De sacramentis christianae fidei (page 34)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

statim videbis in eo imaginem illius, qui est ad dorsum tuum, vel supra verticem tuum, et dices: Video te. Quid vides? Jam aliquid vides, sed imaginem solam. Vides illum, sed in imagine sua, nondum in facie sua. Nondum cognoscis sicut cognosceris; nondum vides, sicut videris. Videris in te, vides in imagine. Ille ad te respicit qui te videt; tu autem aversus es ab illo. Converte te ad illum, et pone faciem ad faciem; et videbis jam non imaginem, sed ipsam rem. Prius vidisti illum, sed in imagine sua: modo vides illum in facie sua. Tamen cum ipsam rem videre incipis, agnoscis quia aliquid similitudinis fuit illi quod visum est in imagine, ad id quod videtur in re. Quod videtur in imagine sacramentum est: quod videtur in re, res sacramenti

est. Quod ergo videmus nunc per speculum in aenigmate, sacramentum est ad illud quod videbimus facie ad faciem in manifesta contemplatione. Sed quod est aenigma, et quod est speculum in quo videtur imago donec ipsa res videri possit? Aenigma est Scriptura sacra. Quare? quia obscuram habet significationem. Speculum est cor tuum, si tamen mundum fuerit et extersum et clarificatum. Imago in speculo fides in corde tuo. Ipsa enim fides imago est, et sacramentum. Contemplatio autem futura, res et virtus sacramenti. Qui fidem non habent nihil vident; qui fidem habent jam aliquid videre incipiunt, sed imaginem solam. Si enim fidelis nihil videret, ex fide illuminatio non esset, nec dicerentur illuminati fideles. Si autem jam ipsam rem viderent,

et non amplius videndum aliquid exspectarent, non per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem viderent. Ergo qui per fidem vident, imaginem vident; qui per contemplationem vident, rem vident. Qui fidem habent, sacramentum habent; qui contemplationem habent, rem habent. Fides ergo sacramentum est futurae contemplationis; et ipsa contemplatio res et virtus sacramenti; et accipimus nunc interim sacramentum sanctificandi, ut perfecte sanctificati rem ipsam capere possimus. Si ergo summum bonum hominis contemplatio creatoris sui merito creditur, non inconvenienter fides per quam absentem videre quodammodo incipit, initium boni, et principium restaurationis ejus memoratur.

Quae videlicet restauratio secundum incrementa fidei crescit, dum homo per agnitionem amplius illuminatur, ut plenius agnoscat, et inflammatur per dilectionem, ut ardentius diligat. Sic ergo justus, quandiu in hoc corpore existens, peregrinatur a Domino, vivere habet ex fide, quemadmodum cum eductus de hoc ergastulo fuerit, et introductus in gaudium Domini sui, vivere habebit ex contemplatione. Sed mira Dei dispensatione agitur quod nunc malitia interim hostis antiqui ad persequendos et impugnandos fideles relaxatur, quatenus

videlicet hoc homini reputetur pro merito; si nunc per fidem ambulans, viam veritatis etiam impugnatus non deserat, qui prius visione praesentis Dei roboratus, sola persuasione prostratus erat. Ut autem in hoc praelio invictus stare possit, et bonum suum illaesum custodire, dantur ei ut dictum est in sacramentis arma, quibus se muniat; in operibus bonis tela quibus hostem prosternat, ut scilicet fidei charitate et spe adjuncta, interius pariter roboretur et vivat.

Post fidem de sacramentis fidei tractare debemus. Sacramenta ab initio ad restaurationem et curationem hominis instituta sunt; alia sub naturali lege, alia sub scripta lege, alia sub gratia. Et in his semper quae tempore posteriora fuerunt, effectu gratiae spiritualis digniora inveniuntur. Omnia enim illa superioris temporis sacramenta, sive sub naturali lege, sive sub scripta; signa quaedam fuerunt et figurae eorum quae nunc sub gratia exhibita sunt sacramentorum. Et ideo effectum spiritualem quem suo tempore operabantur, posita pro istis; illa virtute et sanctificatione operabantur, quam sumpserunt ab istis. Si quis igitur sacramenta priora effectum sanctificationis habuisse negaverit, non

CAP. II. De prima differentia praecedentium et subsequentium sacramentorum.

