Pater potentia est, et potentia nullius est, quia a nullo est; similiter et sapientia est Pater et nullius sapientia est, quia a nullo est. Dilectio est Pater et nullius est dilectio, quia a nullo est. Filius autem potentia est et Patris potentia est, quia a Patre est. Sapientia Filius est, et sapientia Patris est, quia a Patre est. Spiritus sanctus

est dilectio Patris et Filii, quia a Patre et Filio est. Ubi diligenter cavendum ne communione confundatur quod distinguendum est, neque singularitate distinguatur, quod proprium est: hoc est cum personas in Trinitate distinguere volumus, non attribuamus uni quod alteri commune est, neque cum substantiae unitatem demonstrare assignemus alteri, quod uni proprium est.

CAP. XXVIII. Quod vestigium Trinitatis non solum in rationali creatura sed, etiam in corporea reperitur.

Ecce demonstravimus vestigium aliquod Trinitatis summae quantum valet ratio humana de modico quod suum est, et datum est illi et est in illa, et modicum est ad perfectum totum. Tria enim invenit in se et ex his Trinitatem deprehendit quae erat supra se.

Et contestata est illi natura foris, sicut de unitate deitatis. Et apparuerunt tria foris signa Trinitatis, sed non imago ut illa quae intus erant: et haec ipsa imperfecta similitudine erant. Erat enim potentia intus, et sapientia, et amor. Et tria haec imago erant potentiae Creatoris; et sapientiae, et amoris, quia hic erant et ibi erant. Sed hic in imagine erant, ibi in veritate; tamen utrobique erant, et idem erant, quia hoc hic erat quod ibi erat. Sed quod hic erat imago erat, quod ibi erat veritas erat. Foris autem potentia non erat, sed signum tantum; neque sapientia sed signum tantum; neque amor vel bonitas, sed signum tantum; nec et ipsa signa, neque potentia erant neque sapientia neque amor sicut intus, sed signa

tantum potentiae, sapientiae et amoris. Potentiae enim signum fuit rerum immensitas; sapientiae pulchritudo; bonitatis utilitas. Et non erant ipsa signa potentia vel sapientia, vel bonitas; sed tantum signa eorum attestantia, his quae intus erant propria. Et probata est Trinitas vera in operibus suis; nec potuit ratio his adjicere quidquam quae perfecta erant, neque tollere aliquid quae constabant discreta. Sunt enim tria haec quae omne rationale perficiunt, nec sine his perfectum est aliquid. Similiter ad omnem effectum concurrunt tria haec, quorum siquid defuerit, nihil absolvitur; et si adsint pariter omnia consummantur Haec sunt potentia, scientia et voluntas; ex quibus si tollas unum aliquod, perfectionem imminuis; si cuncta pariter constituas, nihil

deesse confiteris. His ergo et ipse rerum conditor opera sua perfecit, et constat ipse perfectus, quoniam in ipso perfecta sunt quae neque in parte augeri possunt, quia plena sunt; neque in toto consummari, quia perfecta sunt; neque in unitate dividi, quia unum sunt.

Et quaecunque de Deo dicuntur, et creduntur veraciter in Deo: ad haec tria referuntur et constant in his tribus in ipso, quibus, ut dictum est, si quid tollas perfectum non est quod relinquitur; si quid adjicere coneris, majus non est quod explicatur. Si enim fortem dicis et incorruptum et incommutabilem et invincibilem et caetera quae similia sunt, hic totum hoc potentiae est; si providum, si inspectorem, si

scrutantem occulta, et intelligentem, hoc totum sapientiae est; si pium, si mansuetum, si misericordem, si patientem, totum hoc bonitatis est. Et non potest his adjicere veritas quidquam, quia totum in his continetur quod perfectum est et verum: ideo tria haec veritatem monstraverunt in simulacro perfecto et persuaserunt nihil adjiciendum tribus; quia hoc perfectum est, et nihil tollendum quoniam sic constat consummatum: et tria haec in Deo erant unum; et Deo unum erant, sed distincta inventa sunt hic ubi non erant unum; et propterea Trinitatis imago facta sunt. Et secuta est consideratio proprietatem inventam hic usque ad ineffabilem Trinitatem; et distinxit ibi proprium quod proprium hic

erat tantum, et differens inventum est; ibi autem in uno erat totum et unum totum.

