De sacramentis christianae fidei (page 21)
bonum sive ad malum voluntatis suae appetitum inclinare. Ad bonum quidem adjuvante gratia; ad malum vero solum Deo permittente non cogente. Prima ergo libertas arbitrii fuit posse peccare et posse non peccare, sicut ultima erit libertas posse non peccare et non posse peccare. Prima libertas ad bonum quidem adjutorium habuit, sed ad malum infirmitatem habuit; sic tamen ut nec ad bonum cogeretur, nec contra malum teneretur. Ultima libertas in bono gratiam habebit, in malo infirmitatem non habebit, nec solum gratiam in bono adjuvantem, sed etiam contra malum confirmantem; adjuvantem, ut sit posse non peccare: confirmantem, ut sit non posse peccare. Media libertas post
peccatum quidem ante reparationem gratiam non habet in bono, sed infirmitatem in malo, et idcirco in ea est posse peccare, non posse non peccare. Posse peccare, quia libertatem habet sine gratia confirmante; non posse non peccare, quia infirmitatem habet sine gratia adjuvante. Media libertas post reparationem, ante confirmationem habet gratiam in bono, infirmitatem in malo: gratiam in bono adjuvantem propter libertatem; et gratiam contra malum adjuvantem propter infirmitatem, ut sit in ea posse peccare propter libertatem et infirmitatem, et posse non peccare propter libertatem et gratiam adjuvantem, nondum tamen non posse peccare propter infirmitatem adhuc perfecte non ablatam; et propter gratiam confirmantem adhuc perfecte
non consummatam. Cum autem infirmitas tota e medio sublata fuerit, et gratia confirmans fuerit consummata, erit non posse peccare. Non quia vel tunc aut arbitrii libertas aut naturae humilitas destruatur, sed quod gratia confirmans (qua praesente peccatum nequaquam inesse potest) amplius non auferatur.
Si autem quaeritur an virtutes aliquae in ipso primo homine ante peccatum fuerint, et si in ipso virtutes fuerint. Utrum in eis aliquid meruerit, cum certe videantur virtutes sine merito esse non posse. Nos quidem virtutes dupliciter haberi respondemus, secundum naturam et secundum gratiam. Virtus namque nihil aliud est quam affectus mentis secundum
rationem ordinatus, qui secundum varias ejusdem mentis applicationes plurimi esse dicuntur, unam tamen radicem et originem habentes, voluntatem. Una enim voluntas secundum quod se ad varia vel appetendo vel fugiendo inclinat varios format affectus, et diversa secundum eosdem affectus nomina sortitur, cum tamen omnia haec in una sint voluntate, et una voluntas. Voluntas autem aliquando per naturam fugit, aliquando excitatur per gratiam, et est ipsa quidem natura per gratiam, sed alia est gratia creatrix, alia salvatrix. Per creatricem gratiam facta sunt quae non erant, per gratiam salvatricem reparantur quae perierant. Gratia creatrix primum naturae conditae quaedam bona inseruit, gratia salvatrix et bona quae natura primum corrupta perdidit restaurat, et quae imperfecta
nondum accepit aspirat. Per prima bona liberum arbitrium reparatur, per secunda bona liberum arbitrium operatur. In primis bonis, Deus in homine operatur; in secundis bonis, Deus homini cooperatur. Prima bona donum Dei sunt non meritum hominis; secunda bona et Dei sunt per donum, et hominis per meritum. Prima dona gratia sunt; secunda dona gratia pro gratia. Quando ergo voluntas hominis secundum naturam solum movetur, extra naturam non meretur; quando vero secundum Deum movetur, supra naturam meretur: quoniam illum meretur per quem et propter quem movetur. Omnis enim qui vult, aliquid vult; et propter aliquid vult quod vult. Quicunque ergo vult aliquid
et propter ea solummodo vult quod vult quia natura hoc vult, velle habet ex natura; qui autem aliquid vult, et propterea vult quod vult, quia Deus hoc vult, id velle habet ex gratia, et hoc meritum hominis est quod propter Deum vult quod vult, et propter Deum facit quod facit.
