De sacramentis christianae fidei (page 20)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

his bonis unum dedit, alterum promisit. Unum ut gratis possideretur, alterum ut per meritum quaereretur. Quod visibile bonum erat, gratis dedit, quod invisibile erat merito quaerendum proposuit, ut ex dono gratuito probaretur et excellentia promissionis, et fides promittentis. Si enim tale et tantum est quod gratis dedit, quale et quantum esse putandum est illud pro quo servitium quaerit? Rursum si bonitas tanta illi inerat ut nihil meritis tam multa daret, quomodo malitia ei inesse poterit ut servientes non remuneraret? Ad hoc spectabat quod visibilia omnia gratis data sunt homini; et continuo creatus, dominus rerum constitutus est. Post ea vero obedientia injuncta est illi, et praeceptum datum, ut primum

mereretur, deinde remuneraretur. Non remuneraretur in his quae jam data fuerant in dono, sed in iis quae proposita fuerant in dono, sed in iis quae proposita fuerant in praemio. Neque vero idcirco servitium ab homine quaesitum est, quod omnipotens conditor hominis a se facti servitio indigeret, sed ut ipse homo vera bona merito acquisita gloriosius possideret. Et quia plus erat summae bonitati et meritum dare et praemium, quam sine merito solum praemium; pro temporalibus autem et transitoriis homo servire non debuit ne dignitas humanae conditionis ad utilitatem deduceretur, si pro his quae subjecta illi fuerant, servire cogeretur. Propter hoc invisibilia quasi vera bene servienti post meritum promittuntur; ista autem quasi modica et transitoria gratis inter merendum adjiciuntur. Ista interim

ad solatium, illa postea ad gaudium; ista ad sustentationem, illa ad glorificationem. Sine illis non potest homo beatificari in patria, sine istis non potest sustentari in via. Propter quod talis factus est homo ut interim nunc ad tempus istis indigeret, quatenus per ista indigentiam suam in illis agnosceret, et ut intelligeret ipsa quia quod erat bonum sibi sufficiens, non erat nisi illud quoque habere mereretur bonum a quo erat. Hoc autem bonum illi fuit, quod ipse sibi sufficiens non fuit. Magna quippe dignitas humanae conditionis, quod talis facta est, ut nullum ei bonum praeter summum sufficeret. Et rursum magna libertas, quod interim arbitrio suo dimissa est ut ad ipsum bonum summum cogi non possit, quatenus sola voluntate ad illud iret, quod sola dilectione possidere

deberet. Ut ergo interioris vitae bonum quaerere addisceret; exterior vita ejus talis est facta ut ad tempus per se stare non sufficiens alio praeter se et extra se bono sustentante indigeret.

Bonum homini a Deo vel datum vel promissum nihil profuisset, nisi et ad illud quod datum fuerat apponeretur custodia ne amitteretur, et ad illud quod promissum fuerat aperiretur via ut quaereretur et inveniretur. Propterea ad bonum datum posita est custodia, praeceptum naturae; et ad bonum promissum aperta est via, praeceptum disciplinae. Duo ista praecepta data sunt homini: praeceptum naturae et praeceptum disciplinae. Praeceptum naturae fuit quod intus aspiratum est per naturam; praeceptum vero

disciplinae quod foris appositum est ad disciplinam: intus per sensum, foris per verbum. In his duobus mandatis totum continetur quidquid bonum vel faciendum vel cavendum, praecipitur. In praecepto naturae tria sunt: praeceptio, prohibitio, concessio. Praeceptum autem naturae nos nihil aliud intelligimus, quam ipsam discretionem naturalem quae intrinsecus inspirata est ut per eam homo erudiretur de his quae sibi vel appetenda vel fugienda fuerunt. Quasi enim quoddam praeceptum dare erat, discretionem et intelligentiam agendi, cordi hominis aspirare. Quid ergo cognitio faciendorum fuit, nisi quaedam ad cor hominis facta praeceptio? et quid rursus cognitio vitandorum fuit nisi quaedam prohibitio? quid vero cognitio eorum

quae media fuerunt existimanda est, nisi quaedam concessio? ut illic homo suo libero arbitrio relinqueretur ubi quamcunque partem elegisset non laederetur Deo igitur praecipere, erat docere hominem quae sibi necessaria forent. Prohibere autem demonstrare noxia. Concedere vero insinuare ad utrumlibet se habentia.

