De sacramentis christianae fidei (page 13)
Prima rerum omnium causa est voluntas Creatoris quam nulla praecedens causa movit quia aeterna est; nec subsequens aliqua confirmat, quoniam ex semetipsa justa est. Neque enim idcirco juste voluit, quia futurum justum fuit quod voluit sed quod voluit,
idcirco justum fuit, quia ipse voluit. Suum enim ac proprium voluntatis ejus est esse justum quod est, et ex eo quod in ea justum est quod ex ea justum est. Quoniam secundum eam justum est quod justum est quod utique justum non esset, si secundum eam non esset. Cum ergo quaeritur quare justum est quod justum
est, convenientissime respondetur: quoniam secundum voluntatem Dei est, quae justa est. Cum vero quaeritur quare voluntas Dei justa est, hoc sanius respondetur: quoniam primae causae causa nulla est cui ex se est esse quod est. Haec autem sola est unde ortum est quidquid est; et ipsa non est orta, sed aeterna.
Hic non praetereundum nobis est, quod sacra Scriptura de voluntate Dei diversis quibusdam modis loqui consuevit; et non est voluntas diversa, sed locutio diversa est de voluntate quae non est diversa. Nam voluntas Dei in sacro eloquio aliquando accipitur illa quae vere est in ipso, et idem cum ipso, et coaeterna ipsi. Aliquando vero secundum quamdam dicendi figuram voluntas ejus vocatur quae secundum proprietatem non est voluntas ejus, sed signum voluntatis ejus. Et dicitur ipsum signum voluntatis voluntas, cum voluntas non sit sed signum tantum. Quemadmodum et signa irae ira dicuntur, et dilectionis signa dilectio appellantur. Et dicitur iratus Deus et non est ira aliqua in eo. Sed signa tantum, quae foris sunt quibus iratus ostenditur, ira ipsius nominantur. Et est figura dicendi secundum quam non est falsum quod dicitur sed quod dicitur similitudinis respectu obumbratur. Et secundum istos modos figurarum quasi diversae voluntates Deo attribuuntur, quia diversa sunt illa quae per figuram dicuntur voluntas ejus, cum ea quae secundum proprietatem dicitur una sit voluntas ipsius.
Igitur quae et primum et principaliter voluntas Dei dicitur, est illa quae vere est voluntas ejus. Et haec est una nec multiplicitatem recipit, nec mutabilitatem.
Deinde sequuntur duae voluntates, et duo quae dicuntur voluntates. Et haec duo de Deo dicuntur, et Dei voluntates dicuntur, quia signa sunt voluntatis ejus. Harum voluntatum una permittens vocatur, altera faciens, hoc est permissio et operatio: quia permissio ejus dicitur voluntas ejus, et operatio ejus dicitur voluntas ejus, quoniam secundum voluntatem
ejus fiunt et signa sunt voluntatis ejus. Et sunt duo ista quasi consequentia voluntatis summae, et quasi explicatio ejus et effectus illius et paria illi, non tamen coaeterna. Quidquid enim in illa semper est in istis aliquando est, et quidquid in istis aliquando non est in illa nunquam est. Omne enim quod est in illa semper est, et omne quod est in istis aliquando est; quia, nec aliquid est praeter ejus voluntatem, nec aliquid fieri potest extra operationem ipsius sive permissionem. Et sequuntur duo unam et una in ambobus invenitur, quoniam nec nolens operatur, nec permittit nisi volens. Et cum fit aliquid, dicitur noc voluntas Dei, quia voluntate Dei factum est, ut hoc fieret vel permissum. Et voluntate fecit quod fecit et bene fecit et bonum fecit quod fecit. Et
voluntarie permisit: etiam si illud bonum non fuit quod permisit.
Bona enim fecit et benefecit, et mala permisit et non fecit. Et bene fecit, quoniam utrumque bonum fuit. Et idcirco utrumque voluit, quia utrumque bonum fuit. Et fuerunt bona bona, et mala mala, nec bona fuerunt mala, nec mala bona; sed bonum fuit esse et bona et mala. Et voluit utrumque esse Deus, quia utrumque bonum esse fuit; et non utrumque bonum fuit, quia malum bonum non fuit. Et idcirco non voluit Deus malum, cum voluit ut esset et malum. Quod tamen non fecit in eo quod fecit bonum, sed permisit ut esset, quia bonum fuit quod voluit. Neque id bonum malum fuit, sed ex malo bonum fuit; neque malum bonum fecit, sed ex malo bonum fecit. Qui malis et bonis uti novit ad bonum.
