De sacramentis christianae fidei (page 22)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAP. XXV. Utrum simul transferendi fuissent; an per successiones.

De termino autem hujus vitae inferioris in qua usque ad tempus definitum homo manere debuerat, donec coelesti ac vere immortali vita super indueretur, et post peractam obedientiam ad praemium obedientiae sine mortis interpositione transferretur, hoc magis rationi consentaneum et fide dignum videtur, quod sicut in hac vita mortali aliis per mortem decedentibus alii per nativitatem victuri succedunt, ita quoque tunc praecedentibus post terminum

hujus vitae temporalis ad vitam aeternam translatis, hi qui ex eis nati fuissent, decedentibus succederent; et ipsi quoque tempora sua impleturi et obedientiam servaturi donec tandem numerus ad vitam praedestinatorum impleretur, et tempus huic inferiori vitae genere humano deputatum consummaretur.

Si vero quaeritur quales homo generare filios debuisset si non peccasset, utrum videlicet quemadmodum ipse primus homo secundum staturam corporis et secundum sensum mentis perfectus mox conditus est, ita quoque qui ex eo nascituri fuissent, tam corpore quam sensu in ipso mox nativitatis suae exordio perfecti esse deberent. Nos secundum existimationem

nostram id magis approbamus, ut primus quidem homo, sicut diximus, et corpore et sensu perfectus mox factus fuisse credatur; illos vero qui ex ipso nascerentur eadem lege qua et nunc nativitatem humanam ordinatam cernimus parvos nascituros; ac deinde per intervalla temporum tam in sensu animi quam in statura corporali incrementa accepturos. Sic enim in omni genere rerum aliam legem primam conditionem habuisse cernimus: atque aliam subsequentem propagationem. Prima enim omnia perfecta facta sunt; caetera autem omnia quae ex ipsis oriuntur et post ipsa subsequantur, nisi per intervalla temporum crescendo ad perfectionem venire non possunt. Hoc in arboribus et plantis et germinibus cunctis; hoc in bestiis

et cunctis viventibus cernimus. Quia a modico universa incipiunt; ac deinde paulatim per incrementa ordine ad perfectionem evadunt. Quocirca nequaquam pro vitio humanae naturae deputandum est si in principio suo a perfecto inchoata, per subsequentem propagationem a modico ad majora et meliora proficiat. Et de corpore quidem humano fortassis difficile non erit, neque inconveniens videtur hoc in existimationem recipere. Verum de sensu et cognitione veritatis fortasse minus probabile existimabitur. Quod scilicet ii qui sine peccato nascerentur sensu et intelligentia mentis imperfecti nascerentur, propterea quod omnis ignorantia in rationali creatura non nisi ex poena peccati esse videatur. Sed qui hoc dicunt, non satis diligenter

considerant quod non omnis qui aliquid nescit aut aliquid minus perfecte scit, statim ignorantiam habere sive in ignorantia esse dicendus est; quia ignorantia non dicitur nisi tunc solum cum id quod ignorari non debuisset, nescitur. Talis itaque ignorantia non nisi ex poena peccati inesse cognoscitur, cum mens a lumine veritatis excaecata ne ea quae scire deberet, cognoscere valeat, proprio vitio obscuratur. Illam vero quae in nascentibus cunctis et nunc a principio inesse videtur, et tunc quoque inesse debuisse creditur, sensus sive cognitionis imperfectionem, naturae esse non culpae: ex hoc manifeste liquet quod Dominus in Evangelio cum sub typo animae Samaritanam de occultis suis conveniret;

primum eam quinque viros habuisse ac deinde quem tunc habebat virum ejus non esse testatus est, dicens: Quinque enim viros habuisti; et nunc quem habes, non est tuus vir . Qui sunt quinque viri quibus anima rationalis primum legitime copulata dicitur, nisi quinque sensus corporis, secundum quos prima aetas vitae humanae sine rationis discretione gubernatur; secundum quorum videlicet sensuum affectus incedere si illi aetati non natura, sed vitium esset; nequaquam ipsi sensus viri, sed adulteri potius appellati fuissent. Praeterea cum post ea subjunctum est, quod ille quem habebat vir ejus non esset; manifeste demonstratum est quod ii quos prius habuerat quinque ejus, hoc est legitimi, et non alieni fuissent. Naturale siquidem

humanae naturae est, in prima aetate secundum solos sensuum affectus moveri atque incedere.

