De sacramentis christianae fidei (page 17)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

quoniam et aliter facere potuit qui fecit, et non aliter fieri debuit quod factum est. Sed et hic dicendum quod perfectum est secundum aliquid habens totum quod habere debet, et si non habeat quod habiturum est totum.

CAP. XVI. Quod tribus modis perfectum dicitur: secundum tempus, secundum naturam, et universaliter.

Nam tribus modis his perfectio constat, et nominatur convenienter perfectum. Est enim secundum tempus perfectum, et secundum naturam perfectum, et universaliter perfectum. Primum perfectum est quasi initium perfectionis faciens secundum tempus perfectum; et sequitur quod majus est secundum naturam perfectum; et tertium est maximum et superexcellens

universaliter perfectum. Secundum tempus perfectum est quod habet quidquid tempus requirit, et convenit secundum tempus haberi. Secundum naturam perfectum est quod habet omne quod vel datum est naturae suae, vel debitum est. Universaliter perfectum est cui nihil deest. Prima perfectio est naturae conditae; secunda perfectio est naturae glorificatae; tertia perfectio et vera est increatae naturae.

CAP. XVII. Quod angeli perfecti sunt secundum primam perfectionem.

Et ad hunc modum non mirabile est neque in quaestionem adducendum quare non fuerunt perfecti angeli conditi; quia in prima perfectione creati sunt, et ad secundam sub tertia venturi. Quoniam sicut

non possunt ad tertiam pertingere, sic nec a secunda incipere debuerunt. Alioqui proficienti locum aditumque invenire non valuissent eundi in melius, nisi reliquum fuisset post prima dona naturae quo crescere potuissent vel deficere.

CAP. XVIII. Utrum angeli praescii fuerunt futuri eventus sui.

Hic quaeritur utrum angeli praescii fuerunt futuri eventus sui, et in sapientia data agnoverunt quid futurum esset super eos. Videtur enim utrinque aliquid inconvenientis occurrere. Si enim qui futuri erant mali, lapsum suum praescierunt, poenamque cognoverunt quae ruinam sequi debuerat, et finiri non debuerat, tanta sibi mala imminere praevidentes

aut vitare voluerunt sed non potuerunt, et miseri erant; aut potuerunt et noluerunt et stulti erant, et maligni. Si autem nesciverunt caeci erant, neque agnoverunt quo pergerent; et in contingens ac fortuitum miserunt pedem ut ultra procederent quo nesciebant. Et videtur quasi aliquid absurditatis afferre si hoc dicatur, et melius sedere et aptum esse magis, ut scientes dicantur eorum quae futura fuerant. Et repugnat iterum alia ratio quam contra posuimus, et potest facile mentibus infirmis scandalum nasci in alterutrum nisi conveniat. Propter hoc dicimus quod non erant praescii eventus sui, neque eis data est cognitio eorum quae futura fuerant super eos. Quoniam non oportuit ut ita liberam haberent electionem voluntatis suae sine terrore et spe

in utroque. Propterea monstratum est eis quid faciendum esset non quid esset futurum, ut nulla necessitate providentiae impelli viderentur, sed ratione dirigi et propria deflecti voluntate in ambobus. Et ita bonum fuit et conveniens; et non est sic reprehensione dignum opus Dei, quia ita fecit ut bonum fuit.

CAP. XIX. Quales conditi sunt angeli, boni an mali, justi an injusti, beati an miseri.

Sed et multa alia quaeruntur de illa natura spirituali, quibus curiositas humanae mentis quieta esse non sinitur. Interrogant utrum boni fuerunt an mali creati angeli, justi an injusti, beati an miseri; et fortassis alia quaedam his similia. Et, quia multa sunt alia quae in quaestione coacervantur, non

possumus nos ad omnia prolixa responsione occurrere; sed breviter definimus quia tunc in illo principio primo et exordio inchoationis quod humana consideratio ita breve et momentaneum simplicisque instantis sine mora et intervallo primae subsistentiae de nihilo in aliquid apparentis accipiat, ut id quod primum omnium illis erat intelligat: hoc solum invenitur in conditis quod natura contulit conditionis. Quod enim ceperunt totum acceperunt. Et non poterat in illis ex illis esse quidquam, quoniam omne quod ex illis est posterius est illis. Itaque omne quod facti sunt non fecerunt ipsi; sed tantum facti sunt et quod facti sunt boni facti sunt totum. Si enim quod facti sunt mali facti sunt, culpa est facientis non facti; quia aliud esse non