Fuitque majus bonum esse bonum ex bono et malo quam ex solo bono; pro quo voluit summum bonum ut esset hic bonum, et quod voluit fuit bonum. Sicut ergo aeternae sapientiae illius ignotum esse non potuit omne quod futurum fuit, sic coaeternae voluntati ejus displicere non potuit omne quod fuit. Et vidit totum quod futurum fuit, et bonum esse hoc totum ut esset totum, et voluit ut esset totum, quia bonum fuit ut esset totum. Et vidit mala quae erant procul futura cum bonis priusquam erant et consideravit, quod his malis adjunctis bona commendarentur,
et pulchriora fierent comparatione malorum, et bona essent mala inter bona quae non erant bona. Quoniam ex eis ornarentur bona et commendarentur, et amplius bonum acciperent ad decorem et pulchritudinem universorum. Et respexit cuncta in ordine suo: et vidit bona ibi, et quae bona sibi bona fuerunt, et voluit sic esse omnia ut bonum fuit, quia ita bonum fuit ut vidit et voluit quod futurum fuit. Et pensavit aequo judicio universa, quae vidit in complacito uno quo bonum fuit et justum totum esse, et nihil aliud esse; et voluit totum esse et aliud non esse. Et hac voluntate postea fecit ut bona essent quae esse bonum erat, sicut viderat et voluerat. Et permisit ut mala essent quae
esse bonum erat, quae cum bonis futura esse praeviderat, et ut essent cum bonis voluerat quia bonum erat. Et erat quidem voluntas ejus aeterna et de bonis et de malis quae voluit ut essent; sed non erat notum hominibus donec complerentur et fierent, de quibus bonis et malis voluntas ejus erat ut essent.
CAP. VII. Quare operatio Dei et permissio voluntas ejus dicuntur.
Cum autem fecit bonum et permisit malum, apparuit nobis voluntas ejus de illo, quoniam esse vult quod facit vel permittit ut sit; et non incipit tunc cum illo quod fit voluntas ejus quae aeterna est, sed ostenditur ex illo quanto fit quae occulta est. Et ideo ipsum quod fit dicitur voluntas ejus, quia signum est voluntatis ejus. Et apparet quasi alia et
alia voluntas, quia signa sunt alia et alia unius voluntatis.
CAP. VIII. Quod duplex sit discretio voluntatis Dei in beneplacito ejus et in signo beneplaciti ejus.
Et exit inde nobis discretio cognoscendae voluntatis divinae in beneplacito ejus et in signo beneplaciti ipsius, et dicimus quod beneplacitum ejus est voluntas ejus. Et signum beneplaciti ejus vocamus voluntatem ejus, Et verum est utrumque et utrumque vere dicitur; sed beneplacitum ejus aeternum est, nec potest non esse quidquid in illo est, et quidquid in illo non est, esse non potest. Nec contra ipsum, nec extra ipsum, nec sine ipso aliquid est, in omni quod est. Et constat ipsum et ratum est; nec cassari potest aliquando quod in ipso est, Omnia quaecunque voluit fecit
, in hoc probatum est, quia non cassatur voluntas ejus. Et voluntati ejus quis resistit? In hoc probatum est quod non impeditur beneplacitum ipsius. Ita consonat rerum effectibus beneplacitum ipsius: et ipsi effectus rerum non discordant ab illo. Fit enim omne quod vult, et omne quod non vult non fit, et omne quod vult semper vult ut fiat, quod non semper est aliquando quod vult. Et hoc beneplacitum universale quod aeternum est, et omnia quae fiunt temporibus suis pariter simplici nutu justitiae suae approbat ut ad effectum procedant et fiant; perficitur et consummatur, et manifestatur duobus his quae subsequuntur in tempore permissione et operatione divina, quae et ipsa rerum omnium
quae effectum capiunt vel subsistunt universitatem complectuntur, et respondent illi quod unum est in utroque, et indissimile ad dissimilia omnia beneplacitum Creatoris. Et propterea etiam ipsa duo voluntates dicuntur. Et est voluntas Dei beneplacitum ejus, et voluntas ejus operatio ejus, et voluntas ejus permissio ejus.
Et sequitur adhuc praeceptum ejus et prohibitio ejus, et dicitur utrumque voluntas ejus. Quia cum quid fieri praecipit monstrat se velle ut fiat; et cum quid fieri prohibet monstrat se velle ut non fiat. Et idcirco dicuntur haec similiter voluntas ejus; quia
signa quaedam sunt voluntatis ejus, sicut operatio ejus et permissio ejus. Sed dissimiliter et alio quodammodo significantia voluntatem ejus et signa ex parte.
