De sacramentis christianae fidei (page 23)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

temporibus sumptum vitam corporalem in homine (quandiu ipse homo illo uteretur) non solum a morte, sed ab omni etiam defectu illaesam custodire potuisset.

Lignum etiam scientiae boni et mali ibi fuisse narratur, quod non similiter quidem ex natura sua scientiam boni et mali homini dare potuit, quemadmodum lignum vitae vitam in homine corporalem ex natura sua et virtute sibi indita a Deo potuit conservare, sed idcirco tantum lignum scientiae boni et mali dicitur; quia ad probandum obedientiam hominis, sive inobedientiam experiendam parabatur. Erant enim quaedam bona quae necdum homo per

experientiam cognoverat; et erant similiter quaedam mala quae per experientiam adhuc nescierat. Et positum est quasi in medio lignum scientiae boni et mali, ut per illud homo vel obediendo ad bona gustanda et cognoscenda transiret, vel non obediendo ad mala sentienda et percipienda pertingeret. Sic igitur in loco isto sive boni sive mali cognoscendi occasionem accipere debuit; non tamen ex natura ligni quae hoc homini ex se dare non potuit, sed quia in eo vel obediendo boni vel non obediendo mali pro debita remuneratione accepit occasionem. Si vero aliter vim hujus nominis interpretari voluerimus, dicere poterimus, quod Adam ante peccatum bonum et malum scivit; bonum quidem per scientiam et per experientiam, malum vero per solam

scientiam. Postquam autem lignum vetitum tetigit, malum jam etiam per experientiam cognoscere coepit, atque per experientiam ipsius mali bonum quoque quam stricte fuerat tenendum agnovit. Sic igitur lignum istud per virtutem obedientiae vel inobedientiae culpam, prodesse aut nocere homini potuit. Quantum autem spectabat ad naturam ipsius, tale fuisse creditur ut sive ederet sive non ederet homo fructum ejus, non laederetur. Convenienter autem lignum vitae ex sua natura virtutem tribuit; lignum vero scientiae boni et mali virtutis tantum occasionem praestitit, quia bona inferioris vitae ex natura sunt; bona vero superioris vitae ex gratia.

In tali ergo loco et talibus deliciis referto positus est homo non creatus, quatenus beneficium Dei non naturae imputaret sed gratiae, sicut scriptum est: Tulit Dominus Deus hominem quem fecit et posuit eum in paradiso voluptatis . Quem enim tulisse et postea in paradiso posuisse dicitur, quod alibi creatus sit, et ut hic poneretur aliunde assumptus manifeste demonstratur.

Creavit ergo Deus primum hominem unum, ut unum esset generis humani principium, quatenus in hoc et diaboli superbia confunderetur, et humanae naturae humilitas divinae imaginis similitudine

glorificaretur. Diabolus namque aliud a Deo principium esse concupierat, et ut idcirco magis ejus superbia confunderetur, hoc homo in dono accepit quod ille perverse rapere voluit et obtinere non potuit, ut in hoc imago Dei in homine appareret, quod sicut Deus omnibus rebus creationis principium exstitit; ita iste omnibus hominibus principium esset generationis, et omnes homines dum se ab uno et unum esse cognoscerent, omnes se quasi unum amarent.

Postea vero in adjutorium generationis de ipso viro mulier facta est. Quoniam si aliunde fieret, unum profecto principium omnium hominum non

esset. Facta est autem de latere viri ut ostenderetur quod in consortium creabatur dilectionis, ne forte si fuisset de capite facta praeferenda videretur viro ad damnationem, aut si de pedibus, subjicienda ad servitutem. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur sed socia; nec de capite, nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda ut juxta se ponendam cognosceret; quam de juxta se sumptam didicisset.

Et dormienti viro potius quam vigilanti costa de qua mulieris corpus fabricaretur, subtracta est, ne in eo poenam aliquam sensisse putaretur, et divinae simul potentiae opus mirabile probaretur, quae hominis dormientis latus aperuit, et eum tamen a

quiete soporis non excitavit. Quantum vero pertinet ad spiritualem intelligentiam, idcirco primus Adam dormiendo materiam unde illa sponsa crearetur de latere suo praestitit; quoniam secundus Adam postea in cruce somno mortis soporatus ut sponsa illius Ecclesia formaretur, sanguinem cum aqua de latere suo fundendo sacramenta ministravit. Porro quod de costa viri mulieris corpus factum dicitur ita intelligendum est, ut de sola ipsius costae substantia sine omni extrinseco additamento, per divinam potentiam in semetipsa multiplicata idem corpus factum credatur, eo sane miraculo quo postea de quinque panibus in manibus Jesu coelesti benedictione multiplicatis quinque sunt hominum millia satiata.

