De sacramentis christianae fidei (page 18)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAP. XXIV. Quomodo in labentibus culpa gratiam avertit; et in stantibus gratia meritum adjuvit.

Qui autem ad bonum convertebantur voluntarie movebantur gratia cooperante sine coactione. Qui autem a bono avertebantur sponte praecipitabantur gratia deserente sine oppressione. Et qui convertebantur, idcirco bene movebantur quia gratiam cooperantem habuerunt. Sed qui avertebantur non idcirco praecipitabantur quia gratiam cooperantem

non habuerunt; sed a idcirco gratia deserebantur quia avertebantur et praecipitabantur. Et qui avertebantur non prius avertebantur et postea deserebantur, quia cum gratia non ceciderunt; et qui convertebantur non prius convertebantur et postea assumebantur, quia sine gratia non profecerunt; sed qui avertebantur in eo ipso deserebantur, et qui convertebantur in eo ipso assumebantur, pro aversione deserti et ad conversionem assumpti.

CAP. XXV. Quod in sola voluntate et justitia est et injustitia.

Quoniam vero in motu voluntatis rationalis justitia pariter et culpa inventa est, quia motu voluntatis factum est ut mali fierent aversi a bono in quo erant; et similiter motu voluntatis factum est ut

boni essent conversi a bono in quo erant ad bonum in quo nondum erant, propterea in motu rationis voluntatis omne meritum constabat quo vel boni vel mali erant. Illic ergo et malum bonum quaerendum est ubi justitia et culpa est, quoniam justitia bonum et culpa malum est. Et ipsa culpa nec voluntas erat, quoniam voluntas malum non erat; quoniam a Deo data erat; nec motus voluntatis malum erat quoniam ex voluntate erat, et voluntatis erat, et moveri voluntas a Deo acceperat; nec id ad quod motus voluntatis erat malum erat, quoniam aliquid erat, et omne quod aliquid erat a Deo erat, et bonum erat.

CAP. XXVI. Quod peccatum nec substantia est, nec de substantia, sed privatio boni.

Quid ergo illic malum erat nisi quia motus voluntatis non erat ad quod esse debuerat? et ideo non erat quia ad aliud erat ad quod esse non debuerat, nec tamen ad hoc esse sed ad illud non esse peccatum erat, quia si illud non esset etiam si hoc esset, peccatum non esset. Mens itaque rationalis sicut voluntatem acceperat, et moveri voluntate acceperat; sic et ad quae licite voluntate moveri posset acceperat, et ad illa moveri secundum mensuram erat moveri, et moveri secundum mensuram erat moveri secundum justitiam. Et si ad illa tantum mota fuisset secundum justitiam mota fuisset, et fuisset justa voluntas, quoniam secundum justitiam mota fuisset. Quando autem ad ea mota est quae concessa non

fuerant, extra mensuram mota est, et in eo secundum mensuram mota non est. Et ibi malum illi erat secundum mensuram non moveri. Neque illi malum erat moveri ad quod mota est; sed secundum mensuram non moveri ad quod mota non est quia si secundum mensuram mota fuisset etiam ad hoc mota peccatum non fuisset. Extra mensuram autem moveri voluntate erat appetere quod concessum non erat; in quo secundum mensuram non moveri erat, et id malum erat; ipsum autem occasio mali. Quia enim extra mensuram voluntas mota est, secundum mensuram mota non est. Nes tamen illi malum erat moveri ad quod mota est, sed secundum mensuram non moveri secundum quod mota non est. Et hoc si non fuisset, malum nullum fuisset. Hoc itaque malum

factum est voluntati avertenti se et transgrediendi mensuram, quod turpis facta est et prava et inordinata, effluens et non tenens modum et legem pulchritudinis suae. Quae autem recte movebatur et secundum Creatoris voluntatem conformabatur, convertebatur ad eum a quo regebatur; et illi bonum erat extra illius voluntatem non moveri a quo erat.

CAP. XXVII. Quomodo Deus omnem voluntatem et potestatem angelorum ad suae voluntatis ordinem et dispositionem intorquet.