Cum vero ad annos discretionis pervenerit, si relicta veritate errorem sequitur; ejus error tunc non maritus, sed adulter appellatur. Quod autem prius secundum solum motum sensuum incedens operatur, nec malum ei ad culpam, nec bonum ad meritum reputatur. Non igitur infantibus etiam in peccato natis vitium est sine cognitione nasci, sed hoc eis vitium est cum tali scilicet vitio nasci unde postmodum (cum ad annos discretionis pervenerint) contingat eos si gratiam adjuvantem non habuerint a cognitione veritatis (illa praesertim quae ad salutem pertinet) praepediri. Quod si verum est, neque vitium fuisset illis qui sine peccato nascerentur, sine cognitione

etiam nasci; quia nihil in se nascendo haberent unde postea cum ad tempus cognoscendi pervenissent, potuissent a cognitione veritatis praepediri. Et nos quidem secundum hunc modum in rebus occultis ea quae magis probabilia nobis videbantur eligimus, ita tamen ut in nulla parte dubia pro certis asserere praesumamus. Pro eo autem quod propositum fuit nobis tractare qualis primus homo conditus est; hoc praesenti abbreviationi volumus sufficere. Nunc autem restat ut id etiam quod sequitur, hoc est scilicet qualiter institutus sit a Deo quantum interim animo occurrerit, et proposito nostro convenire videbitur, explicemus.

recte vivendum informatus, ut plenius valeamus agnoscere quod jam dictum est superius oportet nos ad medium revocare. Diximus namque superius duo bona a principio a Deo homini praeparata: unum corporale, alterum spirituale. Unum visibile, alterum invisibile; unum transitorium, alterum aeternum; unum corpori, alterum spiritui; unum inferiori vitae, alterum superiori, ut utraque vita jucunditatem suam haberet. Alia ad fomentum, alia ad gaudium; alia ad necessitatem, alia ad felicitatem; alia ad usum temporis, alia ad fructum aeternitatis. Horum itaque bonorum quae ad utramque vitam pertinebant spiritui (qui ipsi carni in homine praesidebat) cura injuncta est, quatenus scilicet alterum

hoc est corporale bonum ad usum inferioris vitae per providentiam disponeret, alterum vero hoc est spirituale bonum ad fructum vitae superioris per obedientiam quaereret.

Utrumque ergo ad spiritum rationalem pertinuit, ut et carni suae provideret et sibi. Carni quidem suae in bono quod sibi ad usum ejusdem carnis erat subditum: sibi autem in bono illo quod non solum carni, sed ipsi quoque qui in carne superior fuit exstitit dignitate praelatum. Quapropter ad inferius quidem bonum conservandum providentia pertinuit; ad superius autem bonum obtinendum obedientia necessaria fuit. Providentia ex ratione, obedientia ex praeceptione; providentia in praecepto naturae, obedientia in praecepto disciplinae. Sic itaque primus

homo institutus est, ut vitae inferioris bonum per providentiam custodiret; vitae superioris bonum per obedientiam quaereret. Si ergo secundum hanc institutionem incessisset, perfectam justitiam tenuisset; et sicut alienus fuisset a culpa, ita etiam liber et immunis permansisset a poena. Ut autem hujus institutionis modum utrinque perfectius agnoscimus, utriusque vitae rationem et formam, et ea quae ad utramque vitam spectare videntur bona, eorumque usum diligentius non considerare oportet.

CAP. XXVIII, De institutione hominis secundum inferiorem vitam.

Duo igitur bona quae superius distinximus, Deus homini ab initio praeparaverat. Alterum temporale et alterum aeternum: utrumque plenum et perfectum.

Alterum, id est temporale bonum, plenum statim condito apposuit; alterum, id est aeternum plenum post meritum dandum proposuit. Illi quod dederat custodiam apposuit cum providentia sua praeceptum naturae; ad alterum quod proposuerat viam aperuit cum sua gratia praeceptum disciplinae. Praeceptum autem naturae tria continet, praeceptionem, prohibitionem, concessionem. Praeceptio naturalis est discretio naturalis, per quam inspiratum est homini quae sunt naturae suae necessaria. Prohibitio vero est per quam insinuatum est illi quae sunt noxia. Concessio autem est discretio eorum quae media sunt, id est quibus uti vel non uti sine periculo vel incommodo potest. Si ergo homo per naturale praeceptum instructus negligentiam cavere

voluisset, divina providentia nulla eum violentia opprimi vel offendi permitteret.

CAP. XXIX. De institutione hominis secundum superiorem vitam.