In rebus enim visibilibus quae per inferiorem vitam conditae sunt, tria rerum genera creata inveniuntur. Quaedam scilicet ad usum ipsius vitae necessaria in tantum ut laedatur si non eis utatur. Quaedam vero noxia quibus si utitur laeditur. Alia autem media sunt, quibus uti et non uti sine laesione potest. Nam quia vita ista inferior superioris vitae

imago est, congruum erat ut in illis quae ad hanc vitam facta sunt, eorum quae ad superiorem vitam spectant documentum homini proponeretur. Sunt autem quae per ista foris demonstrare debuerunt, quaedam intus noxia vitae spirituali, quibus ipsa similiter uti sine laesione non potest, ut sunt vitia omnia quae animae corruptionem adducunt. Sunt item intus quaedam salubria et necessaria, quibus sine laesione carere non potest, qualis est cognitio Dei et cognitio sui, et virtutes omnes quae ad sanitatem animae operantur, et nutrimentum praestant. Sunt item alia quae adesse et abesse sine laesione possunt, et haec ad utrumlibet se habent, quia salutem non impediunt quasi noxia, nec velut necessaria operantur, qualis est cognitio rerum extrinsecarum

et alia quaedam hujusmodi. Ad necessaria ergo et salubria pertinet praeceptio; ad noxia prohibitio; ad media concessio.

Data est homini ratio et providentia per quam hanc vitam suam inferiorem custodiret; eadem providentia naturali fugiendo noxia, salubria expetendo, mediis ad utrumlibet utens. Hac ergo custodia munitus negligentiam vitare potuit, violentiam repellere non potuit. In providentia enim hominis erat omnem negligentiam cavere, sed non aeque in potestate hominis erat omnem violentiam repellere. Propterea rationi humanae adjuncta est providentia divina, quatenus ratio humana in parte una vigilaret contra negligentiam, providentia divina in parte

altera staret contra violentiam. Hac itaque gemina custodia munita civitas vitae humanae, nullis adversis laederetur, quia si ratio humana non tepuisset adversus negligentiam, providentia divina nunquam in homine violentiae locum dedisset. Quia vero ratio primum per negligentiam locum suum deseruit, divina postmodum providentia juste se a custodia subtraxit, ut jam in vita hominis nonnunquam violentia praevaleat, et ratio ipsa jam nunc etiam invita cogatur sustinere, quod prius sponte cavere neglexit.

Sed fortassis alicui quaerendum videatur qualiter homo ante peccatum violentiam aliquam pati potuisset, qui si non pecasset (sicut videtur) omnino

pati non potuisset? Si ergo omnino pati non potuit, violentia ei nocere non potuit: Neque opus habuit custodia ne violentiam pateretur qui quodcunque illatum sibi fuisset nihil omnino pateretur. Nam si violentiam pati potuit, quomodo etiam mori non potuit? Si autem mori potuit, quomodo immortalis fuit? Propter hujusmodi rationes solvendas quae ab iis qui diligentius secreta scrutari solent objiciuntur tres status vitae humanae prima consideratione distinguimus, et in his qualis homo fuerit sive in corpore sive in anima (quantumque ab eo quod primum factus est mutatus sit, aut in quo idem perstiterit) necessario determinandum putamus. Primus status hominis fuit ante peccatum in eo in quo fuit conditus.