Hoc namque Deus reddere habet quod propter ipsum fit, sive voluntate sola in volendo, sive voluntate et opere in faciendo. Bona igitur naturae et affectus ordinati secundum naturam virtutes sunt naturales, quae et si laudabiles sunt quia bonae sunt et a natura sunt, non sunt tamen dignae merito illo quod est supra naturam, quia nihil in se habent praeter naturam. Nihil tamen mereri etiam hujusmodi virtutes non mihi convenienter dici posse
videtur, quamvis extra bona haec quae propter naturam condita sunt nihil mereantur, quae ex sola sunt natura. Virtutes autem quas gratia reparatrix naturae superaddita format quia in merito aliquid supra naturam accipiunt, in praemio et supra naturam remunerari dignae sunt, ut quibus amor Dei causa est in opere, praesentia Dei praemium sit in retributione. Sed in his virtutibus quae per gratiam reparatricem sunt primum Spiritus sanctus bonam voluntatem operatur; deinde bonae voluntati moventi se et operanti cooperatur. Primum bonam voluntatem aspirat ut sit, deinde bonae voluntati inspirat ut moveatur, et operetur ut vacua non sit. Primum operatur eam, deinde operatur per eam. Bona enim voluntas instrumentum est, Spiritus sanctus est
artifex. Quemadmodum autem artifex primum instrumentum operatur, deinde per instrumentum. Et quod instrumentum operatur primum solus ipse operatur; quod vero postmodum per instrumentum operatur non solum ipse operatur, sed instrumentum etiam ipsum per quod ipse operatur. Sicut Spiritus sanctus quod primum bonam voluntatem operatur in homine solus ipse operatur, quod vero postea per bonam voluntatem operatur, etiam non solus ipse operatur, sed et voluntas per quam operatur. Tamen opus bonum ex spiritu est qui operatur, non ex voluntate hominis per quam operatur. In ipsa quidem est bonum, sed ex ipsa non est. Ex ipsa non est quoniam aliunde accepit. In ipsa tamen est quoniam habet quod accepit. Et idem
ipsum et suum est, in quantum habet; et non suum, in quantum a semetipso non habet. Tali igitur distinctione facta (quod quaedam virtutes ex sola natura sunt, quaedam ex gratia) si quaeritur utrum primus homo in illo primo suae conditionis statu virtutes aliquas habuerit, nullatenus ambigendo putamus affectus bonos et secundum justitiam ordinatos naturae illius a prima sua origine insertos per quos ad bonitatem et justitiam exsequendam naturali appetitu trahebatur. Et in his quidem affectibus bonis naturales virtutes constitisse quibus a principio natura hominis formata est et instructa. De illis autem virtutibus quae voluntate bona ex amore divino mota perficiuntur, nihil temere circa
ipsum (quantum ad primum illum statum pertinet) definire volumus, praecipue cum de opere charitatis illius nullum sive ex auctoritate sive ex ratione argumentum certum habeamus. Etsi quidem amare creatorem suum coepit, hoc tamen omnino laudabile non fuit, quia non perseveravit; quia motus incipientis virtutis exstinctus est et abolitus per teporem culpae subsequentis.