CAP. X. Quod non sunt similia signa aeterni beneplaciti praeceptio et prohibitio, sicut operatio et permissio.
Non enim sicut operatio ejus et permissio ejus, per omnia tenduntur, quia sine illis non fit aliquid, sic et praeceptum ejus et prohibitio ejus. Sed ad rationalem creaturam diriguntur hic duo tantum, quae sola capax est praecepti et prohibitionis cauta secundum insitam rationem ad utrumque. Itaque signa sunt ex parte haec quae non pertinent ad omnia neque universaliter summam voluntatem et quae
in ea sunt omnia educunt ad manifestationem, sicut operatio et permissio; sed ea tantum quae ad ipsos spectant quibus fiunt haec, hoc est praeceptum et prohibitio significant, quoniam haec sunt in summa voluntate et beneplacito aeterno. Neque similia signa sunt haec, quemadmodum operatio et permissio ejus certa sunt et vera signa beneplaciti aeterni. Haec autem, videlicet praeceptum et prohibitio, non omnino certum faciunt quid sit in beneplacito aeterno, donec operatione vel permissione probetur cum factum fuerit. Tunc enim certum est cum hoc fecerit Deus, sive permiserit ut fiat, et factum fuerit: quod in beneplacito aeterno ita fuit ut esset ut factum est, secundum quod voluntarie fecit sive permisit ut fieret quod factum est; quoniam bonum ita
est esse, ut est. Cum autem praeceptum fuerit vel prohibitum aliquid, nondum constat adhuc quid de ipso definitum sit in beneplacito aeterno, donec illud rerum effectus educat in evidentiam sive operatione, sive permissione, ut bonum est esse et beneplacitum quod futurum est antequam est. Praeceptum autem et prohibitio innuunt tantum quod ita est in voluntate jubentis ut fiat, sive non fiat. Et demonstrationem faciunt quod justum est et pium non aliud credere illum cui fit etiam si aliud est in illo a quo fit. Et praecipitur saepe ut fiat quod futurum non est, nec fiet. Et prohibetur ut non fiat quod futurum est, et fiet, et non est in beneplacito nisi hoc solum ut sit quod fiet; quoniam bonum est ita esse et non aliud quam fiet sive operatione Dei quod bonum est, sive
permissione quod malum est; quod totum esse, bonum est. Et non respondet praeceptum ejus et prohibitio ejus beneplacito ejus, sicut operatio ejus et permissio ejus; sed procedunt ex adverso et dissimiliter ordinantur, et non consentiunt aliquoties secundum id quod futurum est, et fiet.
CAP. XI. Quomodo fallere videtur Deus praeceptione vel prohibitione aliud innuens quam sit in beneplacito suo.
Videntur autem praecepta Dei fallaciae obnoxia, et mentiri de veritate, cum aliud significant de voluntate ejus, et affirmant nobis aliena quaedam et extranea; et quae conducta non sunt neque constant secundum beneplacitum illius quod ratum est
de his omnibus quae fient. Et graviter colluctatur conscientia humana in duobus adversantibus quae non conveniunt, vel quare praecepit Deus quod noluit, vel quare factum non est quod voluit. Si enim veritas est in praecepto, videtur omnino voluisse quod jussit; et si omnipotentia est in beneplacito, videtur factum esse quod voluit. Non est autem factum quod jussit, et factum est quod prohibuit. Quid ergo consequitur ad haec nisi vel noluisse id quod praecepit, vel non potuisse quod voluit? Quod enim factum est ab eo factum est, et si factum non est tamen permissum est, et si factum est voluntarie factum est, et si permissum est voluntarie permissum est; quia neque ad faciendum contra
voluntatem suam compelli potuit, neque ad permittendum sine voluntate cogi. Igitur quod factum est voluntate ejus factum est, etiam si propter voluntatem ejus factum non est; quoniam alia factum est voluntate, quae voluntati ejus amica non est. Tamen omnino voluit quod factum est quoniam bonum est sic esse factum ut factum est; et sic esse, ut est. Quare ergo praecepit ut aliter esset et prohibuit ne sic esset, cum bonum sit ita esse, et ita futurum fuit priusquam fuit et beneplacitum, quia bonum fuit ita esse, et aliter non esse.