De sacramentis christianae fidei (page 19)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

potest, melius inter occulta deputatur, ubi ignorantia non culpatur, praesumptio arguitur.

De cognominatione spirituum hoc hic praecipue commemorandum putamus, quia nomina illis non propter se sed propter nos data sunt. Qui enim sibi noti sunt contemplatione, nobis innotescunt cognominatione. Illa ergo dona gratiarum in singulis denotantur ex nomine; non quae singulariter sed quae excellenter data sunt in participatione. In illa enim coelesti patria ubi plenitudo boni est, licet quaedam data sint excellenter, nihil possidetur singulariter. Omnia enim in omnibus sunt non quidem aequaliter

(quia alii aliis quaedam sublimius possident), sed communiter, quia omnes omnia habent. Item sciendum quod omnia dona gratiarum superiores ordines sublimius et perfectius perceperunt, et tamen ex praecipuis tantummodo nomina sortiendo caetera sequentibus post se ordinibus ad cognominationem relinquunt. Ut verbi gratia Seraphim (qui ordo excellentissimus omnium existimatur) tam dilectionem quam cognitionem divinitatis, et caetera virtutum dona caeteris omnibus sublimius percipit, tamen ab excellentiori dono, id est charitate vocabulum trahens, caetera sequentibus post se ordinibus ad denominationem reliquit. Proximus post hunc ordo a proximo dono, id est cognitione veritatis cherubim appellatus est, quod plenitudo scientiae similiter interpretatur,

sicut seraphim propter ignem dilectionis ardens vel succendens dicitur. Ad hunc modum etiam de sequentibus intelligendum est ordinibus.

Quaeritur et hoc, utrum omnes illi spiritus coelestes ad exteriora nuntianda mittantur. Quidam putat alios esse in illa multitudine qui foras pro officio ad exteriora nuntianda exeunt, alios qui intus assistunt, sicut scriptum est: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei . Apostolus autem excellentiam Filii commendans pro angelis omnes administratorios spiritus esse in ministerium missos, propter eos

qui haereditatem capiunt salutis confirmat. Hinc quaestio nascitur quomodo omnes mittuntur si quidam semper assistunt, et si omnes nuntii sunt, quomodo quidam semper assistere dicuntur. Si omnes nuntii sunt, omnes angeli sunt; et si omnes angeli sunt, quomodo unus tantum inter novem ordines ordo hoc nomine censetur? Quidam putant in illa coelesti curia, omnes quidem mitti, sed alios ex officio qui proprie angeli sive archangeli nominantur; alios ex tempore et causa extra communem dispensationem oborta. Qui et ipsi quoque cum angelorum ministerium ex tempore suscipiunt, nomen in ministerio assumunt. Sicut scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus . Quia videlicet qui semper natura spiritus sunt, pro tempore et

officio aliquando angeli, id est nuntii fiunt. Alii dicunt tres ordines supremos, id est seraphim et cherubim, et thronos ad sola divina et interiora conversionem habere, semperque Creatori assistere. Inferiores autem tres ad exteriora agenda et nuntianda mitti. Tres autem medios non solum dignitate vel loco, sed officio etiam inter utrosque consistere; qui praeceptum Domini a superioribus accipiunt et deferunt ad inferiores. Ac per hoc cum supremi mediis, medii imis atque hi nobis praeceptum divinum nuntient - omnes merito angeli nominantur.

Ministerium angelorum et officia quidam ita interpretantur, ut totum mundum, id est, non solum vitam humanam sed omnia quae ad humanam vitam

pertinent secundum Dei dispensationem ab angelis ministrari putent, sub Deo et secundum Deum. Malos autem ex officio potestatem non habere, sed aliquando ex permissione potestatem accipere.