potuerunt neque facere ipsi cum facti sunt tunc ut aliud essent quam facti sunt. Itaque ex faciente erant quando primum erant totum quod erant, et acceperant totum quod erant, et a se nihil habebant qui et hoc quod erant, ex nihilo, et a Creatore acceperant quod erant. Non potuit autem Creator optimus, auctor mali esse; et ideo totum bonum erat quod ex ipso illis erat; et totum bonum erat, quoniam ex ipso totum erat. Hoc modo probamus quod boni erant angeli quando primum facti sunt, et quod boni facti sunt omnes, quoniam a bono facti sunt qui malum facere non potest. Sic itaque boni erant et non mali; et quemadmodum boni erant, ita et justi erant et beati erant. Sed ea bonitate et justitia

et beatitudine quam natura incipiens acceperat, non quam fecerat ipsa vel meruerat faciendo. Si enim boni dicuntur boni erant, quemadmodum bonum erat quod bonus fecerat totum. Et si meliores erant (sicut erant) meliores erant pro eo quod facti erant, non pro eo quod fecerant ipsi vel faciebant. Similiter et quod justi dicuntur, solum hoc illis erat injustos non fuisse; et quod beati, non miseros ex stitisse. Verumtamen neque justi ad meritum, neque injusti ad culpam, quemadmodum neque ad glorificationem vel consummationem beati, vel ad tormentum vel poenam miseri verissime affirmantur Et forte expressius et ad intelligentiam evidentius sit, nec bonos nec malos, nec justos nec injustos nec conversos, nec aversos, nec beatos, nec misero

conditos, asserenti. Nam qui bonos dicit, significat virtutem; qui justos, meritum; qui conversos, dilectionem; qui beatos, glorificationem.

CAP. XX. De libero arbitrio illorum in primo conditionis principio, quando subsistere coeperunt.

In illis autem quod erat primum incipere, velle non erat aut facere, qui ad volendum et faciendum tantum facti erant non volentes aut facientes. Velle enim aut facere motum habet, et de hoc in illud, et successum et moram; quod incipientis principii esse non potest, quod incipit tantum amplius non est adhuc, sed primum est et non deinceps. Velle autem voluntate est velle, cum movetur voluntas et operatur jam aliquid; et est ibi hoc et illud; et de hoc in

illud quod praecessit voluntas ex qua velle erat cum adhuc velle non erat; sed voluntas erat tantum ut ex ea velle esset quod incipientis non erat aut facere. Non ergo sic intelligendum est simplex principium et prima origo nascentis naturae. Sed unum ipsum et hoc tantum et non amplius sine spatio et motu et mora, quae omnia subsequuntur postea, in quibus velle constat et facere, et processus motuum et actionum post primum principium. Ex quo autem voluntas movebatur velle erat; et a voluntate erat, quae libere movebatur, quia per se movebatur et non impulsu alieno. Et hoc ipsum meritum erat et vocabatur bonum vel malum, quia liberum erat et ex se erat. Et extunc mereri coeperunt, ex quo voluntate moveri coeperunt. Et hoc post primum principium

erat; et a primo principio erat; et non in ipso, quoniam ab ipso tantum erat. Ex quo autem voluntas erat, libertas erat, quia voluntatis est libertas; quoniam potens erat per se moveri ut ultra iret huc vel illuc sine coactione vel adjuta vel derelicta; quoniam libertas est voluntatis ex quo est voluntas ipsa in ipso primo principio. Propter hoc erat arbitrium liberum in illis, quoniam in illis erat voluntas potens moveri et ferri suo appetitu in utrumque.

