De sacramentis christianae fidei (page 4)
supra coelum? Neque sub coelo, neque supra coelum aquae erant; sed in coelo aquae erant, quia ipsum coelum aquae erant. Totum aquae et totum coelum; quia idem aquae et coelum. Secunda die factum est firmamentum et vocatum est coelum; et positum est, ut divideret inter aquas et aquas, et quae prius aquae, erant factae sunt aquae, aquae quae sub coelo et aquae quae super coelum. Et factum est coelum, coelum et coelum; coelum supra coelum et sub coelo coelum. Usque hodie etiam coelum est supra coelum et sub coelo coelum, et totum ex uno coelo et unum coelum. Sed antequam fieret de illo coelo hoc coelum quod est vocatum firmamentum, non erat illud coelum coelum et coelum, sed tantum coelum. Nec illae aquae aquae et aquae; sed tantum aquae. Et aquae et coelum unum
coelum; et illud coelum et aquae illae, nec supra coelum erant nec sub coelo; sed supra terram; nihilque erat inter coelum et terram; quia nihil erat praeter coelum et terram. Et tamen aquae erant, et tenebrae erant, et abyssus erat. Abyssus in terra; tenebrae et aquae in coelo. Et tenebrae erant super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. Ergo super omnia erat spiritus Dei; quia omnia in potestate erant Dei, et in omnibus non arctabatur potestas Dei. Fortassis jam satis est (quantum ad propositum brevitatis pertinet) de his hactenus disputasse, si hoc solum adjecerimus quanto tempore mundus in hac confusione priusquam ejus dispositio inchoaretur perstiterit. Nam quod illa prima rerum omnium materia, in principio temporis, vel potius cum ipso tempore
exorta sit, constat ex eo quod dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram. Quamdiu autem in hac informitate sive confusione permanserit, Scriptura manifeste non ostendit. Mihi autem videtur (quantum ego conjicere valeo) inter creationem et dispositionem rerum, ordinem quidem temporis sed nullam fuisse moram interjectam; ita ut vere quidem dici possit, hoc post illud factum fuisse; sed inter hoc factum et illud nullam omnino dilationem intervenisse. Et ut breviter quidquid mihi inde sentiendum videtur absolvam, ego arbitror in primo principio temporis, vel potius cum ipso principio temporis, hoc est quando ipsum tempus coepit, simul coepisse et rerum visibilium omnium materiam, eodemque prorsus momento invisibilium in angelica
natura essentiam; utramque quodammodo in forma, et utramque quodammodo sine forma. Nam quemadmodum illa formandorum corporum materia quando primum creata est, et quamdam formam habuit in qua subsistere coepit, et tamen informis erat, quia necdum disposita et ordinata fuit; ita prorsus illa rationalis natura quando primum in spiritibus angelicis creata est, mox quidem per sapientiam et discretionem formata est; sed, quia illi summo et vero bono (in quo beatificanda erat) nondum se per conversionem amoris impresserat, quodammodo adhuc informis permanebat. Utraque ergo natura et corporea scilicet per materiam, et incorporea per essentiam simul ad esse prodiit; quia et
in illa unde facta et in ista quae facta est uno eodemque momento temporis, in tempore pariter, et cum tempore esse coepit. Nam spiritualis natura, (cum simplex sit eique idem sit omnino esse quod est) materialiter prius quam personaliter fieri non habet, sicut corporea natura; et propterea illa dum crearetur prius quidem per materiam ex qua facta est ad esse prodiit: haec vero statim in ipsa qua subsistit vita simplici et essentia immortali indissolubilique primum accepit. Utraque tamen simul facta est; altera, id est corporea in eo ex quo ipsa est; altera vero, id est incorporea in eo quod ipsa est. Utraque formata, et utraque informis, sicut dictum est.