In hoc tamen dignitatem sequentium indubitanter praeferimus, quod illa et visibilia, et signa visibilium fuerunt; ista vero cum sint ipsa quidem visibilia, tantummodo invisibilis gratiae signa et sacramenta existunt. Ideo sacramenta gratiae, primum per benedictionem virtutem in se sanctificationis suscipiunt, ac deinde quam continent in se sanctificationem conferunt, ut sint ex sanctificatione sanctificantia, atque haec ex sua sibique coelitus indita sanctificatione conferant, quod illa per haec ex sola horum significatione conferre consueverant. Passio namque Salvatoris quae primo loco sacramenta gratiae

ad effectum salutis sanctificat, mediantibus istis etiam illa prioris temporis sacramenta sanctificabat, ut eadem salus esset, et his qui recta fide signa futurorum in illis venerati sunt, et his qui effectum salutis in istis percipiunt.

Illud quoque inter ipsa primi temporis sacramenta quae sub naturali lege erant, et ea quae vel sub lege

scripta, vel sub gratia instituta sunt sacramenta interesse perspicimus, quod illa voluntatis magis esse videntur, ista necessitatis. Illa ex voto celebrata, ista ex praecepto. Neque enim existimandum est illa prima naturalis legis sacramenta, sive decimas videlicet, sive sacrificia, sive oblationes; ita homini ex necessitate indicta, ut qui ea non exsecutus fuisset, reatum praevaricationis incurreret, quemadmodum ille qui fideliter ea coleret meritum devotionis suae inveniret. Nusquam enim legimus quod ante legem scriptam, Deus homini dixerit, qui decimas non dederit, qui sacrificia non obtulerit: sicut postea per legem dixit: Masculus cujus caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo

sub gratia terribiliter intonuit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei . Unde conjicimus quod sacramenta illa prima magis ad exercendam devotionem proposita fuerant, quam ad obtinendam salutem indicta. Nam qui nihil possidebat, unde decimas offerre debebat? qui nihil habebat, quae sacrificia et quas oblationes offerre poterat? Votum vovit Jacob Deo dicens: Si Dominus Deus meus fuerit mecum , etc. Ac deinde subjungit: De universis quae dederis mihi decimas et hostias pacificas offeram tibi . Quod ergo ex voto se facturum spopondit, quod hoc ex necessitate mandati non deberet, patenter ostendit.

CAP. IV. Quod homo a Deo instructus est ad decimas offerendas.

Probabile tamen est omnino hominem ad haec exercenda a principio a Deo instructum et eruditum fuisse, ut primi contemptus culpam subsequentis devotionis studio aboleret, et qui in semetipso contumax exstiterat, in suis postmodum obtemperare consuesceret. Unde enim homo rerum suarum decimam potius quam nonam vel octavam, vel aliam

quamque partem offerendam esse scire potuisset, nisi a Deo doctus fuisset? Ex quo conjicimus quod Deus quidem hominem a principio ad haec exercenda consilio erudivit, sed praecepto non obligavit, donec postea inveniret illa, in quibus homo praecepti capax, obedientiam exhiberet, et praevaricationem cavere addisceret. Primum igitur ante legem parvulos consilio nutrivit. Postea sub lege exercitatos praecepto tentavit. Novissime sub gratia perfectos in libertate spiritus ambulare permittit. Ut igitur breviter supradicta ad memoriam revocemus, quae sit differentia inter sacramenta Novi Testamenti, et illa quae vel sub lege naturali, vel sub scripta lege sacramenta fuerunt attendenda consideremus.

CAP. V. Prima differentia, secunda differentia, tertia differentia.