Nunc ergo diximus quomodo ratio humana primum et in se Deum esse reperit et extra se approbavit et quomodo adjudicavit; quod unus est Deus, et simplex natura: et immensus et aeternus. Magnus et non quantitate; simplex, et non parvitate. Et quod trinus est sine divisione unitatis; et unus sine confusione Trinitatis. Et quomodo Trinitas summa inventa est per eam quae erat imago illius in nobis; et quomodo arguit non esse personas, tria in nobis; et in Deo tria esse personas, quia Deus sunt. Et quomodo tribus nihil adjici potest quia perfecta sunt; nec demi aliquid, quia discreta sunt. Et quomodo

distincta sunt quae in Deo sunt et secundum ea quae discreta sunt in nobis; quoniam imago sunt ad illa et demonstraverunt Trinitatem; et haec quidem secundum rationis judicium conjecimus in unum, quoniam ita veritatem approbavit. Siquidem additum est ex his quae supereminent rationi et non contigit ad ea sufficere, quoniam secundum rationem formantur. Alia enim sunt ex ratione, alia secundum rationem, alia supra rationem: et praeter haec quae sunt contra rationem. Ex ratione sunt necessaria, secundum rationem sunt probabilia, supra rationem mirabilia, contra rationem incredibilia. Et duo quidem extrema omnino fidem non capiunt. Quae enim sunt ex ratione omnino nota sunt et credi non possunt, quoniam sciuntur. Quae vero contra rationem sunt nulla similiter

ratione credi possunt, quoniam non suscipiunt ullam rationem, nec acquiescit his ratio aliquando. Ergo, quae secundum rationem sunt et quae sunt supra rationem, tantummodo suscipiunt fidem. Et in primo quidem genere, fides ratione adjuvatur et ratio fide perficitur, quoniam secundum rationem sunt quae creduntur. Quorum veritatem si ratio non comprehendit, fidei tamen illorum non contradicit. In iis quae supra rationem sunt, non adjuvatur fides ratione ulla; quoniam non capit ea ratio quae fides credit, et tamen est aliquid quo ratio admonetur venerari fidem quam non comprehendit. Quae dicta sunt ergo, et secundum rationem, fuerunt probabilia rationi, et sponte acquievit eis. Quae vero supra rationem fuerunt ex divina revelatione prodita sunt;

et non operata est in eis ratio, sed castigata tamen ne ad illa contenderet. Nunc ergo sequitur demonstrare quantum his quae in ratiocinando proposita sunt, et conducta probabiliter revelatio divina adjecerit, et quae per inspirationem manifestata, et quae per doctrinam asserta sunt; et quae per miracula approbata, ex his quantum videbitur et possibile erit.

CAP. XXXI. Brevis summa eorum quae supradicta sunt cum adjectione quorumdam.

Ante omnem creaturam Creator erat solus quidem, sed tamen non solitarius, quia cum ipso erat sapientia sua in qua omnia ab aeterno per providentiam fuerunt quae ab ipso in tempore per essentiam facta sunt. Solus fuit quando nihil praeter ipsum

fuit; et tamen solitarius non fuit, quia aliena societate non eguit qui sibi sufficiens fuit; cui nihil defuit, quia, sicut dictum est, totum in ipso per providentiam fuit, quod ab ipso per essentiam faciendum fuit. Haec ergo duo diligenter et inter se distinguenda sunt et in se consideranda; Creator scilicet et creatura; ne vel creatura aeterna credatur, vel Creator temporalis. In his enim duobus omnis cognitio constat veritatis. Primum ergo considerare oportet quae de Creatore dicenda sunt vel credenda.

Creatorem igitur omnium rerum unum confitemur et trinum, unum in essentia, trinum in personis; quia essentia deitatis una est, et in essentia una tres personae: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pater

a nullo est, Filius a Patre solo est, Spiritus sanctus a Patre et Filio est. Quemadmodum in una anima mens et intellectus et gaudium; et mens quidem a se est; intellectus vero de sola mente est; de mente autem et intellectu gaudium: et haec tria ad substantiam quidem una sunt anima. Ita in corpore uno, et figura est, et forma et pulchritudo tria haec. Et videtur figura prima esse ad substantiam, deinde forma, et ex utroque pulchritudo: et haec tria in uno corpore et unum corpus, ut in utraque natura imago Creatoris eluceat. In prima quidem ad similitudinem; in secunda autem ad similitudinis imitationem. Si ergo Deum confitemur ibi essentia unum, et in personis trinum; et in unitate quidem agnoscimus aeternitatem et immensitatem. In aeternitate