Et de illo quidem primae conditionis statu priusquam in formam natura dispositionemque veniret, haec dicta sufficere volumus. Deinde sequitur ut dispositionem ipsam qualiter perfecta sit ordine prosequamur. Sex diebus disposuit et ordinavit atque in formam redegit Deus cuncta quae fecerat: Perfecitque opus suum die sexta. Et sic demum die septima requievit , id est cessavit ab opere. Prima die facta est lux; secunda die, factum est firmamentum; tertia die, congregatae sunt aquae; quarta die, facta sunt luminaria; quinta die, pisces et volucres; sexta die, bestiae, jumenta, reptilia; novissime (eadem tamen die) homo. Hoc primum in hoc loco lectorem admonere volumus, ut quoties in
his operibus, videlicet sex dierum aliquid fieri audierit, ut verbi gratia, cum dicitur, prima die facta est lux; secunda die, factum est firmamentum; tertia die, congregatae sunt aquae; quarta die, facta sunt luminaria, non modo primum cum facta dicuntur, haec de nihilo creata fuisse existimet; sed potius de ipsa (quae prius creata erat de nihilo) materia formata intelligat. Etiam si aliquando verbum creationis positum reperit, ut est ibi: Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem ; non ad materiam qua esse coeperunt, sed ad formam qua hoc quod sunt esse coeperunt, referendum esse sciat.
primum fecit lucem, ut caetera omnia postmodum faceret in luce. Significavit enim nobis se non amare opera quae in tenebris fiunt, quoniam mala sunt. Quia omnis qui male agit odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus, quia mala sunt. Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera sua, quia in Deo facta sunt . Ipse ergo qui veritatem facturus fuit, in tenebris operari noluit; sed venit ad lucem, et fecit lucem, ut se manifestaret per lucem. Non enim ideo fecit lucem ut ipse videret per lucem; sed ut opera sua manifestaret per lucem, quia in Deo facta sunt. Et ideo vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona . Hoc mihi dicendum interim fuit pro reddenda ratione cur Deus primum lucem fecit.
Sed nunc superest ut rei gestae veritatem diligentius prosequamur. Principium ergo divinorum operum fuit creatio lucis, quando ipsa lux non materialiter de nihilo creata est; sed de praejacenti illa universitatis materia formaliter facta est ut lux esset, et vim ac proprietatem lucendi haberet. Hoc opus prima die factum est; sed hujus operis materia ante primam diem creata est. Moxque cum ipsa luce dies coepit; quia ante lucem nec nox fuit nec dies, etiamsi tempus fuit. Si autem quaeritur qualis haec lux fuit, corporea an incorporea, et si corporea cujusmodi corpus habuit, et utrum uno loco circumscripta an ubique diffusa, utrum in motu
an immobilis; quantum ego arbitror rectissime respondetur, corporalibus rebus et visibilibus illuminandis, non nisi lucem corpoream congruere potuisse. Omne autem corpus quantumlibet subtile et spirituali naturae approximans, loco circumscribi necesse est. Rursumque nisi mobilis fuisset lux illa, nequaquam alterna vicissitudine diem ac noctem distinguere, nec temporis spatium ullatenus sine motu peragere valuisset. Secundum hanc itaque considerationem, convenientius puto ut credamus lucem illam in principio factam ad illuminanda corporea sine dubio corpoream fuisse, quale fortasse esse potuisset corpus aliquod lucidum, cujus praesentia cuncta illustrarentur, quemadmodum nunc in sole videri potest, ipsamque vice et loco solis factam,
ut interim motu suo circumagitaretur, et noctem diemque discerneret. Cum qua (quia dies prima exorta est) ego crediderim magis illam quando facta est, ibidem primum apparuisse ubi sol quotidiano cursu circumvectus oriens emergit, ut eodem tramite circumcurrens, ac primo ad occasum descendens vesperam faceret, et deinde revocata ad ortum auroram, hoc est mane ante ortum sequentis diei illustraret. Et propterea quia primus dies auroram praecedentem non habuit, quoniam antequam lux crearetur plenae tenebrae fuerunt, mox autem luce apparente super terram plenus dies, propterea quod a perfecto opus Dei inchoari debuisset, ideo dixisse Scripturam: Factum est vespere et mane dies unus . Non enim dixit Factum
est mane et vespere; sed: Factum est, inquit, vespere et mane dies unus. Quia, sicut diximus, primus dies mane praecedens non habuit, quoniam a luce plena atque perfecta initium sumpsit; propterea omnis aurora praecedentis diei est, et omnis dies ab ortu solis initium sumit. Estque dies naturalis illud spatium temporis quod ab ortu solis usque ad ortum pertransiens noctem in se diemque concludit; in qua (quoniam naturaliter dies noctem praecedit) et finem diei vesperam dicimus, finem noctis auroram, constat indubitanter quod aurora semper ad praecedentem diem referenda sit. Ergo illud primum momentum temporis quando creata est omnium visibilium invisibiliumque natura, nec
nox fuit nec dies; et tamen tempus fuit, quia mutabilitas fuit. Postea vero continuo luce facta divisae sunt tenebrae et lux; et tempus jam per diem et noctem distingui coepit.
