De sacramentis christianae fidei (page 16)
qua futura erant; sed quasi minus erant singula perfecto et unumquodque hoc aliquid et non totum secundum rationem et discretionem uniuscujusque quae ratio omnia continebat; et major erat in toto et quasi superabundabat singulis. Et ideo non erant singula hoc totum, sed in toto erant singula, quoniam totum ad totum et singula ad singula. Et tamen Deo in parte nihil minus erat quam in toto, quia pars et totum unum erat; sed ratione et providentia una discreta sunt quae futura erant in parte et toto, et minus futura erant in parte quam in toto. Ideo et ipsa in ratione minus habueruut, quoniam ex ratione minus futura fuerunt. Tamen Deus minus non habuit, qui in toto totus fuit et perfectus et unus. Propter hoc ergo rationali creaturae non unum aliquid
aut hoc aut illud in ratione divina pro exemplari sufficere potuit, ad cujus similitudinem formaretur; sed quasi totum assumpsit Deum ut ejus ipsius imago fieret, et expressa est ad totum aemulans perfectionem. Ut sicut Deus spiritus erat, et unus erat, et in ipso totum erat secundum rationem et providentiam et praescientiam et causam, sic ipsa spiritualis esset capax in uno praescientiae et providentiae et rationis et providentiae omnium. Et eluxit perfecta imago imitans auctorem suum, et apparuit quasi ipsum in altero, et idem unum. Et inventa sunt in secundo quoque quae et in primo secundum aemulationem et imitationem, et imaginem et similitudinem rationes et causae et similitudines et
formae, dispositiones et providentiae futurorum quae facienda fuerant. Et cum facta sunt illa quae facta sunt ad similitudinem horum facta sunt quae erant in secundo facta; sicut facta sunt ad similitudinem illorum quae in primo erant non facta. Secundum hujusmodi rationem et considerationem corporea creatura post secundam tertio loco est creaturam rationalem, quoniam ad eam est facta, sicut rationalis ipsa ad primam facta est increatam naturam.
CAP. IV. Quod in principio primo simul facta sunt et corporea omnia in materia, et incorporea in angelica natura.
Quantum vero pertinet ad momenta temporum et intervalla et spatia, hoc interim commodius et veritati vicinius profitemur, quod simul in tempore
uno et in principio temporis quando tempora ipsa coeperunt, facta est sive creata pariter rerum omnium visibilium materia, et invisibilium in creatura angelica et spirituali natura. Nec fuisse in tempore nec coepisse alteram sine altera, nec prius unam quam alteram, sed utramque simul in tempore et cum tempore; et tamen priorem fuisse ad quam facta est altera in qua fuerunt exemplaria sapientiae quorum effectus sunt et expressiones quae visibilia condita sunt, ex hoc modo primo omnium creata est sapientia. Qui autem dicunt ante coelum et terram angelos creatos, et substitisse ante omnia quae mutabilia facta sunt, et computant spatia et annos et saecula quibus ante mundi constitutionem Deo servierunt, asserunt quod cum mundo tempus coepit,
et non fuit tempus ante mundum, quoniam mutabilitas non fuit; et tamen fuisse angelos immutabiliter et intemporaliter priusquam mundus factus est; et cum mundus coepit tunc primum coepisse tempus, quoniam mutabilitas coepit; et factum mundum in principio temporis. Sed nos interim magis approbamus quod dictum est pro captu intelligentiae nostrae salva reverentia secretorum in quibus nihil temere asserendum putamus. Et ad hunc modum interim definivimus, quod simul facta sunt omnia visibilia et invisibilia ; sicut Scriptura dicit: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul .
CAP. V. Quod corporea et incorporea natura et secundum aliquid informis facta est; et secundum aliquid formata.
Omnia quippe simul condita sunt quoniam uno et eodem tempore pariter coepisse credimus et visibilium omnium materiam et invisibilium naturam utramque informem secundum aliquid et utramque secundum aliquid formatam. Sicut enim visibilium et corporalium omnium materia in exordio illo conditionis primariae et formam confusionis habuit et non habuit formam dispositionis donec postea formaretur et ordinem concederet ac dispositionem; ita spiritualis et angelica natura in sui conditione per sapientiam et discretionem secundum habitum naturae formata fuit; et tamen illam quam postea per amorem et conversionem ad creatorem suum acceptura erat formam non habuit, sed erat informis sine illa formanda ab illa.