autem incommutabilitatem; in immensitate vero simplicitatem: hoc est aeternitatem sine tempore; immensitatem sine quantitate. In Trinitate confitemur communionem unitatis, aequalitatem immensitatis, coaevitatem aeternitatis. Et communionem quidem unitatis sine divisione, aequalitatem immensitatis sine diminutione, coaevitatem aeternitatis sine ordine vel successione. Et hoc est singulis unitate totum, immensitate plenum, aeternitate perfectum. Tres autem personas nihil aliud esse quam essentiam unam, quia tribus esse unum est et una essentia est. Quapropter tres unum sunt, sed tres unus non sunt; quia, si tres unum non essent una essentia trium non esset, et si tres unus essent non tres essent. Idcirco tres unus non sunt, ne substantia

dividatur; et tres unum non sunt, ne personae confundantur. Quod ergo Pater est, Filius est; quia una est natura Patris et Filii. Sed non qui Pater est, Filius est; quia alia est persona Patris et Filii. Item quae de Deo secundum substantiam dicuntur, aequaliter dicuntur de Patre et Filio et Spiritu sancto. Quoniam substantia Patris, et Filii, et Spiritus sancti una est et aequaliter est. Deus nomen est substantiae, et hoc Deo esse est quod substantiam esse. Ideo Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est: et non tres dii, sed unus Deus; quoniam una substantia. Et similiter alia quae de Deo secundum substantiam dicuntur, aequaliter dicuntur. Et de singulis singulariter et aequaliter dicuntur, et de omnibus simul; non pluraliter,

sed singulariter dicuntur et aequaliter. Et cum de singulis singulariter dicuntur non minus dicitur; et cum de omnibus communiter dicuntur, non amplius pronuntiatur. Cum enim dicitur: Pater est Deus, non minus dicitur quam cum dicitur: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus est Deus. Tota enim deitas in Patre, et tota in Filio, et tota in Spiritu sancto, nec minor in Patre solo, quam simul in Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Similiter et de Filio et de Spiritu sancto intelligendum est. Unum nomen solum est

quod de singulis singulariter dicitur; in summa tamen non singulariter, sed pluraliter pronuntiatur, cum tamen ad substantiam dicatur. Dicitur namque: Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona; et tamen simul dici non potest, Pater et Filius et Spiritus sanctus est persona; sed, tres personae. Hoc enim solum ex his quae ad substantiam dicuntur de singulis singulariter dicitur. In summa tamen non singulariter, sed pluraliter pronuntiatur. Quae autem secundum relationem dicuntur, ad se dicuntur; et de singulis singulariter dicuntur, in summa tamen nec singulariter nec pluraliter pronuntiantur; quoniam ad se dicta sunt, et ideo ad invicem dici non possunt. Item quod est Patrem esse, a seipso est esse: quod est Filium esse

a Patre est esse; quod est Spiritum sanctum esse ab utroque est esse: Filius habet nasci, Spiritus sanctus procedere; et solius Filii est nasci, non Spiritus sancti. Quod enim nasci est, de alio est esse, non tamen in aliud. Quod autem procedere est, de aliquo est esse, et aliquoties in aliud. Quod enim spiratur ab aliquo spiratur, et spiratur in aliquo. Ideo sumpta sunt vocabula ad significandum id quod dicendum erat de Deo, ut intelligi aliquatenus posset quod comprehendi non poterat. Item sic ab initio suam notitiam Deus temperavit ab homine, ut nec totus manifestus esset nec totus absconditus. Si enim totus manifestus esset, fides non exerceretur et infidelitas convinceretur. Si vero

totus esset absconditus, fides non juvaretur et infidelitas excusaretur. Item quatuor modis invisibilis Deus ad notitiam hominis egreditur: duobus intus, duobus foris. Intus per rationem et aspirationem; foris per creaturam et doctrinam. Ex his duo ad naturam pertinent, duo ad gratiam: ratio et creatura ad naturam pertinent; aspiratio et doctrina ad gratiam. Propterea post haec in doctrina aspicienda sunt quae auctoritas probat, quia ratio humana nisi verbo Dei fuerit illuminata viam veritatis videre non potest.

PARS QUARTA. DE VOLUNTATE DEI QUAE AETERNA EST ET UNA ET DE SIGNIS VOLUNTATIS EJUS Quae quidem temporalia sunt et secundum figuram voluntatis dicuntur, quia signa sunt voluntatis.

Tous les livres