De sacramentis christianae fidei (page 24)
Sane hic considerandum quod non quemadmodum superius videtur soli viro praeceptum datum sit. Ipsa enim mulier hic testatur sibi quoque mandatum, ut lignum scientiae boni et mali non tangeret. Scilicet voluit Scriptura ostendere quod mulier
quae viro subjecta fuit divinum mandatum non nisi mediante viro accipere debuit, ut sermo Dei primum quasi immediate ad virum fieret, deinde mediante viro ad mulierem quoque, quae subjecta viro fuit et consilio viri instituenda perveniret.
Hoc autem diligenter considerandum quam callide hostis primum quod mulier timuit malum negando removit, ac deinde quod ipse intendit malum libere persuasit. Novissime autem ad ipsam persuasionem fulciendam promissionem adjunxit, et ut eadem persuasio citius reciperetur promissionem duplicavit. Qui enim unam tantum comestionem suasit, per una duo reponens in praemio similitudinem Dei scientiamque boni et mali spopondit. In persuasione
igitur cibi hominem tentavit gula. In promissione divinitatis et cognitionis vana gloria et avaritia. Immoderata namque edendi concupiscentia, gula est. Desiderium autem inordinatum excellendi, vana gloria. Nimius vero appetitus habendi vel possidendi avaritia.
In originali igitur peccato tria vitia fuerunt, inobedientiae duae, et peccatum unum. Tria vitia fuerunt: superbia, avaritia, gula; duae in obedientiae: una in praecepto naturae, altera in praecepto disciplinae. Et haec omnia quia in uno actu sunt completa, unum peccatum dicuntur. In vitiis prima fuit superbia, secunda avaritia, tertia gula. In superbia et avaritia, inobedientia fuit de praecepto naturae;
in gula sola, inobedientia fuit de praecepto disciplinae. Nusquam enim legitur Deus prohibuisse homini ne similitudinem divinitatis, vel scientiam boni et mali concupisceret. Quia tamen inordinate hoc concupiscens, contra suam rationem fecit, quodammodo naturalis praecepti praevaricator exstitit. De solo ligno scientiae boni et mali legimus quod prohibuit Deus homini ne illud contingeret; et idcirco dum mulier illud appetendo tetigit, de praecepto reatum disciplinae inobedientiae incurrit.
CAP. VIII. Quod mulier delectatione promissionis persuasioni assensum dedit.
Idcirco autem superbiam et avaritiam in originali peccato priusquam gulae vitium mentem hominis deceptam obtinuisse dicimus; quia nisi prius mulier
id quod promittebatur appetivisset nequaquam postmodum in eo quod suadebatur assensum praebuisset. Sed, quia prius perverse delectata est in promissione, postmodum stultum assensum praebuit in persuasione. Primum enim promissam excellentiam per superbiam appetiit; deinde promissam abundantiam (et qualis talem excellentiam decebat) per avaritiam concupivit. Postremo ut haec duo pro voto obtinere mereretur cibum vetitum gulae vitio corrupta gustare consensit. Primum quidem consensit propter alia quae dilexit; postmodum respiciens et concupiscibile videns tantum in concupiscentiam exarsit, ut jam etiam si praemium nullum esset propter se tamen placeret quod vidit. Primum
igitur quasi conducta pretio est ad consensum, postea propria delectatione attracta descendit ad actum. In superbia et avaritia pretii cupiditate allecta se vendidit; in gula autem postea delectata libenter jam gratis servire coepit. Nam cum amore promissionis prius mens stulta flecteretur: Vidit, inquit Scriptura, mulier lignum quod esset pulchrum visu et ad vescendum suave, et tulit de fructu ejus et comedit .
Primum per superbiam et avaritiam videre consensit, postea in visu speciem agnovit, deinde in specie suavitatem apprehendit. Per suavitatem autem in concupiscentiam gulae exarsit, novissime per concupiscentiam devicta accepit et comedit. Sic igitur primum pro pretio ad serviendum peccato
se vendidit, postea propria delectatione evicta libenter jam gratis etiam coepit servire. Ita nonnunquam mens justa in sua perfectione primum quodam proposito praemio ad serviendum Deo excitatur; deinde in amorem bonitatis cum excrescere coeperit in ejus servitute sola voluntaria delectatione tenetur.