Amplius adhuc pro eo quales facti sunt angeli diligentius investigatam rationem proponimus. Nam diximus quando facti sunt, quod facti sunt in principio; et prima creatura antequam nihil factum est, secundum quam factum est, et quod factum est cum ipsa. Unde et secundum aliquid ante omnia facta est ipsa, quae forma est omnium et causa. Deinde autem oportet ostendere quales facti sunt angeli tunc in ipso primordio et prima subsistentia et initio conditionis suae; in eo quod primum esse coeperunt, et quale illud fuit, quod primum fuit in eis conditum esse.
CAP. VII. Quod non sunt facti de materia praejacente sicut corporea.
Non enim in materia praejacente creata est spiritualis natura, quemadmodum corpoream diximus conditam fuisse; quoniam non ita est, neque simul ipsa cujus substantiae simplicis non aliud esse potest id quod est, et id de quo est. Quia unum et simplex et individuum et immateriale est totum quod est; sed facta est in sua natura et esse quantum ad substantiam spiritualem perfecta; non ut massa aut confusa materia ut rudis moles, aut acervus, aut congregatio cumulata, aut ex his aliquid quod illam non contingit, sed personaliter distincta et expressa et consignata numero spiritualis et intelligibilis discretionis et multitudo rationalis et intelligibiles spiritus subsistentes,
habentes ingenitam rationem et formam sapientiae concreatae et qualitatem spiritualem intelligentiae capacis secundum modum et mensuram conditionis profectus sublimioris et illustrationis superventurae in ipsos. Liberum quoque arbitrium mox exordio insitum innatum pariter possidentes quo poterant sine violentia ad utrumlibet propria voluntate deflecti; in altero adjuti sine coactione, in altero derelicti sine oppressione.
Si quis igitur quaerat qualis in exordio suo facta sit vel condita spiritualis natura, quatuor sunt ista quae proposuimus et diximus angelis in conditione sua attributa; hoc est primum substantiam simplicem
et immaterialem; secundum, discretionem personalem; et tertium formam sapientiae et intelligentiae rationalem; quartum vero sive ad bonum sive ad malum liberam inclinandae voluntatis et electionis propriae potestatem. Et sequitur post hoc consideratio magna necessaria ad intelligentiam veritatis et de spirituali substantia eorum, et de sapientia ipsorum, et de libertate arbitrii, et de caeteris quae circa ista consistunt, utrum omnibus aequalia erant quae aequaliter omnibus inerant. Aequaliter enim omnibus inerant quae communia omnibus erant, de quibus nihil excipiebatur quod non erat in omnibus. Sed nondum constat an aequale erat quod aequaliter inerat. Et hic quaerendum est primum de substantia,
postea de forma, ac deinde de potestate. In personis enim substantia est, in sapientia forma, in arbitrio potestas. Ad substantiam quidem pertinet naturae subtilitas; ad formam autem intelligentiae claritas. Ad potestatem vero motus intelligibilis et appetitus et voluntatis rationalis habilitas.
Hoc ergo quaeritur utrum essentiae illae rationales quae spiritus erant; et natura simplices, et vita immortales, unius subtilitatis vel puritatis sive vigoris ejusdem vel quolibet alio nomine significandum sit quaelibet essentia bona, sive alia melior aut decentior forma jure appellatur, creatae sunt. Sic enim corporum natura se demonstrat; et sunt quaedam corpora solida magis et firma, et alia puriora apparent
et extersa magis et munda et clara et quasi meliorem et digniorem substantiam vel essentiam vel formam habentia; et alia levia et coaptata et prompta et integra et incorrupta magis; et alia fragilia et corruptioni proxima et infirma et feculenta et vilia et ponderosa et incongrua. Et est pulchra tamen in universitatis compage et ordine ista diversitas, in qua minus bonum malum non est, et differens bonum majus bonum est. Ad hunc ergo modum rationabile est illas quoque spirituales naturas quae universaliter bene conditae sunt, convenientes puritati suae et excellentiae; non indignas et in essentia et in forma differentias et gradus in ipso mox exordio cognitionis suae accepisse, quibus alii superiores, alii inferiores possent constitui secundum
moderamen sapientiae cuncta bona creantis et bene ordinantis Dei.
Qui enim subtiles natura magis et sapientia amplius perspicaces creati sunt, ii merito dignitate superiores sunt constituti. Qui vero et natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, merito dignitate inferiores sunt ordinati, ita tamen ut ii qui excellentiores constituti sunt sine superbia praelati essent, et qui inferiores positi sunt, sine miseria subjecti.
Sed et ipsam arbitrii libertatem secundum differentem naturae virtutem et sapientiae et cognitionis
et intelligentiae vim; si quis differentem assignare voluerit non est qui ex ratione occurrat. Quia sicut differens vigor et subtilitas naturae infirmitatem non adducit, minorque cognitio sapientiae ignorantiam non ingerit; sic libertas inferior nullam arbitrio voluntatis necessitatem imponit.