Nunc superest ut consideremus etiam qualis primus homo secundum corpus factus sit; hoc est, an mortalis, an immortalis, passibilis an impassibilis, et caetera quae de statu corporis humani quaerenda videntur. Primus igitur homo quantum ad naturam
corporis terreni, et immortalis factus est secundum aliquid, quia potuit non mori; et secundum aliquid mortalis, quia potuit mori. Sicut enim in illo primo statu habuit posse peccare et posse non peccare, quia haec fuit prima arbitrii libertas, ita etiam in eodem statu habuit posse non mori, et etiam posse mori, quia ista fuit prima corporis humani immortalitas. In secundo statu habet posse mori et non posse non mori, sicut etiam posse peccare et non posse non peccare habet; quoniam in hoc statu est et moriendi et peccandi necessitas. Moriendi necessitas quandiu adest vita; peccandi necessitas quandiu abest gratia. In tertio statu habebit posse non mori et non posse mori, sicut etiam posse non peccare et non posse peccare; quoniam ad hunc
statum pertinet et moriendi et peccandi impossibilitas. Utraque tamen ex gratia non ex natura; quia si gratia non adesset, in altero moriendi, in altero peccandi naturae possibilitas non deesset. Si ergo ultima immortalitas ex gratia erit, ubi moriendi possibilitas non erit; quanto magis prima immortalitas ex natura non fuit ubi moriendi possibilitas fuit? Ergo primus homo ante peccatum immortalis fuit; quoniam in corpore ejus corruptio et infirmitas nulla fuit, et extrinsecus praeter caetera fomenta ciborum quibus corporalem vitam nutrire et sustentare debuit specialem in ligno vitae medicinam acceperat, qua eamdem vitam contra mortis defectum sanam atque incorruptam potuit conservare,
donec ad veram immortalitatem ubi jam mori non posset, transferretur, et translatus confirmaretur. Sicut ergo immortalem non dicimus primum hominem fuisse ante peccatum ut mori omnino non posset; sic etiam nequaquam impassibilem fuisse credere debemus, quasi nihil omnino pati potuisset quia naturam in se passibilem habuit. Sed tamen si non peccasset sicut non mortuus, ita etiam sive ad molestiam voluntatis in mente, sive ad corruptionem integritatis in corpore passus omnino aliquid non fuisset. Nam quod primus ille homo non secundum qualitatem corporis terreni, sed ex beneficio vitalis edulii non mori potuit, manifeste Scriptura ostendit, ubi eum ab eodem ligno ejectum ne vitam ipsam perpetuam conservare posset, testatur
dicens: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et vivat in aeternum: ejecit Dominus Deus Adam de loco voluptatis . Qui ergo de ligno vitae ejectus dicitur ne semper viveret, manifeste ostenditur ex ipsius ligni beneficio hoc habiturus, si semper viveret. Sic itaque primus homo ante peccatum natura mortalis et passibilis fuit, qui tamen ex beneficio Creatoris praecedente, et proprio studio subsequente facere potuisset ut nec moreretur, nec in vita corruptionem pateretur. Quia ergo homo naturam passibilem habuit contra passionem custodia ei necessaria fuit, ut videlicet per rationem propriam contra negligentiam cavendam excitaretur, et per providentiam
divinam contra violentiam omnem illaesus conservaretur, et sic utrinque munitus, nec moreretur nec pateretur.
CAP. XIX. Quandiu homo si non peccasset, in hac vita inferiori manere debuisset.
Quandiu autem in hac vita terrena homo manere debuisset, argumentum aliud haberi non potest, nisi quia probabile omnino est quod post peractam obedientiam si in ipsa obedientia perstitisset, statim ad praemium ipsius obedientiae transferri debuisset, quatenus sine mortis interpositione de primo statu ubi habuit posse non mori, ad alium statum transiret ubi amplius mori omnino non posset.
Interim vero vitam terrenam fructibus terrenis nutriret, donec ad illam vitam transferretur ubi nullis prorsus alimentis indigeret. Sicut scriptum est: Factus est primus homo in animam viventem; secundus in spiritum vivificantem . Quia enim quod vivit vitam habet, quam autem vivificat vitam dat; plus est omnino vivificare quam vivere. Propter quod (quia vita prima per se stare non potuit, vita autem novissima aliunde sustentari opus non habebit) primus homo in animam viventem factus dicitur, quae vitam quidem in se habuit, sed corpori per se solam, vitam dare non potuit; secundus autem in spiritum vivificantem, qui et vitam habebit in se, et corpori dabit per se.
Si autem quaeritur quo studio vita humana si homo non peccasset colenda et exercenda fuisset; non inconvenienter dicitur praeter interna et spiritualia studia sapientiae et divinae contemplationis, foris etiam in terra culturas sive in arando, sive in seminando, sive in plantando, et caeteris ejusmodi operibus quibus natura bona exculta profectum capit in melius, primum homines non ad laborem, sed ad delectationem exercendum, ut et opus esset ad delectationem, et exemplum ad eruditionem. Sic namque exterior homo exercendus erat ab ipso studio exterioris operis, ut forma sumeretur studii interioris; et in eo quod foris faceret, agnosceret quid sibi intus faciendum esset. Nam et intus similiter
quaedam terra erat quae bona quidem creata erat, et tamen si bene excoleretur adhuc melior esse poterat; quae culta fructus bonos daret, neglecta vero mala et noxia germina proferret.