Porro sciendum est duo esse tentationum genera, unum exterius, alterum interius. Exterior tentatio est quando nobis extrinsecus malum sive visibiliter sive invisibiliter faciendum suggeritur. Interior tentatio est quando ex motu pravae delectationis intus animus ad peccandum sollicitatur. Haec autem tentatio difficilius vincitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur. Propterea diabolus
veniam non meruit, quia sine ulla tentatione peccavit. Homo vero quia sola exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori impulsu prostratus fuerat; et tamen, quia aliquam (quamvis modicam) ad cadendum occasionem habuit, idcirco hunc tandem ad veniam Dei gratia erexit. Nos vero quanto graviorem in peccando tentationis violentiam patimur, tanto leviori piaculo ad gratiam amissam renovamur.
Quaerunt etiam quidem, uter plus peccaverit Adam an Eva. Sed sicut dicit Apostolus: Mulier seducta est, non vir . Eva quippe seducta est, quia verum esse credit quod diabolus dixit. Et idcirco non solum inordinate similitudinem Dei
cum scientia boni et mali appetiit, sed in tantam prolapsa perversitatem verisimiliter putatur, ut Deum ex invidia lignum scientiae boni et mali homini vetuisse crederet, ne ipse homo ex eo gustando ad aequalitatem ipsius proficere potuisset. Haec est enim illa perversa similitudo quae creaturae non convenit, quae ex imitatione non quaeritur, sed ex comparatione. Hanc ergo mulier in superbiam elata appetiit; et ne hanc habere potuisset, ipsum Creatorem invidia tactum lignum hoc vetuisse putavit. Voluntaria ergo malitia se contra creatorem suum erexit; perverse contra ipsum volendo, et impie de ipso sentiendo. Adam vero non est seductus, quia quod diabolus promisit falsum esse sciebat.
Neque idcirco pomum vetitum comedit, quasi per illam comestionem Deo parificari se posse crederet, vel etiam parificari vellet; sed tantum ne mulieris animum quae sibi per affectum dilectionis sociata fuerat, ejus petitioni et voluntati resistendo contristaret. Maxime quia putavit se et mulieri morem gerere; et postea per poenitentiam et veniae postulationem Creatori posse placere. Vere igitur dictum est quia minus peccavit qui de poenitentia et misericordia cogitavit; peccavit tamen quia peccanti consensit et peccantem non correxit. Et idcirco quae in peccato originali est culpa (quamvis dissimiliter) ad utrumque tamen tota redundat; in illam quidem quia peccavit in istum, quia peccanti consensit et peccatum illius consentiendo suum fecit.
Et hoc quidem modo prius homo a diabolo seductus est ut peccaret. Si autem interius considerare voluerimus quomodo peccatum in eum venit, quid aut etiam fit ipsum peccatum quod naturam bonam vitiat, et tollit pulchritudinem et integritatem illius, quaedam de interioris hominis qualitate quae ad hanc considerationem necessaria videantur in medium proponere oportet.
Duo quaedam posuerat Deus in homine a principio, quibus natura illius tota regeretur et conduceretur ad consummationem finis sui. Duo hic erant, appetitus justi et appetitus commodi. Unum, id est appetitum justi dederat, ut inesset ad voluntatem. Alterum, id est appetitum commodi dederat
ut inesset secundum necessitatem. Unum voluntarium, alterum necessarium. Appetitum justi propterea voluntarium esse voluit, ut in eo promereretur homo sive bonum, si videlicet eum retineret cum posset deserere, sive malum, si eum desereret cum posset retinere. Appetitum autem commodi propterea necessarium voluit esse Deus, quatenus in eo remuneraretur homo sive ad poenam, si alterum, id est appetitum justi desereret, sive ad gloriam, si eumdem appetitum, scilicet justi, retineret. In appetitu justi Deus meritum hominis constituit; in appetitu vero commodi praemium. Propterea appetitum justi solum voluntati hominis subjecit, quia nisi in voluntate et libero arbitrio meritum esse non potuit. Post hos duos appetitus duo effectus illorum
