De sacramentis christianae fidei (page 15)
CAP. XXII. Quod Deus hoc unicuique praecipere habet, quod bonum est ipsi cui praecipit; etiam si bonum omnium non est.
Quoniam ergo propter illum mandatum fit cui fit, ipsum mandatum; bonum ipsius esse debet cui mandatur mandatum. Neque aliud mandari debet nisi quod bonum illi est cui mandatur mandatum. Frustra enim mandatum fieret, si illi propter quem fieret bonum non esset; maxime cum a bono mandatum esset qui nihil praeter bonum mandare deberet. Neque enim Creaturae suae Deus auctor mali esse debet, neque causationem illius assumere sibi quasi docendo
corruperit quod creaverat incorruptum. Non itaque habet aliud illi praecipere nisi solum quod bonum est illi; a quo habet illa totum quod bonum habet, et quod malum habet nihil: Quoniam igitur Creator nulli creaturae suae auctor mali esse potest: hoc solum illi praecipere habet quod bonum est illi, ut sincera sit ejus instructio, quemadmodum conditio incorrupta fuit.
CAP. XXIII. Quod bonum universitatis Deus impedire non habet etiam si illud alicui bonum non est.
Contingit autem quod bonum est alicujus, bonum esse illius, et non esse bonum ad omnia; et iterum quod malum est alicujus malum esse illius; et bonum omnium esse, quoniam ex eo bonum est omnium. Et quod bonum est et alicui bonum est,
minus esse bonum quam quod malum est et alicui malum est; quoniam ex eo ipso majus bonum est: ex quo omnium bonum est. Et majus bonum est esse illud a quo majus bonum est, etiam cum illud alicui bonum non est; quoniam in toto bonum est. Non debet autem in compensatione minoris boni impediri quod majus est bonum ab illo qui optimus est. Et diximus quod majus bonum est esse bonum ex malo et bono, quam ex solo bono. Permitti itaque mala debuerunt ut essent, quoniam ut essent id bonum erat ex quibus bonum futurum erat. Praecepit itaque Deus quod bonum erat singulis et permisit quod bonum erat universis. Quoniam et majus erat bonum universitatis quod
impedire non debuit, et non bonum erat quod malum erat alicui, cujus auctor esse non potuit. Et ideo praecepit unicuique quod bonum erat, et quod illi bonum erat; et praecipiendo illud significavit se velle illud; et sunt signa voluntatis ejus praecepta ejus, et vocantur voluntas ejus, quia signa sunt voluntatis ejus. Quoniam vult et approbat et diligit et amica sibi judicat bona quae praecipit, et mala quae prohibet odit et detestatur; et non invenit concordiam et amicitiam in illis, et vult tamen ipsa esse mala quae non vult, propter majus bonum quod ex illis est, quod magis vult. Sed non pertinet ad nos neque exigitur a nobis nisi quod nostrum est et quod bonum nostrum est, tantum ut faciamus et approbemus et diligamus in nobis, sicut et Deus diligit
et approbat bonum nostrum in nobis; ut ei similes simus diligendo et faciendo bona, sicut et ipse bona tantum diligit et facit. Et cum praecipitur nobis quod bonum nostrum est, significatur nobis quod Deus hoc vult; et pertinet ad nos ita sentire et ita credere quod Deus hoc vult quod praecipit nobis ut faciamus. Et non fit tamen nisi tantum quod ipse vult fieri, sive faciamus sive non faciamus quod praecepit nobis. Et si facimus bonum, voluit hoc Deus; et voluit quia factum est hic, et approbat quod factum est et quod factum est; vult quod factum est et bonum est. Et si facimus malum vult quod non facimus bonum; et approbat illud quoniam bonum est, et non approbat malum quod facimus quoniam malum est; et tamen vult quod factum est quia factum est,
quoniam id bonum est quod factum est, et vult ipse quod bonum est. Et constat omnipotens voluntas ejus certa et firma in beneplacito suo, approbans bona et permittens mala propter bona, quae nec potest impediri ut non fiat quod in ipsa est, neque infirmari aliquando ut fiat quod in ipsa non est.
CAP. XXIV. Quod operatio et permissio Dei signa sunt quid esse bonum sit, etiam si illud bonum non sit; praeceptio et prohibitio signa sunt quid bonum sit, etiam si illud esse bonum non sit.