Prima igitur differentia quod sacramenta Novi Testamenti primo loco gratiae spiritualis signa sunt; et ad ipsam gratiam sanctificandis conferendam infusa sibi benedictione principaliter instituta. Illa vero, signa horum tantum; et mediantibus his quorum signa fuerunt, ne sine salute essent, qui tempus redemptionis praecesserunt, gratiam in sustentationem contulerunt. Secunda differentia est quod qui in illis sacramentis imbuebantur antiqui justi; nondum adhuc regni coelestis januam intrare potuerunt donec salvator per carnem assumptam coelos ascendit, et omnibus in se credentibus ac se sequentibus viam aperuit. Tertia differentia est quod sacramenta naturalis legis non ex praecepto indicta videntur, sed

ex consilio ad votum proposita; sacramenta vero scriptae legis et gratiae necessitatem quamdam exsecutionis inducere propterea quod non ex consilio tantum, sed ex praecepto esse instituta noscuntur.

Sed oboritur non contemnenda quaestio, quare videlicet si eumdem salutis effectum tam per praecedentia quam per subsequentia, gratia contulit; divina jussio ritum antiquorum per institutionem subsequentium abolevit. Nam si eadem virtus in illis sacramentis fuit, quid necesse erat, ut illa cessarent et ista succederent? Sed sciendum est quod divinae dispensationis ordo et ratio hoc poposcit, ut sicut ab initio, procurrente tempore, magis ac magis adventus

salvatoris appropinquavit; sic semper magis ac magis effectus salutis cresceret, et cognitio veritatis. Propter quod et ipsa signa salutis per successionem temporum; alia post alia mutari debuerunt, ut cum effectus gratiae divinae in salutem cresceret, simul quoque et ipsa sanctificatio in ipsis signis visibilibus evidentior appareret. Erat quippe idem salvator, eadem gratia, eadem fides, illic venturi, hic exhibiti. Sed quia ipse per quem salus dabatur, longe erat, ejusdem salutis signa obscura esse debuerunt. Postea vero paulatim ejus adventu appropinquante, oportebat ut eodem ordine, et fides in cognitione, et gratia in salute cresceret; et eadem gratia in sacramentis foris, et signis suis, evidentius se manifestaret.

Quapropter primum per oblationem; et postea per circumcisionem, ad ultimum per baptismum, expiationis et justificationis sacramentum formari institutum est, quia ejusdem mundationis forma et similitudo, in oblatione quidem occulte invenitur, in circumcisione vero evidentius exprimitur, per baptismum autem manifeste declaratur. Primam namque institutionem accepit homo ut pro remediis salutis exterioris substantiae partem offerret Deo, partem ad usum proprium retineret, quatenus in hoc facto disceret ea quae intrinsecus bona erant Deo tribuere, quae vero mala, sibi imputare. Denarius quippe (quoniam perfectus numerus est) signum est bonitatis et virtutis, quae Deo tribuitur, et in homine a Deo cognoscitur. Nonarius autem quia minus

habet a perfecto habet perfectum et vitium, et corruptionem significat, quae merito homini deputatur. Propterea igitur homo decimam dare Deo, nonam sibi retinere praecipitur, ut quod bonum est in se a Deo esse, quod vero malum est a se esse confiteatur. Sed hoc signum quasi de lege sumptum, magis docuit hominem quid esset, quam quid fieret. Igitur cum tempus advenisset quo veritas ipsa declarari debuerat, datum est remedium per circumcisionis sacramentum, ubi dum de exteriori substantia hominis pars non quidem naturaliter superflua, sed ejus quod superfluum est figura, praecipitur; jam manifestius illa peccati circumcisio, quam in interiori homine gratia perficit, demonstratur. Quia autem circumcisio exteriores sordes et enormitates

quae foris sunt resecat; ablutio autem interiores maculas emundat: convenienter jam manifestata veritate in adventu Christi cessare debuit circumcisio, ut illud sacramentum succederet quod perfectam hominis emundationem et interiorem animae candorem, quem in ipso et per ipsum sacramentum adipiscitur, posset declarare. Amplius autem quia circumcisio quidem sordes aufert, sed dolores infert; ablutio vero inquinatos sine dolore emundat, idcirco priori populo in timore servienti, et sub lege laboranti, circumcisio ad emundationem data est; novo autem populo in gratia per charitatem ambulanti, ablutio. Videntur ergo prima illa sacramenta quae sub naturali lege praecesserunt, quasi quaedam umbra veritatis; illa vero quae postea sub scripta lege