CAP. X. Quod simul facta est lux visibilis et invisibilis; et pariter divisa a tenebris.
Et ut mihi videtur eodem prorsus temporis momento quo visibiliter et corporaliter divisa est lux a tenebris; invisibiliter quoque boni angeli discreti sunt a malis illis in tenebras peccati cadentibus: et istis ad lucem justitiae conversis illuminatisque a luce, ut lux essent et non tenebrae. Sic enim consonare debuerunt exemplaria operum Dei, ut quae visibilia erant opera sapientiae, invisibilium proventus sequerentur, secundum quod ipsa quae
utrobique operabatur sapientia, ibi judicium exercuit, hic formavit exemplum. Divisa est lux ergo a tenebris; et erat lux visibilis et visibiles tenebrae erant; similiter et lux invisibilis erat, et tenebrae invisibiles erant; et utrorumque divisio facta est; et simul facta est divisio tenebrarum et lucis. Et vocata est lux dies et tenebrae nox. Utrumque quidem Deus divisit, et utrumque nominavit; sed et utrumque non fecit. Deus enim auctor tenebrarum non est sed lucis; quia peccatum est tenebrae et peccatum nihil est: Et sine ipso nihil factum est . Lux ab ipso facta est; quia justitia et veritas lux est, et de luce audivimus quod dixit Deus: Fiat lux, et statim lux facta est . Nusquam dixit Deus: Fiant tenebrae. Sed de luce
dixit: Fiat lux, et divisit lucem a tenebris; et vocavit lucem diem, et tenebras noctem . Ergo non fecit utrumque; tamen utrumque divisit, et utrumque nominavit. Divisit per judicium; et per meritum nominavit, judicavit et disposuit. Quia nec hoc apud eum judicantem inordinatum esse potuit, quod apud delinquentes inordinatum fuit, vocavit lucem diem, et tenebras noctem.
CAP. XI. Quod tres dies lux illuminavit, et quare ante solem facta est.
Ergo nemo dicat quomodo ante factum solem dies esse potuit; quia antequam sol fieret lux erat: Et vidit Deus lucem quod esset bonum et vocavit lucem diem, et tenebras noctem
. Et ipsa lux tres illos primos dies faciebat antequam sol fieret
et illuminaret mundum. Sed quid significat quod non statim factus est sol ex quo lucem fieri oportuit, sed ut quasi lux esset priusquam clara lux? Et fortassis confusio plena luce digna non erat; aliquam tamen lucem accepit, ut videret exire ad ordinem et dispositionem.
Ego puto magnum hic aliquod sacramentum commendari; quia omnis anima quandiu in peccato est, quasi in tenebris est quibusdam et confusione. Sed non potest evadere confusionem suam et ad ordinem justitiae formamque disponi, nisi illuminetur primum videre mala sua, et discernere lucem a tenebris, hoc est virtutes a vitiis, ut se disponat ad
ordinem et conformet veritati. Hoc igitur anima in confusione jacens sine luce facere non potest; et propterea necesse est primum ut lux fiat, ut videat semetipsam, et agnoscat horrorem et turpitudinem confusionis suae, et explicet se atque coaptet ad illam rationabilem dispositionem et ordinem veritatis. Postquam autem ordinata fuerint omnia ejus, et secundum exemplar rationis formamque sapientiae disposita, tunc statim incipiet ei lucere sol justitiae, quia sic in repromissione dictum est: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt . Prius ergo in rationali illo mundo cordis humani creatur lux, et illuminatur confusio ut in ordinem redigatur. Post haec cum fuerint purificata interiora ejus, venit lumen solis clarum et illustrat eam.