Quoniam spontaneus motus vel voluntarius appetitus liberum arbitrium est: liberum quidem in eo quod est voluntarius; arbitrium vero in eo quod

appetitus. Sed et ipsa potestas et habilitas voluntatis est libertas qua movetur ad utrumque, et liberum arbitrium dicitur voluntatis. Voluntarie autem moveri et ferri spontaneo appetitu, hoc est potestate eligere et libertate judicare, in quo constat liberum arbitrium. Et propter hoc facti sunt liberi arbitrii, ut voluntario appetitu moverentur; sed secundum electionem voluntatis et inclinationem desiderii sui sine coactione. Verumtamen quod primum erat in illis, incipere moveri non erat; neque eligere, neque concupiscere, quoniam simplex erat et principium primum; et tamen liberum arbitrium jam tunc erat, quoniam voluntas erat cui inerat hoc et ex qua hoc subsequebatur; quoniam ex hoc mota est statim et spontaneo appetitu ducta in electionem propriam.

CAP. XXII. Quod semper liberum arbitrium non ad praesens spectat, sed ad futurum: nec ad omne, sed ad contingens tantum.

Sed et hoc sciendum quod liberum arbitrium quod diximus primi principii esse propter voluntatem quae erat in primo principio, hoc ipsum ad primum principium non erat; quoniam liberum arbitrium ad praesens tempus non refertur, sed ad ea quae futura sunt postea in contingenti. Omne enim quod est determinatum nec potest aliud esse, quam est dum ipsum est; et si aliud potest esse potest esse aliud postea; et non aliud esse tunc quando est hoc quod est, sed postea ut desinat hoc esse quod est, et incipiat aliud esse quod non est. Quod enim potest in praesenti quidem potest, sed de praesenti

non potest; et si de praesenti potest, non tamen nisi ad futurum potest. Quod igitur primum facti sunt ipsi, non esse non potuerunt, quia facti sunt hoc totum; et non fecerunt ipsi et non potuerunt non esse hoc cum primum erant, quoniam tunc ipsum erant, et esse coeperunt solummodo. Et si potestas illis erat, ut aliud essent, quia liberum arbitrium erat, non erat tamen potestas illis ut tunc aliud essent; quia hoc erant, sed ut hoc esse desinerent quod tunc erant et aliud esse inciperent quod non erant. Non enim esse poterant quod non erant nisi prius esse desinerent quod erant, et tunc deinde esse inciperent quod non erant. Quoniam liberum arbitrium de praesenti esse non potest, tametsi ipsum in praesenti est; sed spectat semper ad futuros

eventus, et solum qui in contingenti consistunt. Futura quippe quae ex necessitate futura sunt, liberum arbitrium non sequuntur; sed constant immobiliter ad unum tantum, nec recipiunt utrumlibet contingentis. Sic igitur liberum arbitrium erat tunc in illis, non quidem ut tunc aliud essent quam erant, sed potestate quam habebant in eo quod erant ut hoc esse desinerent, et aliud esse inciperent quod non erant. Et sic quidem studiosius inquirentibus ratio occurrit de statu primo angelorum, de primordio existentiae illorum, quales facti sunt primum et de natura, et de sapientia et de arbitrii libertate proposita.

CAP. XXIII. De aversione et lapsu malorum; et de conversione et confirmatione bonorum.

Post hoc consideratio adducit inquirere quales effecti sunt dum dividerentur aversione et conversione. Quod enim primum erant secundum aliquid unum erant, quia omnes boni erant; et quod boni non facientes, sed facti erant. In hoc igitur unum erant quod boni facti erant et nondum ad aliud erant quam facti erant; quia tunc primum facti erant, et non ante quidquam fecerant. Coeperunt autem dividi ab eo quod facti erant, ut aliud jam essent, vel proficientes supra illud et boni essent; vel sub illo deficientes ut mali essent. Haec est conversio et aversio qua divisi sunt qui unum erant et boni natura ut sint alii supra illud boni per justitiam: alii sub illo mali per culpam. Conversio enim

justos fecit et aversio injustos. Utraque enim voluntatis fuit, et voluntas utrinque libertatis. Et propterea utraque merito imputatur et utraque merito judicatur, sive pro bono merito judicatur, sive pro bono merito ad gloriam sive malo pro merito ad poenam.

Tous les livres