Poterat itaque homo per praeceptum naturae conservare bonum naturale quod habuit, sed per illud non potuit aeternum bonum (illud quod necdum habuit) adipisci. Neque enim ad vitam superiorem obtinendam meritum illi foret, si aut vitaret huic vitae noxia, aut quae salubria sunt appeteret, sive ad utrumlibet mediis uteretur, quoniam in his omnibus non tam praecipientis affectum quam commodum obedientis attenderet. Itaque ut homo super hanc vitam aliquid mereretur, necessarium fuit ut praecepto

naturae praeceptum disciplinae adderetur; et ut in ipsius praecepti exsecutione homo non tam praecepit utilitatem quam praecipientis dilectionem amplecti probaretur. Sed quid erit amplius quod ad experiendam obedientiam hominis illi praecipiatur, cum totum quod ad vitam pertinet humanam, in praecepto naturae contineatur? Quaecunque enim propter hominem facta sunt: aut necessaria sunt vitae humanae, et pertinent ad praeceptionem; aut noxia, et pertinent ad prohibitionem; aut media, et pertinent ad concessionem. Mandatum autem disciplinae neque de praeceptione neque de prohibitione naturali sumi poterat; ne si vel eadem praeciperet Deus aut prohiberet quae prius praeceperat et prohibuerat meritum, ut dictum est, ad vitam

obedienti non esset. Si vero in utrolibet mutaret mandatum, ut vel necessaria prohiberet vel noxia praeciperet naturam a se factam injuste laederet. Et in repugnantia mandatorum ejus quaecunque pars ad effectum duceretur hominem in necessitatem praevaricationis praecipitaret, cum e duobus contrariis alterum sine alterius transgressione implere non posset. Oportuit ergo ut de concessione naturali praeceptum disciplinae sumeretur, quia solummodo meritum esse potuit ubi liberum arbitrium fuit, et ubi homo ad utrumlibet se pro voto inclinare potuit. Sed tamen oportebat ut de ipsa concessione praeceptum disciplinae sumeretur, quatenus per praeceptum concessio ipsa non mutaretur, id est ut praeceptum naturam rei de qua fieri debebat non

corrumperet, neque contra primum institutum vitae humanae noxiam faceret, quatenus sola inobedientia praevaricatori non ipsius in qua praevaricabatur rei natura noceret. Cum autem de concessione naturali praeceptum disciplinae formandum fuisset congruum fuit magis ut secundum prohibitionem hoc fieret non secundum praeceptionem ne diabolus posset obedientiam hominis calumniari, et in uno tantum non in pluribus; ne inobedientia ipsa valeret ab homine excusari. Si enim dixisset Deus homini ut de ligno scientiae boni et mali manducaret, haberet diabolus adversus hominem aliquid quod dicere posset, quod videlicet in exsecutione mandati commodum suum magis quam praeceptum creatoris sui respexisset, et ad perficiendum id quod

praeceptum fuerat non amore Dei, sed delectatione cibi adductus fuisset. Rursum si multa de his quae naturaliter concessa fuerant Deus homini prohibuisset, et pauca concessisset, praevaricationis suae homo adversus Deum excusationem habere videretur, pro eo quod necessitate magis quam voluntate ad praevaricationem impulsus demonstraretur. Propterea Deus hominem ad experiendam obedientiam mandato informans multa concessit et pauca prohibuit ut ipsa obedientia esset libera, et quae prohibuit idcirco potius prohibuit quam praecepit, ut obedientia ipsa esset pura. De omni, inquit, ligno paradisi comede; de ligno vero scientiae boni et mali ne comedas , ut scilicet prius infirmitatem sensus

humani per concessionem consolaretur, ne forte postea ad prohibitionem terreretur. Si ergo homo in hac obedientia perstitisset, post tempus definitum a Deo ad illud bonum quod ei in coelis praeparatum fuerat sine mortis dolore transferri debuisset cum omni prole sua post ipsum subsequente in consortio beatorum angelorum vita coelesti sine fine victurus.

Plantaverat autem Dominus Deus, sicut dicit Scriptura, paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat

. Qualis autem paradisus fuerit ubi homo probandus et exercendus positus est, subsequitur Scriptura et dicit: Produxitque Dominus de humo omne lignum pulchrum visu,

et ad vescendum suave: lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita . Patet ergo quantae amoenitatis locus ille fuit in quo natura hominis adhuc a corruptione aliena foveri ac nutriri debuit, qui fontibus et fluminibus irriguis, arboribus omnis generis frondosus et nemorosus, fructu tam pulchro ad videndum quam suavi ad vescendum refertus praedicatur.

Ubi inter caetera Dei dona ad jucunditatem vitae humanae praeparata, etiam illud mirandum commemoratur quod lignum ibi vitae esse dicitur, cujus virtus tam mirabilis fuisse perhibetur, ut in certis

Tous les livres