De sacramentis christianae fidei (page 14)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAP. XII. Utrumque durum sonare vel quod Deus praecipiat quae fieri nolit, vel quod quae nolit fieri permittat.

Tali quaestione coarctamur et ducimur in ambignum, ut non facile audeamus hoc vel hoc aliquid affirmare, vel quod Deus fieri praecepit quod noluit, vel quod quae noluit, fieri permisit. Et tamen e duobus unum facilius approbamus, quod voluit quod praecepit bonum, quam malum quod permisit, cum tamen quod praecipit factum non sit bonum, sed malum quod permisit. Leve enim est et sine conscientiae scrupulo dicitur: Deus vult bonum, et cum dicitur, bene sonat: Deus vult bonum Si vero dicitur: Deus vult malum, grave est auditu et non facile recipit hoc pia mens de bono quod malum vult. Videtur enim hoc solum dici cum dicitur Deus vult malum, quia bonus malum diligit et approbat quod pravum est, et amicam sibi reputat iniquitatem, et

gaudet quasi de consimili et bonum putat quod malum est; et ideo refutat hoc mens pia; non quia quod dicitur non bene dicitur, sed quia quod bene dicitur non bene intelligitur.

CAP. XIII. Quod Deus non vult mala, quamvis velit ut mala sint, quia hoc bonum est.

Non enim hoc solum dicitur sed in eo quod dicitur aliquid intelligitur quod non dicitur, quoniam malum esse vult et malum non vult. Quod si hoc solum intelligendum est, in eo quod dicitur, vult Deus malum dicendum omnino non est, quoniam non approbat illud prorsus, neque existimat bonum; sed contrarium judicat sibi bono malum, et a suo alienum, et non desiderat illud quasi conveniens,

et concordiam habens cum eo quod ipse est, et cum eo quod ab ipso est, et cum eo quod simile sibi est; sed extraneum et longinquum et in omni dissimilitudine constitutum. Et tamen vult esse malum, et in eo non nisi bonum vult, quia bonum est malum esse; et non vult ipsum malum, quia bonum non est ipsum malum. Sed vult bonum tantum; et diligit et delectatur in eo, quasi in suo cognato et amico et proximo. Et propter hoc bene sonat et libenter accipitur cum dicitur Deus vult bonum, quia illud tantum diligit et non malum cum quo sibi participatio nulla est, neque similitudo, sine his quae sunt ab ipso et quae habent similitudinem cum ipso. Itaque vult Deus bonum, et non vult Deus malum; et vult omne bonum, et omne malum non vult. Et

hoc totum suscipimus et approbamus et dicimus: quod verum est hoc totum, quoniam diligit quod suum est totum: et non diligit nisi quod suum est, neque odit nisi quod suum non est; et totum suum diligit, et odit totum non suum. Et ideo voluit bonum quod praecepit, et non voluit malum quod permisit, quia suum sui bonum et de suo, et amicum sibi et de suo, et dilexit suum et approbavit, et concupivit ad se et amavit in se desiderio aeterno. Et malum quod suum non fuit in se non dilexit, neque ad se concupivit; sed reprobavit et renuit animo dilectionis: et non suscepit in se consensu charitatis, ut locum ei daret in beneplacitis suis.

Sed dicis mihi: Ergo si bonum voluit imo quia voluit bonum quod praecepit, et malum quod permisit non voluit, factum est quod noluit et quod voluit factum non est; quoniam factum non est quod praecepit, sed quod prohibuit factum est, quod permisit. Itaque factum non est quod voluit, sed quod noluit factum est. Imo factum est quod voluit et non factum est nisi quod voluit, quia sic voluit, fieri, et sic esse ut factum est, quia honum erat sic fieri et sic esse ut factum est, et non aliter esse. Et sic esse bonum erat etiam in eo quod bonum non erat. Et ipsum quod bonum non erat non voluit, sed esse ipsum voluit quoniam id bonum erat. Et cum factum est, id factum est quod voluit; quoniam bonum erat, et hoc voluit. Tamen dicis: minus

habuit voluntas ejus et minus adepta est et minus impleta, et imperfecta remansit; quia factum non est bonum quod voluit; et quod noluit malum factum est. Non ergo consideras quod sicut malum non habet quod factum est quod noluit; ita neque bono caret, quod factum non est quod voluit. Quod enim vult et diligit habet; et quod non vult et odit non habet. Et quod vult esse adipiscitur quia fit; et quod vult non esse similiter, quia non fit. Et nunquam cassa est voluntas ejus ut non fiat quod vult, neque infirma aliquando ut fiat quod non vult.