Non enim digna est contemplari lumen aeternitatis, donec munda et purificata fuerit; habens quodammodo et per materiam speciem, et per justitiam dispositionem. Sic lex praecessit gratiam, sermo spiritum: sic praecursor Joannes Christum; lux lucem; lucerna solem; et ipse Christus humanitatem suam prius demonstravit, ut post manifestaret divinitatem, et ubique lux lucem praecedit. Lux quae peccatores ad justitiam illuminat, illam lucem quae justificatos ad beatitudinem illustrat. Ergo facta est lux priusquam solis claritas manifestaretur; et dies erat: et tres dies erant quando lux erat et sol non erat. Quarta die illuxit sol, et illa dies clara erat; quia lumen verum habuit, et tenebrae non erant ullae. Sic nulla anima meretur lumen solis accipere
et summae veritatis claritatem contemplari, nisi tres dies isti in ea praecedant. Prima quidem die fit lux, et dividuntur lux et tenebrae; vocatur fitque lux dies, et tenebrae nox. Secunda die firmamentum, collocaturque inter aquas superiores et aquas inferiores; et vocatur firmamentum coelum. Tertia die congregantur aquae quae sub coelo sunt in locum unum; jubeturque manifestari arida et vestiri graminibus suis. Omnia autem haec spiritualia praeferunt documenta. Primum in corde peccatoris creatur lux, quando semetipsum agnoscere incipit, ut dividat inter lucem et tenebras, et appellare incipiat lucem diem et tenebras noctem; et non sit jam de quibus dicitur: Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum; ponentes lucem tenebras, et tenebras
lucem . Post haec autem cum coeperit inter lucem et tenebras dividere, et lucem diem, tenebras quoque appellare noctem, id est cum mala sua veraciter per judicium rationis improbare, et quae sunt bona et laudabilia lucis opera eligere coeperit, restat ut fiat in eo firmamentum, hoc est in bono proposito corroboretur: dividere inter aquas superiores et aquas inferiores, id est desideria carnis et spiritus, ut medius et mediator duo sibi adversantia nec permisceri sinat nec transponi; nec simul sit quod dividi debeat, aut supra quod subter, aut subter quod supra collocandum est. Novissime sequitur in dispositionis ordine opus tertiae diei, ut congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum
unum, ne carnis desideria fluxa sint, et ultra metam se necessitatis expandant, ut totus homo ad statum naturae revocatus, et secundum ordinem rationis dispositus, in locum unum omne desiderium colligat, quatenus et caro spiritui, et spiritus subjectus sit Creatori. Quisquis sic ordinatus est dignus est lumine solis, ut mente sursum erecta et desiderio in superna defixo, lumen summae veritatis contemplanti irradiet, et jam non per speculum in aenigmate , sed in seipsa ut est veritatem agnoscat et sapiat. Sed et illud non negligenter transeundum est, quod dicitur: Vidit Deus lucem quod esset bonum, et divisit lucem a tenebris; et vocavit lucem diem, ac tenebras noctem . Fecit enim et vidit; deinde divisit et vocavit. Quare vidit? Noluit
prius dividere quam vidisset, prius vidit an esset bonum; et tunc demum divisit lucem a tenebris; et vocavit lucem diem, et tenebras noctem. Adducet enim omne opus suum in judicium; et non solum opera alia quae in luce fecit, vidit Deus quod esset bonum, sed ipsam quoque lucem vidit quod esset bonum et divisit lucem et tenebras. Nam ipse angelus malus transfigurat se aliquando in angelum lucis, et ingerit se ad decipiendam mentem quasi lux vera. Sed haec lux non est dividenda a tenebris, nec vocanda est dies sed nox; quia speciem quidem lucis habet, sed tenebras veras. Propterea prius vidit Deus lucem an esset bona ut non statim credamus omni spiritui; sed probemus spiritus si ex Deo sint ; et cum viderimus lucem quia bona
est, tunc demum dividamus lucem a tenebris, et vocemus lucem diem et tenebras noctem. Ergo non solum studendum est ut lux praecedat in operibus nostris, et ut in luce fiant opera nostra; sed ipsa quoque lux prius videnda est et consideranda diligenter; et sic postremo cum viderimus lucem quia bona est, dividamus lucem a tenebris, et vocemus lucem diem, et tenebras noctem.
Sed occurrit fortassis quomodo vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem a tenebris et vocavit lucem diem, et tenebras noctem . Nam si caetera opera sua in luce vidit quod essent bona, in qua luce vidit lucem quod esset bona et divisit lucem