Quod ergo spiritus erant, quod vita erant, quod indissolubiles vel immortales erant: aequales omnibus erant. Quod autem natura potentes erant, quod essentia subtiles erant, quod intelligentia sapientes erant, et libertate voluntatis prompti ad utrumlibet et habiles; non aequale omnibus erat, et tamen sufficienter erat. Istas discretiones invisibiles invisibilium
et intelligibilium natura solus ponderare potuit et uniuscujusque mensuram et modum et terminum sapientia sua comprehendere, cujus potentia conditum erat totum, et providentia ordinatum. Nos vero caligante intelligentia timide incedimus ad illa, et palpamus sensu cognitionis infirmae quae virtute non comprehendimus. Quae igitur vis et quanta potentia fuerit invisibilium essentiarum; quaeve sapientia, qualisque libertas, et quantum in his commune omnibus, et quid singulis proprium vel singulare ac differens datum sit; valde ineffabile est et a sensu humano remotum. Sola enim divina potestas et sapientia divina nec termino nec mensura concluditur; et arbitrii libertas aeterni, atque incommutabilis
voluntatis complacitum nulla unquam minoratione sive necessitatis angustia coarctatur; sed absolutum est et dominans et superexcellens et efficax et nutus sui libertate singulariter perfectum, ac propria potestate plenum. Omne autem quod creatum est ex parte est, et ex parte potens et sapiens et liberum ex parte; quia nec omnis effectus potestati creaturae subjicitur, nec omne occultum sapientiae manifestatur, nec omnis eventus electionem sequitur. aut voluntati famulatur; sed secundum aliquid tantum possunt et sapiunt, secundum aliquid et liberi sunt. Et propterea determinanda est potestas eorum et determinanda est sapientia, et determinanda est libertas. Potestas autem ad operationem pertinet, sapientia ad cognitionem, libertas ad voluntatem.
Et erat primum triplex discretio potestatis illorum, quoniam alia pars potestas quam acceperant ad se, alia quam acceperant ad invicem inter se, alia autem quam acceperant ad ea quae conditione ordinata fuerant sub se. Prima potestas virtutis erat, secunda dominationis, tertia administrationis. In ea potestate quam acceperant in se, omnes differentes erant; in ea vero quam acceperant inter se quidem excellentes; in ea autem quam sub se acceperant differentes et excellentes. In ea potestate quam in semetipsis singuli acceperant, unicuique ad effectum famulabatur natura propria. In ea vero quam ad se invicem habebant; quibusdam subjecta erat obedientia aliena. In ea autem quam ad inferiora
possidebant potestate, unicuique secundum virtutem naturae et dignitatem officii ministerium exhibebat subjecta creatura. Haec de potentia prima rationalis naturae dicta, futurae investigationi primam occasionem exponunt.
De sapientia quoque illorum in prima consideratione triplex nobis discretio occurrit. Quoniam illuminabantur tripliciter, vel ad tria simpliciter; et erat trina cognitio in eis ut agnoscerent quod facti erant, similiter et a quo facti erant, et cum quo facti erant. In eo quod facti erant, mali et boni cognitionem acceperant, ut intelligerent quid appetendum sibi foret vel quid respuendum secundum potentiam virtutis in se et libertatem voluntatis.
Sed et ipsius a quo facti erant cognitionem acceperant, ut intelligerent et scirent principium et finem suum a quo conditione processerant, et ad ipsum debuerant intentione converti. Illius vero cum quo facti erant cognitionem acceperant, ut scirent quid vel sibi invicem pro divina dispensatione et ordinatione deberent, vel quantum in his quae conditione sibi divinitus sine praesumptione valerent. Et in hunc modum sapientes conditae sunt et discernentes et intelligentes spirituales illae substantiae; et tantum in his omnibus sapientes quantum incipienti naturae congruum fuit, vel pro merito virtutis adipiscendo necessarium.
Multi enim nesciunt et ignorant existimantes superfluentem quamdam sapientiam eorum quae ad rem non pertinet cognitionem et providentiam et praescientiam futurorum, et eorum quae circa ipsos ventura erant fuisse in illis; et aliter imperfectos, et ignorantes, et non sicut oportuit consummatos et plenos; qualia facere omnipotentem non decuit et perfectum et bonum. Sed non discernunt quod ad perfectionem aliquid facere ut perficiatur quod est imperfectum; et ideo imperfectum, ut sit primo imperfectum; deinde autem perfectum, ut ab eo perficiatur a quo imperfectum factum est, ut perficiatur; non est imperfectio facientis neque turpitudo facti,