CAP. XV. Quomodo mali excusabiles non sint quamvis per eos voluntas Dei impleatur.

cum mala faciunt, quoniam voluntas Dei impletur etiam in malis quae faciunt. Sed voluntate sua mali judicantur, quia Dei voluntati contrarii sunt. Non quidem voluntati ejus resistendo ut fiat quod non vult quia non possunt; sed resistere volendo quia mali sunt. Et ipsa mala voluntas culpa est qua aliud volunt; facultas autem justa qua aliud non possunt. Et cum volunt quod Deus vult, non ideo boni sunt, quia non propter hoc volunt quia Deus vult. Et quod volunt ipsum Deus non vult, quoniam malum volunt et malum Deus non vult. Approbant enim et diligunt quod Deus odit; ac per hoc Deo contrarii sunt et mali, et peccatores, et rei. Non quidem faciendo quod Deus juste fieri noluit, sed amando et approbando

quod Deus non diligit. Non igitur in eo quia fit quod fit voluntatem Dei impediunt; sed in ipso quod fit a dilectione Dei recedunt. Et mali sunt non efficiendo contrarium ipsius voluntati, sed amando contrarium ipsius dilectioni. Et sic quidem voluntas Dei semper impletur, et non excusantur mali propterea quoniam in eis et per eos voluntas Dei impletur. Quoniam non sua voluntate ad implendam Dei voluntatem diriguntur, sed occulta ipsius dispositione qua aliud non possunt ad implendam voluntatem ejus conducuntur. Sed dicis iterum: Si Deus voluit ita esse totum ut factum est quoniam bonum est ita esse totum, et non aliter esse quam factum est; cur ergo praecepit quod factum non est et prohibuit quod factum est, cum bonum sit utrumque, et factum

non esse quod factum non est, et factum esse quod factum est? Quare non potius praecepit ut hoc fieret solum quod esse bonum erat; et ut hoc solum non fieret quod non esse bonum erat similiter?

Sed hic altius modum et causam praecepti considerare oportet et prohibitionis, secundum eumdem modum. Omne enim praeceptum vel prohibitio aut propter ipsum fit cui fit; aut propter ipsum a quo fit; aut propter alium pro quo fit. Tota autem praecepti utilitas et bonum sive in eo quod faciendum praecipitur sive in eo quod cavendum mandatur, ad eum solum refertur pro quo fit: sive idem sit ille, sive alius ab eo cui fit, vel ab eo a quo fit. Finis autem mandati fructus est et utilitas et causa et bonum

quod consequitur post consummationem praecepti. Et hoc bonum ad eum tantum refertur pro quo fit praeceptum; et illius bonum debet esse impletio praecepti.

CAP. XVII. Omne quod bonum dicitur vel secundum se, vel ad aliquid bonum est.

Iterum considerandum est, quod omne quod bonum dicitur, aut secundum se bonum dicitur, aut ad aliquid. Quod secundum se bonum dicitur substantialiter bonum dicitur, quia ipsum bonum est. Quod vero ad aliquid et non secundum se bonum dicitur, non substantialiter bonum dicitur quia ipsum bonum non est, sed accidentaliter et denominative, quoniam ex ipso bonum est. Quoddam

ergo bonum, bonum est, quoniam ipsum bonum est. Aliud autem bonum est, quia alicui bonum est, et ipsum bonum non est. Quod ergo bonum est et sibi bonum est et alii bonum est, in toto bonum est. Quod autem bonum est et sibi bonum est et alteri bonum non est, ex parte bonum est, sicut quod bonum est et alteri bonum est et sibi bonum non est, ex parte bonum est.