Considerandum est etiam hoc quomodo invisibiles illas et spirituales naturas moderatur Deus. Si enim liberi arbitrii sunt, faciunt quod volunt; et si faciunt quod volunt, quomodo ex sententia Dei pendet quod faciunt? Nam si dicimus quoniam idcirco

hoc faciunt quod vult Deus, quia non aliud volunt aut velle possunt quam quod vult Deus, qui et ipsum velle tribuit sicut posse concedit, hoc tametsi de bonis aliquando conceditur, de malis nulla ratione approbatur. Malis siquidem Deus potestatem tribuit solam non voluntatem; quia licet ex ipsius permissione sit quod malum possunt, ex inspiratione, tamen ejus non est quod malum volunt. Malarum enim voluntatum ordinator est Deus, non Creator. Quomodo ergo non faciunt nisi quod Deus vult, qui nunquam volunt nisi quod Deus non vult; quia semper malum volunt quod Deus nunquam vult? Si enim faciunt quod volunt, et volunt quod Deus non vult, quomodo faciunt quod Deus vult? Rursum si Deus non vult quod faciunt, quare permittit ut faciant

quod non vult, cum fieri non possit nisi eo permittente, nec permitti nisi eo volente? Hinc coarctamur diligentius investigere quomodo rationalem naturam praecipue illam quae voluntate injusta a divina voluntate discordat; justa Dei moderatio gubernat. Hinc consideramus quatuor generales modos gubernationis divinae in ipsis quibus disponuntur et ordinantur in omnibus quae agunt, ut et ipsa mala quae contra Dei voluntatem sunt quod sunt (quia non approbantur a Deo quod mala sunt) extra ejus dispositionem non effluant, in quibus bonum est et placet quod ordinata sunt. Et moderatur ergo Deus et regis secundum voluntatem suam eos qui prava et injusta voluntate contra suam nituntur

voluntatem, ut conducantur et disponantur secundum ipsam qui surgunt contra ipsam ad perficiendum quod illi fieri placet voluntate quae illi displicet.

CAP. XXVIII. Quod quatuor modis Deus coercet voluntatem et potestatem malorum angelorum.

Hoc autem moderamen, ut diximus, quatuor perficitur modis. Aut termino naturaliter collatae potestatis, aut miraculo temporaliter illatae impossibilitatis, aut obstaculo extrinsecus adhibitae difficultatis, aut judicio intrinsecus operantis dispositionis. Terminus naturaliter collatae potestatis est quantum naturaliter posse conceditur. Miraculum temporaliter illatae impossibilitatis est quando id ipsum naturale posse subita et occulta virtute divinae praesentiae

sine exteriori impedimento comprimitur. Obstaculum extrinsecus adhibitae difficultatis est quando nutu divino per alias potestates extrinsecus obviantes aliarum voluntates ne ad effectum venire possint impediuntur. Judicium intrinsecus operantis dispositionis est quando ipsa vis divina, quae intus omni creaturae praesidet; illas etiam voluntates quae contra suam voluntatem ortae sunt, ad perficiendam suam voluntatem intorquet. His ergo quatuor modis pravas voluntates angelorum et hominum Deus ad imperium suae voluntatis disponit, ut in eo etiam in quo displicet id quod est quia malum est placeat quia est quod ordinatum est.

CAP. XXIX. De occulta dispositione Dei qua malas etiam voluntates ad suam voluntatem intorquet, et disponit secundum suam voluntatem.

De illo autem modo divinae moderationis, quo malas etiam voluntates praesidens occulta et invisibili operatione ad suum arbitrium temperat et inclinat, hoc sentiendum est, ut credatur Deus malis voluntatibus non dare corruptionem sed ordinem. Omnis enim voluntas prius est quam velle; et velle quidem semper ad aliquid est, quia omnis qui vult aliquid vult. Voluntas autem non semper ad aliquid est donec velle est, quia non omnis qui voluntatem habet, ad aliquid habet, donec ipsa voluntate velle incipit et aliquid velle, sicut non omnis qui visionem habet statim ad aliquid habet, donec ipsa visione videre incipit et aliquid videre. Visionem vero habere aliquis

et in tenebris potest quando non videt; videre autem non potest nisi in luce quando aliquid videt. Sic et voluntatem potest habere aliquis, et nondum ad aliquid; velle autem non potest nisi ad aliquid. Omnis ergo voluntas est alicujus, sed non semper ad aliquid est, donec velle incipiat. Velle autem omne et alicujus est quia in aliquo est; et ad aliquid est quia de aliquo est. Omnis autem voluntas aut bona est si vel ex natura est vel secundum justitiam: aut mala est si praeter naturam est vel contra justitiam. Voluntati ergo malae vitium est ex ipsa quo mala est; ordo autem ex Deo est, quo per velle sive ad hoc sive ad illud est. In voluntate ergo vitium est, et ipsum malum est, et ex ipso voluntas mala est. In velle autem et vitium est in quantum