secuta sunt, quasi quaedam imago vel figura veritatis; ista autem quae sub gratia novissime consequuntur non jam umbra vel imago, sed corpus veritatis. In quibus salutis effectus, quoniam et perfecte eatur et evidenter ostenditur, quasi spiritus in corpore viventi, exteriori motione proditur; sic in eis invisibilis gratiae vita clarissime demonstratur. Prima ergo sacramenta umbra fuerunt; secunda imago; tertia corpus; post quae quarto loco sequitur veritas spiritus. Haec in praesenti, de sacramentis naturalis legis dicta sufficere putamus, quae tunc quidem sicut superius jam commemoratum est, ita fidei justificanti juncta fuisse credimus, ut in eis esset exercitatio devotionis, non necessitas obtinendae

salutis. Sola enim fide ex dilectione operante, illi tunc justificabantur, qui per gratiam ad participationem futurae redemptionis servabantur. Sed quia de primis illis sacramentis quibus devotio fidelium tunc exercebatur, jam quaedam pro tempore diximus, etiam de operibus aliqua dicenda putamus.

Tria sunt genera operum; quaedam ita bona sunt, ut nunquam licite praeteriri possint: quaedam ita mala, ut nunquam licite possint committi: quaedam autem media sunt, quae pro tempore et loco agi possunt et praetermitti. Sola illa igitur quae sic se habent ut nunquam licite fieri possint, lex naturalis prohibuit; illa vero quae nunquam licite possunt praetermitti, sola praecepit, media omnia ad utrumlibet

relinquens. De prohibendis unum praeceptum in corde hominis scripsit. Quod tibi non vis fieri. alii non feceris . De praecipiendis similiter, unum: Quaecunque vultis ut vobis faciant homines, et vos similiter facite illis ; ut videlicet homo ex sui consideratione disceret qualem se erga proximum exhibere deberet. Sed postea cum lex subintraret et disciplinam vivendi arctiorem proponeret; ex his quae media fuerant, quaedam excepit; alia per praeceptionem, alia per prohibitionem in alteram partem deflexit, ut, quemadmodum primo homini in paradiso Deus de concessione naturali unam pro praecepto disciplinae prohibitionem exceperat, ita modo filiis ejus non in una veritate stantibus, sed per varios errores dissipatis; non unum

de concessione naturali praeceptum disciplinae quasi probandis, sed quasi corrigendis et reparandis multa formaret, ut quanto magis se in mediis temperare discerent, tanto levius inconcessa cavere valerent. Illic multa concessa, pauca sunt prohibita; hic multa prohibita, pauca concessa. Illic dictum est homini, ut de ligno scientiae boni et mali non comederet, non quia

lignum malum erat, sed quia obedientia probanda erat. Hic dictum est ut carnem cum sanguine non comederent, ut discerent horrere crudelitatem; carnem porcinam non ederent, ut detestarentur immunditiam; in bove et asino non ararent, ut praedicationi noxiam agnoscerent pigritiam et stultitiam; et caetera similia, quae omnia media erant. Illa vero quae sub lege naturali in duobus praeceptis clausa fuerant, per scriptam legem postea septem illis, quae in secunda tabula proposita sunt praeceptis explicata sunt et distincta, ex quibus primum erat: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram . Secundum: Non occides; tertium: Non moechaberis; quartum: Non furtum facies; quintum: Non falsum

testimonium dices; sextum: Non concupisces uxorem proximi tui; septimum: Non concupisces rem proximi tui. In quibus et hoc non negligenter praetereundum est, quod ex his septem unum solummodo secundum praeceptionem datum est; sex reliqua secundum prohibitionem. Primum namque peccatum hominis fuit inobedientia; et idcirco vita ista quae homini ad poenitentiam conceditur, tota obedientia deputatur. Quia igitur homo in malis agendis, ex propria concupiscentia in diversa distrahitur, in bonis agendis sola obedientiae regula gubernatur. Ideo in malis cavendis quae habet ex semetipso, et per semetipsum facere potest, erat sigillatim instruendus; ad bona vero agenda ad obedientiam solummodo revocandus, ut ubi per sententiam alius

Tous les livres