Secundus status est post peccatum (si tamen status dicendus est, et non potius ruina) in quem per peccatum et poenam peccati post peccatum sequentem, est lapsus. Tertius status erit hominis post resurrectionem a mortuis, quando plene et perfecte tam a peccato quam a poena peccati liberabitur; et non solum in id in quo fuit conditus, sed supra id etiam usque ad illud ad quod conditus fuit restituetur. In primo statu divisit Deus et homo; in secundo statu divisit diabolus et homo; in tertio statu, Deus totum accipit. In primo statu, laus Dei erat, et aliquid praeter laudem, nihil tamen contra laudem Dei; in secundo statu nihil ad laudem, sed totum contra laudem Dei; in tertio statu totum ad laudem: nihil praeter laudem, nec contra laudem Dei.

Ad laudem Dei charitas, praeter laudem Dei necessitas, contra laudem Dei iniquitas. In primo statu charitas et necessitas; in secundo statu necessitas et iniquitas; in tertio sola charitas.

Quaeruntur autem plurima de primo statu hominis ante peccatum, qualis fuit homo priusquam peccaret, et qualis futurus fuisset si non peccasset et in corpore et in anima, mortalis an immortalis; passibilis an impassibilis. De termino inferioris vitae, et de transitu ad superiorem; de qualitate et modo vivendi, et de propagatione filiorum, de vita et de meritis nascentium ab ipso, et sequentium post ipsum, et multa alia quae, licet aliquando cum curiositate quaeruntur, utiliter tamen sciuntur, si cum discretione

discutiantur. Nos vero in tam multis praecipue quae a nostra intelligentia et capacitate remota sunt, responsionem nostram moderari oportet, et ab iis quae dubia non sunt, ea quae probabiliter dicuntur tantum distinguere. Ita periculum diligentis inquisitionis nullum erit, si praesumptio temerariae assertionis non fuerit.

Si ergo quaeritur de primo homine qualis ante peccatum fuerit, secundum animam quidem rationalis fuit, habens discretionem boni et mali; scientiam quoque rerum, quantum ad principium conditionis pertinuit perfectam. Nam sicut (quantum pertinet ad perfectionem staturae et aetatis humani corporis) primum hominem perfectum credimus factum,

ita quoque (quantum ad animam) cognitionem veritatis et scientiam (eam duntaxat quae primae perfectioni congrua fuit) perfectam mox conditum accepisse putamus, et ad illam non studio aut disciplina aliqua per intervalla temporis profecisse; sed simul et semel ab ipso sui conditionis exordio una ac simplici divinae aspirationis illuminatione illam percepisse. Triplici autem cognitione primum hominem eruditum constat, cognitione scilicet creatoris sui ut cognosceret a quo factus erat, et cognitione sui ut cognosceret quid factus erat, et quid sibi faciendum erat. Deinde cognitione quoque illius quod secum factum erat, et quid sibi de illo et in illo faciendum erat.

Rerum enim omnium visibilium quae cum homine et propter hominem factae erant, perfectam cognitionem hominem accepisse nulli dubium esse debet, quantum videlicet sive ad animae eruditionem, sive ad corporalis usus necessitudinem pertinere videbatur.

Nam idcirco ipse creator non a se aut ab angelo aliquo singulis quibusque animalibus, sed ab homine nomina formari voluit, ut manifeste ostenderet quod singulorum naturam et usum et officia ex insita sibi ratione homo agnovit. Quae enim propter illum creata erant, ab illo regenda et disponenda erant, et idcirco horum omnium Deus illi et scientiam tribuit et providentiam reliquit. Ait namque Apostolus: Nunquid cura est Deo de bobus?

Curam etenim bonum et providentiam caeterorum animalium Deus homini reliquit, ut dominationi illius subjicerentur, et ratione illius regerentur, ut a quibus debuerat obsequium accipere, sciret etiam illis necessaria providere. Hanc autem scientiam (quemadmodum et illam qua carnis suae commoda et necessaria providere debuerat) quia homo peccando non perdidit; idcirco Deus postmodum illum per scripturas suas de ejusmodi erudire non curavit. De scientia vero animae sola idcirco homo cum reparabatur erudiendus fuit, quoniam solam illam prius peccando amisit.