Et sequuntur post ipsam signa ejus, permissio ejus et operatio ejus; et ostendunt quod in illa est, quoniam in ipsis idem est. Et adduntur praecepta et prohibitiones, et sunt ipsa quoque signa et demonstrationes voluntatis summae et complaciti aeterni
per approbationem et dilectionem; et non similia quidem signa prioribus, sed demonstrationes tantum et significationes approbationis et complaciti in eo quod bonum sit; et non in eo quid esse bonum sit, sive bonum ipsum sive malum sit. Et ideo significant ipsa non hoc quidem quod in summa sit voluntate, ut fiat, sed quid in complacito et approbatione sit si fiat; et tamen utrumque voluntatis esse et hoc bonum esse etiam si non fiat: illud autem sic bonum esse ut fiat.
CAP. XXV. Beneplacitum Dei esse aliquando ad rem; aliquando ad actum rei.
Quicunque ergo distinctionem facere voluerit, loquens de voluntate Dei, hoc dicere potest. Diligenter
considerandum est quomodo quidem Deus in alio hoc vult quod ipsum est; in alio autem solum hoc, quia ipsum est. Et in eo quidem quod vult ipsum quod est rem approbat; in eo vero quo vult ipsum, quia est actum rei. In eo autem quo approbat rem et non actum rei, vult aliquid et nondum adhuc esse vult quod vult. In eo vero quod approbat actum rei et non ipsam rem aliquid esse vult, et nondum tamen ipsum vult quod esse vult. Neque enim bonum est esse omne quod ipsum bonum est; quemadmodum aliquando quod malum est esse ipsum malum non est. Et non vult Deus nisi quod bonum est, etiam cum ipsum esse bonum non est. Et non vult esse nisi quod esse bonum est, etiam cum ipsum bonum non est. Et cum vult aliquid quia bonum
est, et ipsum esse non vult quia bonum non est, perficitur voluntas ejus et non remanet sine effectu, etiam cum res non perficitur, quia sic vult et bonum est quod vult. Et cum non vult aliquid, quia malum est; et ipsum esse vult, quia bonum est: perficitur voluntas cum res perficitur, quia sic vult et bonum est quod vult. Et semper impletur voluntas ejus; et nunquam cassum est beneplacitum illius, quia bonum est semper quod vult et est semper ut vult. Et haec sunt quinque proposita, beneplacitum, et permissio, operatio, et praeceptio et prohibitio. Et distinguitur beneplacitum in eo quo res approbatur, et in eo quo approbatur actus rei. Et distinguitur operatio in eo quod operatur, et in eo quod cooperatur; quia alia facit Deus operando quae solus facit, alia cooperando
quae solus non facit. Et distinguitur praeceptio in eam quae fit extrinsecus per sermonem, et in eam quae fit intrinsecus per inspirationem. Et constat in his omnibus quod de voluntate Dei dicendum fuerat, quod est beneplacitum ejus et signum beneplaciti ipsius. Propter quod et multae dicuntur voluntates ejus cum sit una voluntas ipsius, quia sunt multa signa voluntatis ipsius. Sicut scriptum est: Magna sunt opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus ; propter ea quae ex ipsa et secundum ipsa sunt multa. Hic de voluntate Dei diximus, quoniam ipsa est prima causa rerum omnium sicut nobis propositum fuerat, et secundum intelligentiam
prosecuti sumus. Et sunt alta multa fortassis quae comprehendi non possunt et fugiunt ab intelligentia et sermone nostro.
Sic igitur constat rerum ordo, ut post prima posteriora sequantur. Prima omnium rerum est voluntas Creatoris, quoniam ex ipsa sunt omnia. Post ipsam sequuntur quae sunt ex ipsa. Prima sunt quae sunt in ea; secunda sunt quae ex ea sunt. Quae in ea sunt aeterna sunt, nec gradum habent nec successionem, quoniam in unitate consistunt et in aeternitate non transeunt. Quae ex ea sunt creata sunt per eam, quae causam sumpserunt ex ipsa non substantiam in ipsa; quia divina natura substantialiter
ex se non genuit quae causaliter creavit; quia non potest naturaliter idem esse qui fecit et quod factum est. Quae igitur facta sunt unum non sunt, et in his quaedam prima sunt, quaedam secunda; non prima ad prima sed ad secunda prima. Quae enim ad prima ante se secunda sunt ad secunda, a se sunt prima; et secunda ab ipsis; tertia sunt ad prima. Quae in voluntate Dei aeterna et invisibilia sunt, prima omnium sunt. Quae ex voluntate Dei temporalia et invisibilia sunt secunda sunt post prima, quae temporalia et visibilia tertia post secunda. Et in ipsis visibilibus quae rationalia sunt propinquiora sunt invisibilibus, quia in ipso invisibilia sunt quae rationalia sunt. Ponuntur ergo primo loco causae primordiales et invisibiles et increatae creandorum
omnium in mente divina. Secundo loco angelica natura invisibilis quidem sed creata. Tertio loco humana visibilis et creata, secundum aliquid invisibilis et secundum aliquid visibilis. Quarto loco creatura corporea in toto visibilis et in toto temporalis. Post primas ergo causas increatas et invisibiles exibit consideratio, et procedet ad angelicam naturam rationalem et invisibilem. Deinde ad humanam visibilem et rationalem, de qua propositum primum fuit ut consummetur. Nam de visibilibus quidem quae postrema sunt idcirco primam propositionem fecimus, ut de his quae patent ad latentium cognitionem humanam mentem commodius duceremus.