Sane sex sunt opera quibus omnia quae fiunt ad effectum perducuntur. Primum opus est de nihilo aliquid facere. Secundum opus est de aliquo aliqua facere secundum substantiam et quantitatem in majus. Tertium opus est de aliquibus aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in minus. Quartum opus est de aliquo aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in majus. Quintum opus est de aliquibus aliquid facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in minus. Sextum opus est de aliquo nihil facere. Ex his sex operibus quatuor soli Deo possibilia sunt; duo reliqua tantum creaturae possibilitati conveniunt. De nihilo enim aliquid facere, et de aliquo

aliqua facere in majus, et de aliquibus aliquid in minus sive de aliquo nihil, solus Deus potest. Duo reliqua, id est de aliquo aliqua non in majus, sicut cum totum in partes dividitur, vel de aliquibus aliquid non in minus quemadmodum cum partes in toto uniuntur, creatura facere potest. Cujus opus recte propterea nihil esse dicitur, quia per ejus opus essentiis rerum sive in conjungendo divisa, sive in dividendo conjuncta nihil tollitur vel confertur. Ubi autem de nihilo aliquid fit aliquid fit; quia hoc ipsum aliquid ut sit in eo fit, quod nisi fieret idipsum quod est, aliquid non esset. Rursum cum de aliquo plus fit aliquid fit, quia nisi in eo quod jam aliquid est aliquid fieret: ipsum quod postea plus ibi est, non esset. Rursum cum de aliquibus aliquid

fit, quia nisi illud quod prius ibi plus fuit aliquid factum esset in eo quod minus modo est, illud omnino non esset. De nihilo aliquid factum est, quando id quod prius nihil erat ut aliquid esset factum est. Cum autem postea id quod prius parvum factum erat majus factum est, de aliquo aliquid in majus factum est. Cum vero quod magnum factum est, minus aliquando fit, de aliquo aliquid in minus fit. Primum est opus creationis; secundum est opus multiplicationis; tertium est opus unionis sive collectionis. In primo opere fit aliquid et de nihilo. In secundo opere fit aliquid et de aliquo; in tertio opere fit aliquid quidem sed non de nihilo, quia quod fit habet materiam neque de aliquo; quia cum

fit ipsum habet in materia formam, sed cum duo sint unum fit aliud et transit in illud ut sit illud, et desinit quidem esse quod est; et tamen non desinit esse, quia incipit esse quod non est. Et cum fit illud quod esse incipit aliquid fit, quia illud aliquid est quod esse incipit, et quod fit; et tamen non de nihilo illud fit quod fit, quia priusquam hoc fieret aliquid fuit, nec rursum de aliquo illud fit quod fit quia desinit esse quod prius fuit, quando esse incipit hoc quod prius non fuit. Quod dicimus pro exemplo in aliquo exprimamus. Omne quod est unum et omne quod unum esse desinit in hoc ipso esse etiam desinit quod unum esse desinit. Ita sine unitate nihil sustinere potest. Verum ex his quae sunt et unum sunt, alia unitatem suam ex multis

colligunt, qualia sunt composita et ex partibus consistentia quae unum quidem esse habent; sed ex uno non habent quia constant ex pluribus. Alia unitatem suam ex uno habent, et in uno habent; quia unum et idem est ipsum ex quo sunt et ipsum quod sunt, qualia sunt simplicia omnia et ex partibus non consistentia. Compositis ergo unum esse, aliud non est quam unita esse; et ideo vere unum esse non est, quia ex multis et in multis est. Quibus autem simplex est esse vere unum esse est, quia unum est totum et quod est, et ex quo est. Sed ex his rursum quae ex simplicitate unum sunt, alia unitatem suam ex multis non colligunt quia non sunt composita; nec unitatem suam in multa effundunt, quia multiplicari non possunt, neque esse materia.

Quales sunt incorporei spiritus qui neque ex materia sunt, quia simplices sunt, neque materia esse possunt, quia corpora non sunt. Alia quidem unitatem suam simul ex multis non colligunt, quia sunt simplicia; sed tamen unitatem suam in multa effundunt, quia multiplicantur et fiunt materia. Qualia sunt corpora simplicia, quae atomos dicunt; quae quidem ex materia non sunt, quia simplicia sunt; sed tamen materia fiunt, quia in semetipsis multiplicantur et in augmentum excrescunt. Quando ergo simplex materia sive atomus simplex factus est, de nihilo aliquid factum est. Quando vero idipsum simplex corpus in semetipso multiplicatur et multiplex excrescit, fit aliquid de aliquid in majus. Quod licet mirabile videatur, majus tamen est de

nihilo aliquid facere quam de aliquo plus facere. Hoc modo operandi de substantia costae in se divina virtute absque extrinseco additamento multiplicata, corpus mulieris factum est. Neque enim convenit ut costam illam extrinsecus additamentum accepisse dicamus quatenus in eam quantitatem excresceret, quae corporis mulieris formando sufficere potuisset; quoniam si hoc verum esset, non de costa quidem, sed de illo quod praeter costam additum est (quod utique multo majus fuit) corpus mulieris factum esse convenientius dici debuisset. Hoc siquidem in materia majus et principalius fuisset et principalis materia vocari debuisset. Non itaque costae illi aliquid extrinsecus est additum, sed ipsa ex semetipsa divina virtute cooperante multiplicata est, quemadmodum