Quae in prima parte hujus operis de conditione hominis prosequenda dixtinximus, ordine nunc suscipimus explananda. Quatuor enim erant a principio proposita. Primum quare creatus sit homo, secundum qualis creatus, et qualiter institutus; tertium qualiter lapsus sit; quartum qualiter sit reparatus. Horum quidem quod primum positum est, id est, causa creationis humanae superius jam secundum possibilitatem nostram tractavimus. Et idcirco nunc superest ut ad secundam partem in qua propositum est qualis creatus sit homo, et qualiter dispositus: discutiendam transeamus. Deus omnipotens cujus beatitudo nec augeri potest omnino, quoniam perfecta

est, nec minui, quoniam aeterna est, sola charitate, nulla sui necessitate, rationalem Spiritum creavit, ut eum illius boni quod ipse erat, et quo ipse beatus erat, participem faceret. Verum quia hoc ad felicitatis illius augmentum pertinuit ut gratiam conditoris sui per quem glorificandus erat agnosceret, voluit ipse conditor prius ei in sua conditione ostendere quod postmodum in ipso facturus erat ex dignatione. Creaturam ergo rationalem quam fecerat, jussit partim in sua puritate persistere; partim eam corporeis indumentis et terrenis mansionibus copulans, luteam materiam fecit ad vitae sensum vegetare. Hoc siquidem pro exemplo futurae societatis quae inter ipsum et Spiritum rationalem in glorificationem ejusdem perficienda fuerat proposito

ut videlicet ostenderetur quia quod tunc erat in conditione corpus spiritui: hoc secundum aliquid postmodum futurus erat ex dignatione assumptus spiritus sibi. Comprobavit ergo Deus potentiam suam et gratiam ostendit. Primo fingendo hominem, quam postea exhibiturus erat hominem glorificando. Ut sciret homo quod si potuit Deus tam disparem naturam corporis et animae ad unam foederationem atque amicitiam conjungere, nequaquam ei impossibile futurum, rationalis creaturae humilitatem (licet longe inferiorem) ad suae gloriae participationem sublimare. Rursus si tantum gaudium est et tanta jucunditas vita ista mortalis quae constat ex praesentia spiritus in corpore corruptibili, quanta jucunditas foret et quantum gaudium, vita illa immortalis ex praesentia Divinitatis in spiritu rationali? Quia

ergo in parte pro exemplo universitatis humiliatus est rationalis Spiritus usque ad consortium terreni corporis, ne forte hoc ipsum ad depressionem ejus pertinere videretur, adjunxit providentia Dei ut postmodum cum eodem corpore glorificato ad consortium illorum qui in sua puritate perstiterant sublimaretur, ut quod minus ex dispensatione creatoris sui acceperat conditus, per gratiam ejusdem postmodum acciperet glorificandus. Sic ergo conditor Deus rationales spiritus quos fecerat, varia forte pro arbitrio omnipotentis voluntatis suae disposuit; illis quos in sua puritate reliquerat, sursum in coelo mansionem constituens; illos vero quos corporibus terrenis sociaverat deorsum in terrena habitatione disponens. Utrisque regulam proponens obedientiae,

quatenus et illi ab eo ubi erant non caderent, et isti ab eo ubi erant ad id ubi non erant ascenderent, ut cum isti pervenissent et illi non cecidissent, supra id quod facti erant ad id ad quod facti erant pertingerent, ut cum eo essent a quo facti erant. Fecit itaque Deus hominem ex duplici substantia: corpus secundum materiam de terra sumens; animam vero sine materia de nihilo fingens.

CAP. II. Qualiter homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est.

Factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei, quia in anima (quae potior pars est hominis, vel potius ipse homo erat) fuit imago et similitudo Dei. Imago secundum rationem, similitudo secundum

dilectionem; imago secundum cognitionem veritatis, similitudo secundum amorem virtutis. Vel imago secundum scientiam, similitudo secundum substantiam. Imago, quia omnia in ipsa secundum sapientiam; similitudo, quia una et simplex ipsa secundum essentiam. Imago quia rationalis, similitudo quia spiritualis. Imago pertinet ad figuram, similitudo ad naturam. Haec autem in anima sola facta sunt, quia corporea natura similitudinem capere non potuit Divinitatis, quae ab ejus excellentia et similitudine in hoc ipso longe fuit quod corporea fuit.

