De sacramentis christianae fidei (page 25)
tertio, ut quantum; quarto ut quando, horum quodcunque homo praeteriret, mensuram amitteret.
Modus autem mensurae in fructu superioris boni bipertitus tantum inveniebatur. Primo, ut sciret homo qualiter illo bono frui deberet. Secundo, ut etiam quando eum illo bono frui conveniret agnosceret. Nam quo bono ibi fruendum esset idcirco quaerendum non erat; quoniam non nisi bonum unum solum ibi erat. Similiter et quantum illo bono fruendum esset omnino quaerendum non erat: cum sine dubitatione constaret, quia quanto magis illo frueretur quis tanto utique felicior esset. Illic autem solum mensura quantitatis quaerenda est; ubi parum aut nimium esse potest. Fructus autem
hujus boni ita se habet ut in eo qui minus possidet plenum sit; et qui amplius, non sit superfluum. In hoc ergo solo mensura constabat ut agnosceretur qualiter illo bono frui deberet, ne inordinate illud (non quidem ad imitationem sicut creaturae convenit; sed ad aequalitatem quod creaturae possibilitatem transcendit) possidere concupisceret. Similiter ut attenderet ne illud ante tempus praecipere festinaret; cum illud priusquam obedientiam consummasset accipere non deberet. Sicut igitur in his bonis commodum hominis constitutum erat, sic in mensura utendi vel fruendi bonis his justitia ejus esse debuerat. Et quemadmodum voluntas ei data fuerat, qua bona sua et in bonis suis commodum suum appeteret; ita et voluntati ejus insitum fuerat
ut ipsa ei mensura secundum quam eisdem bonis suis uti vel frui debuerat non displiceret. In eo igitur quod bona sua amavit; consideramus appetitum commodi. In eo autem quod mensuram commodi in bonis suis dilexit: intelligimus appetitum justi. Si ergo mensuram semper homo dilexisset, justi appetitum non amisisset. Mensuram autem semper dilexisset, si extra mensuram nihil voluisset. Ex quo autem extra mensuram aliquid velle coepit, mensuram velle cessavit. Postquam autem cessavit velle mensuram, destitit amare justitiam. Et in ipso justitiam perdidit, quo ipsum justitiae amorem amisit. Sicut enim justitia amatori suo non deesse potest, ita illi a quo non amatur nullatenus adesse potest.
In hoc igitur injustitia hominis fuit, quod appetitum suum extra mensuram extendit et secundum qualitatem, cum creatori suo parificari voluit, et secundum tempus, cum ante meritum praemium praeripere festinavit. Cum igitur summum bonum appetiit, bonum appetiit, sed bene non appetiit, quia illud et immoderate et intempestive apprehendere concupivit.
Videte ergo quod ibi fuit malum. Nam bonum quod appetebatur malum non fuit, et voluntas qua appetebatur similiter in quantum voluntas fuit; et in quantum ad bonum fuit malum non fuit, sed quod sine mensura appetebatur hoc solum malum fuit. Ergo voluntati hominis nec hoc malum est quod
voluntas est, quia aliquid est, et omne quod aliquid est, bonum est, nec hoc malum est ad quod est, quia similiter aliquid est, et omne quod aliquid est bonum est, sed quod sine mensura est, hoc malum est. Hoc enim esse non est aliquid esse, sed est aliquid non esse quod esse deberet. Et ideo malum nihil est cum id quod esse deberet non est. Hoc ergo malum, id est non esse: quod esse deberet cum alibi vel poena sit vel ad poenam sit, in rationali voluntate culpa est, quia quoties in ipsa est, ex ipsa et per ipsam est. Ex ipsa quia libero, per ipsam quia arbitrio ipsius factum est. In quo a similitudine Dei quadam perversa imitatione recedit, ex quo et per quem et in quo est omne quod est, quia cum prava efficitur; ex ipsa et per ipsam et in ipsa hoc solum
est quod nihil est. Et hoc illi peccatum est et injustitia et culpa, ex qua turpis apparet et reprehensibilis et digna reprobatione, quia non habet formam suam, nec decorem nec pulchritudinem pro qua amari debuisset et adduci ad gloriam.
CAP. XVII. Quod homo, quia in appetitu justi peccavit, in appetitu commodi punitus est.