subsequebantur: justum et commodum, dissimiliter tamen et ordine contrario. Appetitus quippe justi sive affectus separabilis est, quia secundum voluntatem inest; sed effeetus illius, id est justum sive justitia inseparabilis ab illo est, quia appetitus justi sine justitia esse non potest. Ipsam enim justitiam appetere, secundum aliquid justitiam habere est. Affectus ergo justi a voluntate separari potest, sed effectus ejus, id est justitia, ab affectu ipso separari non potest. Rursum appetitus commodi inseparabilis est, quia secundum necessitatem inest, et a voluntate rationali nunquam separari potest. Effectus autem ejus, id est commodum, ab eo separabilis est; quia desiderari commodum, cum non habetur,
potest. Et in hoc summa constat poena cum creatura, poena addicta, neque commodum suum fastidire potest propter immutabilem naturam, nec habere potest propter irremissibilem culpam. Propterea igitur Deus affectum justitiae homini separabilem dedit, et ipsi affectui cum inesset, effectum suum, hoc est, justitiam inseparabiliter adesse instituit Affectum commodi inseparabilem tribuit, et effectum illius, hoc est commodum, non aeque inseparabiliter adesse praecepit quatenus homo, vel illo solo, scilicet appetitu justi amisso, hujus et illius effectum perderet, vel, illo solo retento, unius et alterius effectum retineret. Sed homo solum quod potuit fecit; et quia appetitum justi sponte dereliquit, idcirco merito et justitiam et commodum perdidit, solum appetitum
commodi ad augmentum infelicitatis retinens. Sicut enim augmentum gloriae fuisset in justitia perseveranti non posse ab amore et desiderio habiti boni tepescere, ita cumulus miseriae est ab appetitu boni non posse sese (quamvis illud adipisci nequeat) cohibere.
CAP. XII. Utrum homo volens an nolens appetitum justi perdidit.
Sed mirum videtur si homo prius appetitum justitiae habuit, quomodo postmodum illum amisit. Utrum videlicet nolens an volens illum deseruit. Si enim nolens deseruit, vel potius si nolens perdidit necessitatem passus est, iniquitatem non fecit. Neque violentia patientis culpa dicenda est, sed inferentis. Si autem voluntas in eo praecessisse dicitur,
quia justitiae affectum spontanea quadam deliberatione abjecit; jam ipsa desertio justitiae primum peccatum fuisse negatur, quia voluntas mala illam praecessit per quam facta est. Nec potest inveniri unde voluntas talis homini advenerit, qua vellet bonum quod habuit deserere, quoniam neque a semetipso velle habere potuit, neque a Deo quidquam praeter commodum et justum velle accepit. Sed considerandum est quod, cum justum appetere nihil aliud sit quam justitiam velle, appetitum justi deserere idem est quod justitiam velle desinere: qui autem velle desinit, non volendo velle desinit, sed a voluntate cessando, quod quemadmodum ille qui aliquid facere desinit; non faciendo desinit, sed
cessando et quiescendo ab eo quod facit. Quia ergo homo appetitum justi deserens non velle coepit quod prius noluit, sed tantummodo quod prius voluit velle desiit, non necesse est ut hoc aut volens aut nolens fecisse dicatur. Voluit tamen aliquid, quod, quia cum isto velle non potuit, desiit istud velle quod voluit. Nec imo illud voluit, quia istud velle desiit; sed potius ideo istud velle desiit, quia illud voluit. Peccatum tamen et iniquitas ejus propterea non ex eo pendet, quia illud voluit, sed quia istud velle desiit, quoniam si hoc velle non desineret, sive illud sive aliud volendo nunquam peccare potuisset. Quid autem illud fuisse dicetur quod volendo justum velle desiit, nisi quod aliquid extra mensuram voluit in qua sola justitia fuit? Quidquid enim extra mensuram
est, justum esse non potest. Sed quae fuit ista mensura in qua voluntas hominis esse debuerat, ut bona esset et malum in ea non esset, hoc diligenter considerare oportet.
Duo bona praeparaverat Deus homini, unum temporale, alterum aeternum, ut temporali uteretur et aeterno frueretur. Sed quia bonis uti vel frui laudabile non est, nisi bene utaris et fruaris: definita est homini mensura secundum quam bonis suis temporalibus bene uteretur, aeternis bene frueretur.
Modus autem mensurae in usu inferioris boni quadripertitus constabat. Primo, ut uteretur his tantum quibus uti deberet; secundo, ut qualiter deberet;