Quaeruntur autem quam plurima de origine animae, quando creata fuit, et unde creata fuit, et qualis creata fuit, nos vero in praesenti abbreviatione tam multiplices opiniones prosequi supervacuum et

infructuosum existimamus; et hoc solum nobis sufficere putamus si ea tantum quae sentienda et asserenda sunt proponimus. In his ergo fides catholica hoc potius elegit et veritati magis consentaneum judicavit, ut credamus animam primi hominis quando facta est non de praejacenti aliqua materia factam; sed de nihilo creatam, neque factam a principio quando angeli facti sunt, sed postea (cum corpus ipsum cui infundenda fuerat formatum est) ab ipso creatore simul et factam et corpori sociatam. Utrum vero in corpore an extra corpus creata sit, quanto difficilius est scire, tanto minus est periculosum ignorare. Neque vero in hoc ingenium hominis approbandum existimetur, si in iis quae difficilia sunt pertinaciter insistit; sed potius si ea quae

scienda sunt prudenter discernit. Aequalis enim est stultitiae praesumere in iis quae non possunt sciri, et deficere in iis quae non debent ignorari. Propterea quantum sanae fidei satis est, quaeramus agnoscere, et ea quae curiositas sola scrutari suadet, desistamus investigare. Creavit Deus animam primi hominis de nihilo, et inspiravit eam corpori de terra per materiam sumpto et formato, dans ei sensum et discretionem boni et mali; ut corpus ipsum sibi sociatum per sensum vivificaret, per rationem regeret, et in ipso homine sensus esset subjectus rationi; ratio creatori, ut secundum rationem corpus moveretur per sensum; ratio autem libero arbitrio moveretur secundum Deum.

Porro tres sunt motus in homine, motus mentis, motus corporis, motus sensualitatis. Motus mentis in voluntate est, motus corporis in opere, motus sensualitatis medius in delectatione. In motu mentis solo, liberum arbitrium est; in motu corporis et sensualitatis, illa sunt quae sequuntur liberum arbitrium. Sic enim prima fuit dispositio naturae; nam motus mentis voluntarius est appetitus, in voluntario liberum, in appetitu arbitrium. Mens igitur per se movetur, et est primus voluntatis motus. Motum voluntatis sequitur motus corporis. Mens itaque sicut dixi per se moveri habet; sed secundum se moveri non debet, imo secundum voluntatem creatoris sui

quae forma illi est, et exemplar, et proposita regula quam sequatur. Et propter hoc si secundum Deum movetur, hoc est justitia; si praeter Deum movetur, vel contra Deum, hoc est injustitia. Ergo motus mentis justitia semper est vel injustitia; motus autem corporis semper est obedientia. Quod enim mens movetur, libertate movetur, quia voluntarie movetur, et per se movetur; et ejus est quod movetur, vel ad meritum si bene, vel ad culpam si male. Quod autem corpus movetur necessitate movetur, qui ab alio movetur hoc est a mente. Nec suum est quod movetur; sed illius a quo movetur, sive ad meritum si bene, sive ad culpam si male. Ita motus mentis dominatur motui corporis lege naturae subjecto; et quando abutitur illo, vitium est imperantis,

debitum obedientis. Nec culpatur qui ducitur quia necessitate ducitur; sed culpatur qui ducit, quia in subjectum abutitur libertate. Porro voluntas si justitiam tenuisset, haberet non solum motum corporis obedientem, sed motum sensualitatis consentientem. Nunc vero quoniam rectitudinem suam ipsa non tenuit, habet quidem adhuc ex indulgentia Creatoris motum corporis obedientem; ex vindicta autem motum sensualitatis contradicentem. Cujus violentiam aliquando infirmata sequitur; aliquando autem corroborata coercet et moderatur. Si autem motus sensualitatis dominatur motui mentis, dominatur et motui corporis, qui subjectus est illi, et tunc peccatum regnare incipit in nostro mortali corpore. Si autem non dominatur, utitur mens servitio corporis

sui; et exhibet membra sua arma justitiae, et sunt simul motus mentis et motus corporis, seorsum motus sensualitatis, et perficitur justitia, et iniquitas cohibetur.