postea naturam humanam a primis parentibus in subsequentem generationem seminatam a modico jam in tantum multiplicatam cernimus, ut multa hominum millia ex ea jam excrevisse videamus. Et hoc totum ad secundum opus pertinet quando de aliquo fiunt aliqua in majus. Cum autem per collectionem et unionem multa in simplicem essentiam redeunt (sicut prius crescendo per multiplicationem a simplici essentia plurima exiverunt) tertium opus est, quod utrum in occulto naturae sinu circa aliquas essentias divina potentia operatur, ut scilicet aliqua a multiplicitate ad simplicitatem reducat quae prius a simplicitate ad multiplicitatem produxerat, sicut scire non possumus, ita etiam

pertinaciter negare non debemus. Hoc tantum considerandum est quod aliud opus est cum simplex essentia multiplicatur; aliud cum multiplex in simplicitatem reducitur. Post ista tria opera quae soli Deo possibilia sunt, sequitur quartum et quintum opus etiam quae creaturae conveniunt; in quibus nihil aliud est facere quam vel conjuncta disjungere, vel separata conjungere. Sextum opus hoc est aliquid in nihilum redigere. Soli Deo possibile est. Quod

sive aliquando faciat Deus, hoc tamen omnino certum est; quod qui potuit de nihilo omnia creare, posset etiam si vellet, creata in nihilum redigere. Post senarium operibus deputatum septenarius sequitur, cui non opus sed quies debetur. Haec opera idcirco distinximus propter eos qui mirari solent, imo potius dubitare quomodo de costa viri mulier fit, et quomodo de modico paterno semine tam numerosa proles excrescere possit.

Domino igitur mundi homine providentia divina in loco deliciarum quasi in parte potiori constituto, et ad conservanda bona quae habebat eadem Dei providentia rationi humanae adjuncta munito, atque ad illa bona quae habiturus erat quaerenda et obtinenda praecepto obedientiae cum gratia operante instructo; vidit diabolus et invidit quod homo illuc per obedientiam ascenderet, unde ipse per superbiam corruisset.

Quia vero per violentiam nocere non potuit ad fraudem se convertit, ut dolo hominem supplantaret quem virtute superare non posset. Ne autem fraus illius omnino nulla esset, si nimis manifestaretur;

in propria forma venire non debuit, ne manifeste cognosceretur, et nullatenus reciperetur. Iterum ne nimis violenta esset ejus fraus si prorsus occultaretur et homo simul (si Deus eum tali fraude quae caveri non posset decipi permitteret) injuriam pati videretur, in aliena quidem forma venire permissus est; sed tali in qua ejus malitia prorsus non celaretur. Ut igitur in propria forma non veniret sua voluntate factum est, ut autem aliam formam nisi talem quae malitiae suae conveniret habere non posset, divina ordinatione dispositum. Venit ergo ad hominem in serpente callidus hostis, qui fortassis si permissus fuisset in forma columbae venire maluisset. Sed hoc vas Spiritus sanctus sibi reservavit, quia profecto

dignum non erat ut spiritus malignus illam formam homini odiosam faceret, in qua postmodum eidem Spiritus sanctus apparere debuisset.

Libet considerare quam timenda fuerit in principio ad tentandam virtutem hominis hujus hostis malitia. Quasi enim parum de suis viribus praesumens humanam naturam in eam partem ubi debilior videbatur aggressus est, ut si forte illic aliquatenus praevalere potuisset, postmodum cum majori fiducia ad alteram quae robustior fuit pulsandam aut posterius

subvertendam accederet. Sciens ergo quod verum esset (quamvis adhuc dictum non esset) Vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem . Et si quispiam praevaluerit adversus unum duo resistunt ei; primum diligenter solitariam feminam exploravit, et inveniens; in ea primum omnem suae tentationis conatum experiri disposuit.

Considerate quanta est confusio et timiditas nequitiae in conspectu virtutis. Stans coram et coram femina hostis superbus ex sola malitia cogitata nondum dicta confunditur; et quasi se jam prius quam etiam loqueretur deprehensum metuens, non audet exire in verba persuasionis, donec animum tentandae interrogatione praesentiat. Cur, inquit, praecepit Deus vobis ut non comederetis de omni ligno paradisi? Cui respondit mulier: De fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur; de fructu autem ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini

. Considerate incrementa perditionis. Primum dixerat Deus: In quocunque die comederis ex eo, morte morieris . Deinde mulier dixit: Ne forte moriamur . Novissime serpens dixit: Nequaquam morte moriemini . Deus affirmavit; mulier dubitavit; diabolus negavit. Nequaquam autem diabolus coram muliere verba Dei negare praesumpsisset, si non prius ipsam

mulierem dubitantem invenisset. Quae ergo dubitavit ab affirmante recessit, et neganti appropinquavit. Ipsa igitur secundum aliquid inchoavit malitiam, quae tentatoris iniquae persuasionis dedit audaciam.

Tous les livres