Quia ergo homo appetitum justi deserens peccavit, in retento appetitu commodi punitus est. Nam et ille propterea sic datus est ut inseparabiliter rationali voluntati adesset, quatenus in eo vel puniretur si a justitia recederet, vel remuneraretur si in justitia permaneret, cum utique poenam omnino pati non posset: si commodum nullum appeteret. Incommodum quippe nihil aliud esse constat, nisi quod voluntati
suae sive appetitui contrarium esse probatur. Quia igitur homo appetitum justitiae deseruit; appetitus commodi solus, illi ad poenam remansit. In quo quidem dupliciter punitur, sive cum ab iis quae ordinate appetit restringitur, sive cum ad alia commoda quae ordinate appeti non possunt appetenda relaxatur. In altero est poena, in altero poena et culpa. Mensura autem superioris appetitus in libero arbitrio posita fuerat. Mensura vero inferioris appetitus concessa in dono. Quapropter illam tenere velle, virtutis fuisset; istam autem retinere posse, felicitatis. Unde sicut culpa fuit illam non tenuisse, ita poena facta est illam amisisse. In qua tamen poena etiam culpa fuit, quia et hoc quoque mensuram non tenere contra
injustitiam fuit. Haec autem culpa praecedentis culpae poena fuit, quia nisi spiritus in appetitu suo mensuram deseruisset, caro subjecta spiritui adversus ipsum spiritum in suo appetitu terminum mensurae non transiret.
Deus etenim primi hominis corpus sanum et integrum condiderat. Sanum, quia nihil illi inerat ad corruptionem. Integrum, quia nihil ei deerat ad perfectionem. Sed in utroque talem conditionem posuerat, ut nec integritas nec sanitas sine adminiculo posset conservari. Itaque in rebus creatis forinsecus quaedam ordinavit, quae ad conservandam atque
tuendam incolumitatem sive integritatem ejus valere potuissent.
Horum autem providendorum curam et officium spiritui qui corpori praesidebat injunxit. Nam sicut Deus praesidebat spiritui, ita spiritus praesidebat carni, et ipsa caro jumentum spiritus erat. Propterea ad sessorem pertinebat ut jumento suo pabulum provideret ne deficeret: et hoc solum fortassis tunc sufficere potuisset. Nam modo praeter pabulum, et freno et calcaribus opus habet. Freno quidem ut ferventem, et praecipitem a malo cohibeat; calcaribus autem ut ad bonum faciendum excitet pigrum. Tunc ergo solum pabulum ministrans sine freno et calcaribus suaviter portaretur; et si forte frenum
ibi esset quo per se nescia incedere regeretur, neque pungi tamen opus haberet quia non esset pigra; nec cohiberi, quia non esset impetuosa. Quia ergo spiritus sessor erat, injunctum est ei officium ut jumento suo pabulum provideret. Ne ergo in illo exsequendo (si sola praeceptione non etiam amore impleret) servili conditione premeretur; dedit ei Deus affectum quo corpus suum amaret, ut sicut ejus integritatem et sanitatem diligeret, sic etiam omnia quae ad illam servandam valerent libenter provideret. Rursum ne vel in illis quaerendis labor esset vel in sumendis periculum; indigentiam simul et appetitum carnalem certa mensura temperavit, quatenus ei ad fomentum et pauca sufficere potuissent, et ad satietatem modica. Itaque providentia
carnis non tam labor quam oblectamentum et exercitatio futura foret, si homo justitiam tenuisset. Sed, quia spiritus supra se elatus appetitum suum intra mensuram cohibere noluit, idcirco ad laborem et miseriam illius factum est ut jam in appetitu carnis suae mensuram tenere non posset. Propter peccatum enim spiritus puniendum fregit Deus mortalitate integritatem corporis humani; et ob hoc pluribus jam fomentis indiget quam prius tam ad reparandam incolumitatem quantum periit quam ad conservandam, quantum remansit. Hinc illa dira necessitas gignitur, ut extra ordinem primae dispositionis necessario appetitum extendat, quatenus scilicet non solum naturam custodiat, sed etiam ut
ipsius naturae vitium et corruptionem expellat. Spiritus enim sicut naturaliter datum est ei commodum carnis suae diligere, sic naturaliter etiam habet ut ejus incommodum non possit amare.
CAP. XX. Quod necessitas concupiscendi non excusat, quia a voluntate venit.
Sciendum vero est quod haec necessitas concupiscendi non ideo culpa non est, quia necessitas est; quia ut esset haec necessitas, non necessitas causa fuit sed voluntas. Sed quid dicemus? Si hoc naturaliter habet homo ut incommodum suum amare non possit neque commodum suum fastidire. Ergo quidquid appetit commodum illi est, et non appetit nisi commodum suum unquam. Quod si verum est, quare
reprehenditur aliquando vel accusatur pro eo quod appetit, cum non appetat unquam nisi commodum suum et hoc ei appetere naturaliter datum sit intantum ut ipsa natura in eo quod facta est immobiliter consistente: aliud omnino praeter commodum suum appetere non possit.