velle ex voluntate mala; et ordo est, in quantum ad hoc vel ad hoc ex disponente est. Et cum ipsum velle ad hoc aliquid est, malum est quod ad hoc est; quia mala voluntate est. Quod autem potius ad hoc quam ad illud est, bonum est; quia ordo est, et ex bene disponente est. Potest ergo voluntas mala in se corrumpi, et resolvi per proprium vitium, quod ei aliunde non datur; sed non potest per velle extra se praecipitari nisi qua ei via aperitur. Et qui praecipiti qua vult ad ruinam viam aperit, quodammodo ipsam inclinat; non impellendo sed permittendo et non tenendo, nec auctor illi est ruendi, sed incedendi ordinator. Dominus, inquit David, praecepit illi ut maledicat , et ego, ait, vocavi servum meum Nabuchodonosor ut disperdat terram ; et in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo flumine Aegypti; et api quae est in terra Assur; et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum . In quibus omnibus manifeste ostenditur Deus ad judicia sua justa complenda, malas voluntates hominum sive daemonum quibus ipse vult modis et occasionibus sive intus sive foris et excitare ad volendum, et dirigere ad perficiendum, et ordinare ad subsistendum; in quibus quod sint malae Dei non est, sed quod sint ordinatae. Haec autem dispositio interna invisibiliter praesidentis, tam occulta est ut etiam ipsas voluntates malas in quibus sit lateat, quae putant suo se solum arbitrio dirigi; quia se sentiunt praeter coactionem proprio appetitu moveri.

Quia enim non impelluntur, nequaquam intelligunt quod diriguntur, et nesciunt se habere coram praecedentem ut ordinentur, quia non sentiunt retrorsum impellentem ut praecipitentur. De aliis modis divinae gubernationis non multa hic disputare volumus, quia per se magis patent, nec tantam quaestionem adducunt.

CAP. XXX. De ordinibus angelorum quot in principio a Deo conditi sunt.

De ordinibus angelorum hoc auctoritas promulgavit, novem in principio conditos a Deo ordines angelorum, id est angelos, archangelos, principatus, potestates, virtutes, dominationes, thronos, cherubim, et seraphim, ut addito homine denarius

consummaretur perfectionis coelestis. Non enim ut quidam putant conditio hominis ita ad restaurationem angelorum provisa est, quasi homo non fuisset factus, nisi angelus cecidisset; sed idcirco ad restaurandum et supplendum lapsorum angelorum numerum factus homo dicitur; quia cum homo postmodum creatus illuc unde illi ceciderunt ductus est, illius societatis numerus qui in cadentibus diminutus fuerat, per hominem reparatur. Novem enim ordines angelorum ab initio conditi sunt, et ex illis qui ceciderunt (quia in una simul omnes malitia consenserunt) quasi unum ex se perversae societatis ordinem effecerunt. Habet autem traditio ex singulis ordinibus aliquos cecidisse. Unde et Apostolus Paulus cum de malignorum spirituum tyrannide mentionem

nominavit. Ut videlicet ostenderet quod idem nunc quisque in malo ministerium ex perversitate exercet, quod ad bonum perficiendum ex conditione accepit. Nusquam tamen in Scriptura nequam spiritus seraphim appellatos invenio; quia licet caetera dona post ruinam adhuc in malo possideant, charitatem tamen in dilectione Dei nequaquam potuerunt habere.

De numero autem lapsorum certa auctoritas nulla reperitur. Omnino tamen probabile videtur plures remansisse quam cecidisse. Propbeta enim cum demonstraret currus igneos, consolans ait: Plures

sunt qui nobiscum sunt quam qui cum illis . Hinc conjicimus plures esse electos angelos quam reprobos. Sunt qui dicunt tot electos ex hominibus ad numerum angelorum ascensuro; quot ibi constat remansisse electos angelos, propter Scripturam quae ait: Statuit terminos populorum, juxta numerum angelorum Dei. Quod si verum est cum multo plures sint in hominibus reprobi quam electi, plures invenientur homines reprobi quam electi angeli. Si autem homines reprobi plures sint quam angeli electi (cum electi angeli plures sint quam reprobi angeli), plures erunt homines reprobi quam reprobi angeli. Quomodo ergo verum est quod dicitur unusquisque hominum duos angelos habere deputatos sibi, unum malum ad impugnationem et unum bonum

ad defensionem, cum numerus hominum transcendat numerum angelorum? Si enim in hominibus mali plures sunt quam boni et in angelis boni plures quam mali, cum positum sit tot electos futuros homines quot sunt angeli boni; constat sine ulla dubitatione plures esse homines bonos quam sint angeli mali, multoque plures homines malos quam angelos malos, quia plures sunt homines mali quam boni, cum plures sint homines boni quam mali angeli. Nisi forte dicatur idcirco quia simul non subsistit genus hominum; sed per temporum successionem alii post alios sequuntur, posse eos qui in hominibus simul subsistunt angelis comparari numero, licet universitate praecedant. Quod tamen quia certum esse non

Tous les livres