Anima autem rationalis idcirco duplici sensu instructa est, ut visibilia fortis caperet per carnem et invisibilia intus per rationem quatenus et visibilia et invisibilia ad laudem Creatoris illam excitarent. Neque enim in omnibus operibus suis Deus a rationali creatura laudaretur, si non opera Dei omnia a rationali creatura cognoscerentur. Ut ergo perfecta esset laus Dei, monstrata sunt rationali creaturae opera Dei, ut eum intus et foris miraretur, et per admirationem proficeret ad dilectionem. Facta est creatura

una cujus sensus intus totus erat, et creatura altera facta est cujus sensus totus foris erat. Sensus angelorum intus erat, et sensus brutorum animalium foris erat. Angeli quorum sensus intus erat, contemplabantur quae intus erant, et per ea quae foris erant. Bruta animalia quorum sensus foris erat contingebant visibilia quae foris erant, sed non per ea similiter invisibilia quae intus erant, quoniam qui invisibilia vident, in ipsis visibilia vident; quoniam visibilia invisibilibus cognoscuntur, sed non aeque qui visibilia vident invisibilia in eis vident, quia sensus quo invisibilia percipiuntur in summis infima comprehendit, sed sensus quo visibilia continguntur in infimis summa non capit. Sic itaque una creatura

erat cujus sensus totus intus erat, et alia creatura erat cujus sensus totus foris erat. Et positus est in medio homo ut intus et foris sensum haberet. Intus ad invisibilia, foris ad visibilia. Intus per sensum rationis, foris per sensum carnis, ut ingrederetur et contemplaretur; et egrederetur et contemplaretur, intus sapientiam, foris opera sapientiae, ut utrumque contemplaretur, et utrinque reficeretur; videret et gauderet, amaret et laudaret. Sapientia, pascua intus erat; opus sapientiae, pascua foris erat. Et admissus est sensus hominis ut ad utrumque iret, et in utroque refectionem inveniret. Iret per cognitionem, reficeretur per dilectionem. Sapientia liber erat scriptus intus, opus sapientiae liber erat scriptus foris. Voluit autem postea adhuc, aliter scribi foris

sapientia ut manifestius videretur et perfectius cognosceretur, ut oculus hominis illuminaretur ad scripturam secundam, quoniam caligaverat ad primam. Fecit ergo secundum opus post primum et illud evidentius erat, quoniam non solum demonstravit sed illuminavit. Assumpsit carnem non amittens divinitatem, et positus est liber scriptus intus et foris; in humanitate foris, intus in divinitate, ut foris legeretur per imitationem, intus per contemplationem; foris ad sanitatem, intus ad felicitatem; foris ad meritum, intus ad gaudium. Intus: In principio erat Verbum ; foris, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Liber ergo unus erat semel intus scriptus, et bis foris. Foris primo per visibilium conditionem, secundo foris per carnis assumptionem.

Primo ad jucunditatem, secundo ad sanitatem; primo ad naturam, secundo contra culpam; primo ut natura foveretur, secundo ut vitium sanaretur, et natura beatificaretur.

Quia vero homo ex duplici natura compactus fuerat, ut totus beatificaretur, duo ejus illi bona; conditor a principio praeparabat unum visibile, alterum invisibile. Unum corporale, alterum spirituale. Unum transitorium, alterum aeternum. Utrumque plenum et utrumque in suo genere perfectum. Unum carni, alterum spiritui, ut in uno sensus carnis ad jucunditatem foveretur, in altero sensus mentis ad felicitatem repleretur. Carni visibilia, spiritui invisibilia; carni ad solatium, spiritui ad gaudium. Ex

Tous les livres