Sed aliud est id quod aliquo modo commodum est appetere eo modo quo commodum non est, atque id aliud quod commodum est desiderare eo modo quo commodum est. Omne enim quod commodum est, aliquo modo commodum est; et similiter omne quod incommodum est, aliquo modo incommodum
est, et non universaliter. Qui ergo appetit quod aliquo modo commodum est et non appetit eo modo quo commodum est, tamen putans commodum esse eo modo quo appetit; iste non nisi commodum appetit, quamvis commodum non sit illud quod appetit, quia propter commodum appetit quod appetit; et putat commodum suum esse in illo quod appetit. Non ergo decipitur in eo quod commodum suum appetit; quia scit commodum suum esse quod appetit, sed decipitur in eo quod commodum suum esse putat ubi non est: in illo videlicet quod propter commodum suum appetit. Qui autem appetit quod commodum est, et eo modo appetit quo commodum est, ordinatum tamen non est; non in eo malum constat quod appetit quod commodum est, sed in eo
quod ordinatum non est. Sicut enim datum illi est quod commodum est appetere, ita etiam prohibitum est illi appetere quod inordinatum est. Cum ergo in unum concurrunt quod aliquomodo commodum est et quod ordinatum non est, si appetitus est ad commodum in affectu (quia hoc naturae est insitum) refrenandus est tamen ab effectu propter debitum rationis cui ad inordinata ire non est concessum. In hoc enim pulchritudo apparet et dignitas rationis quod affectum suum ab inordinatis cohibet. Quoniam idcirco plura commoda esse debuerunt, a quibus dum ratio praesidens affectum quantum in se erat effluentem restringeret, quanta foret dignitas et excellentia illius appareret.
Si ergo dicimus quod nihil omnino natura appetere potest praeter commodum, non ideo falsum existimandum est quod quaedam appetit in quibus commodum ejus non est quando decipitur, vel etiam quod quaedam appetit in quibus aliquod commodum est, sed ordinatum non est quando praevaricatur. Videmus quod aliquando infirmus potionem appetit vel sectionem; non tamen amaritudinem appetit vel dolorem, sed sanitatem. Et sunt quaedam dulcia quae appetuntur et male appetuntur, quia inordinata sunt, nec tamen mala sunt quia dulcia sunt, sed quia inordinata sunt. Et rursum sunt quaedam amara quae appetuntur et bene appetuntur, quia ordinata sunt, nec tamen bona sunt; quia amara sunt, sed
quia ordinata sunt. Et fit nonnunquam ut ea quae dulcia sunt aliquid in se boni habeant, et multum mali generant ex se; et sic bonum parvum in illis et magnum malum ex illis. Et rursum fit ut ea quae sunt amara aliquid mali habeant in se, et multum boni generent ex se; et sic parvum in illis malum, et bonum magnum ex illis. Et propterea imprudentes qui praesentia vident futura non praevident; parva mala fugiunt et magna incurrunt; et parva similiter bona eligunt et magna perdunt. Et in omnibus tamen non nisi commodum appetitur, quando ordinate quidem bene, quando vero inordinate male. Nec tamen idcirco male quia commodum, sed ideo male quia inordinatum.
Si autem excusabilis videtur homo pro eo quod natura infirmitate mortalitatis corrupta affectum suum jam ex necessitate ultra mensuram effluentem per se cohibere non potest, considerandum est quod non potest excusare illa necessitas quam praecedens operata est voluntas. Culpa enim voluntaria poenam meruit; poena autem operata est infirmitatem: infirmitas vero induxit necessitatem. Et idcirco quia necessitatem operata est voluntas, voluntatem ipsam excusare non potest necessitas. Transgressionem ergo superioris appetitus quae solum fuit culpa, subsecuta est transgressio inferioris quae est et poena et culpa. In spiritu solo culpa: in carne, et poena, et culpa. Concupiscentia spiritus inordinata, culpa: concupiscentia carnis poena et culpa; poena
CAP. XXIV. Quid generati trahimus et quid regenerati amittimus.
Quando igitur caro mortalis per coitum ad generandam prolem seminatur in concupiscentia, ad nascituram prolem in carne per concupiscentiam transit poena et culpa. Quando vero per sacramentum redemptionis regenerantur qui generati sunt in poena et culpa; emundandis per spiritum regenerationis in ipso originali vitio tollitur non poena, sed culpa. Culpa quippe idcirco tollitur ut justificentur, poena vera idcirco remanet ut exerceantur.
quaestiones, quae utrum credendo melius quam discutiendo (si tamen discussionem aliquam admittunt quae plenam solutionem habere non possunt) tractentur ignoro. Primum quaeritur quid sit originale peccatum, deinde quomodo a patribus, praecipue ab iis in quibus per sacramentum regenerationis solutum est in filios, traducatur, utrum per solam animam, an per solam carnem, an per animam simul et carnem. Et si per solam animam, utrum per creationem, an per traductionem. Si autem per solam carnem quare in animam redundat quod non est ex anima.