Cognitionem vero creatoris sui primum hominem habuisse dubium non est. Quoniam si pro vita temporali conservanda in rebus transitoriis tam magnam scientia accepit, multo magis pro vita aeterna adipiscenda excellentiorem et abundantiorem in coelestibus cognitionem habere debuit. Cognovit ergo homo creatorem suum, non ea cognitione quae foris ex auditu solo percipitur, sed ea quae potius intus per inspirationem ministratur. Non ea quidem qua Deus modo a credentibus absens fide quaeritur; sed ea qua tunc per praesentiam contemplationis scienti manifestius cernebatur. Sciendum tamen est quod illam primam cognitionem hominis quam de creatore suo habuit, sicut majorem et certiorem illa cognitione quae nunc in sola fide constat, veraciter

dicimus: ita etiam illa quae postmodum in excellentia contemplationis divinae manifeste revelabitur, minorem necesse est confiteamur. Cognovit ergo creatorem suum homo, non tamen ita excellenter sicut postea cognoscere debuisset si perstitisset. Sicut enim inobedientia hominis per subsequentem ignorantiam primae cognitioni multum abstulit, sic eidem cognitioni si inobedentia homo perstitisset per subsequentem revelationem plurimum addendum fuit. Modum vero cognitionis divinae quam illae primus homo, habuisse creditur explicare difficile est, excepto eo quod diximus quod per internam inspirationem visibiliter edoctus, nullatenus de ipso creatore suo dubitare potuit.

CAP. XV. De cognitione sui.--Homo utrum a principio praescierit lapsum et ruinam suam, et caetera omnia mala quae in ipsum et per ipsum in posteros transierint, et utrum etiam praescierit bona quae habiturus fuisset, si in obedientia perstitisset.

Porro cognitionem sui eumdem hominem a prima cognitione sua talem accepisse credimus, ut et debitum obedientiae suae erga superiorem agnosceret, et debitum providentiae suae erga inferiorem non ignoraret. Hoc siquidem erat semetipsum agnoscere, conditionem et ordinem et debitum suum sive supra se, sive in se, sive sub se non ignorare; intelligere qualis factus esset et qualiter incedere deberet, quid agere, quid cavere similiter. Hoc totum erat semetipsum agnoscere. Si horum cognitionem et discretionem homo non habuisset semetipsum non

cognovisset: neque praevaricationis horum postmodum exstitisset reus, si prius ad eorum cognitionem non fuisset illuminatus. Si autem quaeritur utrum homo tunc a principio cognitionem eorum quae circa ipsum ventura fuerunt habuerit, id est lapsum et ruinam suam praescierit, et caetera omnia mala quae primum in ipsum; postea per ipsum in omnes qui fuerunt ex ipso transierunt, et similiter utrum praescierit bona quae habiturus fuisset si in obedientia perstitisset. Illud omnino probabile, et consequens esse videtur, quod ad institutionem et formam recte vivendi spectabat magis ut ei facienda indicerentur potius quam ut futura praedicerentur. Illud namque et arbitrii libertatem et obedientiae puritatem minuere omnino videretur, si ipse homo ante meritum

futurorum praescius diceretur; quia nec bona sperare cum praescientia malorum potuisset, neque cum praescientia bonorum mala ventura timuisset. Propter hoc igitur magis conveniens judicatur primum hominem eorum quidem quae facienda fuerant, scientiam et praeceptum accepisse; sed eorum quae futura erant praescientiam non habuisse, ut liberum ad utramque partem arbitrium staret. Et haec quidem de scientia hominis quantum ad primum statum pertinet, dixisse sufficiat.

De arbitrii vero libertate quantum ad eumdem statum spectat, in praesenti adjicimus. Liberum arbitrium hominem habuisse ante peccatum nullatenus ambigendum est, ea sane libertate qua potuit sive ad

Tous les livres