CAP. XVIII. Quod secundum se bonum dicitur et universaliter dicitur vere et summe bonum esse.

Est adhuc aliud bonum et excelsius bonis aliis quod et vere bonum est, quia in se bonum est, et universaliter bonum est, quia ad omnia bonum est, et omnium bonum est. Quod enim in se bonum est vere bonum est, et quod omnium bonum est universale

bonum est. Et omne bonum ipsum est, quoniam omnium bonum ipsum est, nec extra ipsum bonum est. Quod autem ad se bonum non est non vere bonum est nec verum bonum est, sed bonum tantum dicitur, non quia ipsum bonum est, sed quia ex ipso bonum est et prodest.

Bonum ergo summum est quod ipsum bonum est, et ad omne bonum, bonum est. Medium vero bonum est quod ipsum bonum est, et ad aliquid bonum est. Bonum autem infimum et quasi extrarium et denominative solum et conductum et non proprium bonum; quod ad aliquid bonum est, et ipsum bonum non est. Quod enim ipsum est bonum non est, sed quod ex ipso est bonum est. Et idcirco secundum

aliquem modum et ipsum bonum est, quoniam ex ipso bonum est et prodest. Et ex ipso bonum est esse etiam quod ipsum bonum non est, quia nisi esset ipsum quod bonum non est, esset quod ex ipso bonum est. Neque idcirco praestant mala quoniam ex ipsis bonum est; sed serviunt praestanti et largienti, quia per ipsa non est quod ex ipsis est.

Cum autem concurrunt duo ad unum quod est bonum et alicui non est bonum, et quod bonum non est et alicui bonum est et utrumque esse non potest, sed e duobus alterum solum esse necesse est; majus bonum est hoc esse quod bonum est alicui etiam si ipsum bonum non est, quam quod est bonum

solum et alicui bonum non est. Ex eo enim quod bonum non est et alicui bonum est, illud etiam sequi necesse est quod bonum est et alicui bonum est: quod majus omnino bonum est quam quod solum bonum est et alicui non bonum est. Non enim bonum esset quod bonum non est et alicui bonum est, nisi ex eo esset quod bonum est et alicui bonum est. Itaque quod bonum est, quoniam ipsum bonum est, bonum non est alicui quoniam ex ipso bonum non est; et quod bonum non est, quoniam ipsum bonum non est, bonum est alicui quoniam ex ipso bonum est. Et contingit hoc aliquando, et in fine suo omnia judicantur sive bona sint sive mala. Quoniam Scriptura manifeste ostendit quod bonum unum et

bonum ipsum aliis est odor vitae in vitam; aliis odor mortis in mortem ; quoniam ex bono malum et ex malo bonum, et bonum malis ad malum, et malum bonis ad bonum. Et quod bonum in toto est majus est quam quod in parte est solum: et hoc probatur in hunc modum. Omne enim universale bonum, majus est quam id quod in parte constat; et quod conducit magis et expedit, majus ipsum merito nominatur. Nunc autem congregemus in unum et colligamus quae dicta sunt, quoniam impletio omnis mandati bonum illi est propter quem factum est ipsum mandatum. Et quoniam omne bonum aut per se bonum est aut ad aliquid; et quod per se bonum non est et alicui bonum est, majus est bonum quam quod per se solum est et alicui bonum non

est; et quod magis conducit et expedit, jure semper majus aestimatur bonum; quoniam in fructu suo est omne bonum, et est tantum omne quantum est bonum.

CAP. XXI. Quod Deus propter se, id est pro utilitate sua vel commodo, nihil praecipit.

Nunc ergo videamus omne quod praecipit Deus, utrum propter se praecipit, an propter illum cui praecipit. Si propter se praecipit ad bonum ejus est quod praecipit, et bonum illi est praecepti sui impletio. Sed quomodo praecipit propter se qui profectu non indiget in se, neque bono alieno adjuvari potest, qui melior esse non potest? Clamat hoc Scriptura, et perfector mandati in Scriptura: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges . Ergo

propter se non praecipit Deus quod praecipit; sed propter illum cui praecipit, quoniam bonum est illi quod praecipitur cui bonum praecipitur.

Tous les livres