Post ista quae jam dicta sunt etiam illud quaerendum videtur, qualiter homo filios procreare potuisset si non peccasset, qualesque futuri essent qui ex eo nascituri essent. In hujusmodi ergo, sicut jam saepe diximus, diligenter considerare oportet, ut ab iis quae dubia non sunt, ea quae probabiliter tantum dicuntur discernamus. Quae enim nec auctoritas probat, nec ratio arguit manifesta, inter dubia relinquuntur; tamen ista non inutiliter aliquando in quaestionem admittuntur, ut vel inveniatur quod
Quia ergo conjugium inter masculum et feminam ante peccatum a Deo institutum, eisque ut crescerent et multiplicarentur dono benedictionis concessum atque injunctum legimus: commistionem carnis in generatione prolis, sine turpitudine et concupiscentia futuram nullatenus dubitare debemus. Qui ergo sine peccato generantur, consequens omnino est quod etiam sine peccato nascerentur, quemadmodum ii qui modo generantur cum concupiscentia, quasi ex ipso radicis suae vitio corruptionem trahentes, nascuntur cum culpa.
Illud etiam dignum inquisitione videtur an paternae obedientiae meritum per incorruptam originem ad posteros omnes transire debuerat, quemadmodum nunc inobedientiae illius culpa, per eamdem originem vitiatam in universos se effundendo dilatat. Quod si verum est ita tunc in nascentibus foret ex merito parentum originalis justitia, sicut nunc invenitur in eisdem ex solo paternae transgressionis reatu originalis culpa. Idcirco tamen asserendum non est temere, quia non similiter videtur quod quemadmodum nunc natura per inobedientiam ad corruptionem mutata cernitur, ita etiam tunc per obedientiam observatam (nisi usque ad tempus praediffinitum a Deo conservata fuisset) ad incorruptionem
mutaretur. Semel enim transgredi plena inobedientia fuit; sed non similiter perfecta obedientia fuisset, si in ipsa obedientia, homo usque in finem non perstitisset. Propterea sicut inobedientia uno tempore consummata naturam ad corruptionem mutavit, ita obedientia naturam ad incorruptionem non mutasset, donec tempore suo usque in finem servata fuisset perfecta. Qui autem interim generarentur, a natura nondum adhuc ad veram incorruptionem transformata seminarentur, neque nascendo originalis justitiae meritum acciperent; quoniam et ipsi a quibus nascerentur, nondum adhuc perfectae obedientiae justitiam haberent. Non autem potuit natura nascentibus dare quod in generantibus nondum adhuc possidebat, quemadmodum et ii qui nunc in peccato
generantur, non aliud nascendo trahunt quam vitium quod a natura a qua seminantur accipiunt. Sic itaque primus homo tempore obedientiae suae casto conjugio ad propagationem posteritatis institutioni divinae serviens filios generaret sine peccato quidem, quoniam ex natura ab omni vitio libera, sed non similiter paternae justitiae haeredes; quoniam ipsa natura nondum foret ad incorruptionis praemium (quod nisi post peractam obedientiam dandum non erat) transformata. Postquam autem a vita aeterna ad coelestem et spiritualem statum transformatus fuisset, amplius generare non debuerat; sicut modo per inobedientiam mortalitati subjectus a carnis tamen propagatione non cessat. Propterea igitur non videtur una esse utrobique conditio, quia eadem
ratio utrinque non apparet. Sunt tamen qui credunt veraciter asserendum quod primus homo si non peccasset nullos nisi bonos filios genuisset, et nemo omnium qui ex ejus carne nasceretur damnaretur. Tamen illud merito quaeritur utrum sola primi hominis obedientia probata, omnibus posteris ex eo nascituris ad meritum sufficere debuisset; an si singuli quique post eum temporibus suis (quemadmodum ipse primus probatus est) sive ejusdem sive alterius cujuslibet mandati observantia probandi fuissent. Et potest fortassis non absurde credi quod idem mandatum quod primo parenti datum est, posteri quoque illi observare debuerunt, ut singuli propria obedientia probarentur, et singuli
pro meritis suis digna remuneratione glorificarentur. Primam tamen obedientiam observatam causam fore gratiae adjutricis in omnes sequentes et ipsam obedientiam obediendo imitantes.