PARS QUINTA. DE CREATIONE ANGELORUM ET NATURA, ET CONFIRMATIONE ET LAPSU, ET CAETERIS QUAE AD IPSOS PERTINENT.
De natura angelorum post alia quae dicta sunt de mundi exordio, et idcirco praemissa sunt ut de visibilibus ad invisibilia conscendamus, quaestionem proponitis, quando creati sunt angeli et quales facti sunt dum conderentur primum; deinde quales effecti
sunt dum dividerentur aversione et conversione, et quomodo dispositi sunt dum judicarentur damnatione et glorificatione. Et de numero et de ordinibus, et de excellentia, et de hominibus, et de differentia donorum, et de officiis et de moderatione, et gubernatione Dei in illis; et multa alia quae
consequuntur ad illa et quae continentur in illis. Propterea nos oportet de multitudine rerum latentium secundum nostram possibilitatem, doctrinam formare; et non promittere quod consequi non possumus.
Scriptura dicit quod primo omnium creata est sapientia ; et intelligimus sapientiam creatam rationalem creaturam dici; quoniam et ipsa sapientia est sicut lumen lucens ex lumine, non lumen illuminans. Nam illa sapientia quae sapit, sapientia ista creata non est, nec creatura est, nec aliunde esse habet sicut aliunde sapere non habet. Ista autem quae de semetipsa sapere non habet neque esse habet a semetipsa et ipsa creata est, et initium habet.
Et dicit Scriptura quando facita est sapientia ista, quoniam primo omnium facta est sapientia. Et rursum alia Scriptura dicit: In principio creavit Deus coelum et terram . Et videntur quaedam contraria oriri assertionibus istis. Nam si primo omnium creata est sapientia, omnia post ipsam facta sunt. Et facta sunt post ipsam coelum et terra, et ipsa facta est ante coelum et terram. Iterum si in principio creavit Deus coelum et terram, nihil factum est ante coelum et terram nec facta est ipsa sapientia ante coelum et terram, quod simul stare non potest. Propter hoc ne divinarum Scripturarum testimonia contraria esse videantur, quod sentire fas omnino non est, requirimus intelligentiam veritatis quoniam in veritate non repugnat quod verum
CAP. III. Quod rationalis creatura prima omnium facta est dignitate; quoniam ad ipsam refertur conditio reliquorum sicut ipsius conditio ad Deum refertur; quoniam ad similitudinem Dei facta est sola.
Dicimus quod creatura rationalis prior facta est, et post eam facta est corporea creatura; non tamen tempore, sed causa solum et respectu et dignitate. Nam ipsius creaturae corporeae conditio ad ipsam refertur creaturam rationalem, et secundum ipsam perfecta est, sicut ipsius conditio ad solum creatorem refertur; quoniam secundum ipsum facta est sola. Sola quippe rationalis creatura ad similitudinem
Dei facta legitur; et non dicitur quod creatura aliqua praeter solam rationalem ad similitudinem Dei facta sit, licet omnis creatura in ratione divina et in providentia aeterna ipsius causam et similitudinem habuerit ex qua et secundum quam perfecta sit in sua subsistentia. Sed magna differentia est et distantia magna similitudinem in Deo habere, et ipsum Deum similitudinem habere. Quamvis enim in Deo nihil esse possit quasi minus aut diversum aut aliud a Deo, longe tamen aliud est factum esse aliquid ad similitudinem ipsius quod in Deo est; et in ratione ejus et in providentia ipsius, et factum esse ad similitudinem Dei et Deo simile esse. Nam in Deo quidem omnia erant antequam essent in se secundum rationem et causam et providentiam ex