De sacramentis christianae fidei (page 35)
salubrius disceret quod in se agere debuisset. Cum enim jubetur homo patri et matri honorem deferre, non hoc ad carnales parentes solum referendum est, sed potius hoc ei praecipitur, ut qui Deum aliquando in praeceptis suis contempsit, nunc propter Deum homini superiori obedientiam atque honorem exhibere non dedignetur.
Primus status ab Adam usque ad Abraham magis proprie determinatur. Quamvis enim per Moysen lex scripta data sit; ante Moysen tamen observantia legalis in circumcisione exordium sumpsit. Primum illud saeculum sub lege naturali, quasi in confusione quadam transierat; et qui in eo fideles exstiterant, quasi pauca quaedam grana in humano genere dispersa. et ab invicem discreta, sola intus fide unita fuerant. Ut ergo ad interiorem unitatem commendandam exterior conderetur, et esset in manifesto forma fidei; ad quam ex dispersione sua qui vocandi
fuerant invitarentur; propositus est unus ad quem, in uno perficiendo qui assumendi postea fuerant, omnes colligerentur. Vocatus est Abraham unus ex multis; unitas principium unionis, ut ad sinum illius colligerentur quicunque post illum fide illi et devotione jungerentur. Vocatus est ergo ut exiret de terra sua, et recederet ab illis quibus unitus fuerat, nec conjungeretur illis ad quos ibat. Et data est illi forma quam transmitteret ad omnes ex ipso nascituros; et omnes in ipsa una forma unum futuros, ut cum fidelium numerus augeretur, unitas tamen fidei non multiplicaretur, ut primum in illius forma unum
essent, qui ex ipso nascerentur, postea et unum fierent qui in eadem fide ipsi sociarentur. Extunc ergo unitas populi Dei incoepit, et unitas conversationis fidelis, quae primum signata est per sacramentum circumcisionis postea signanda per sacramentum baptismatis. Primum signaculum in carue sub quo uniendi erant, qui in carne unum erant Propterea circumcisio data non erat nisi semini Abrahae, ut in carne signarentur qui in carne unirentur. Postquam autem ad hanc unitatem accesserunt qui secundum carnis generationem ex ipso non fuerunt, positum est signaculum unionis extra substantiam carnis, quia spiritu et fide unum facti sunt, qui unum carne non fuerunt.
pellem praeputii sui; ipsi in signum, posteris in exemplum, tantum ad priorem statum superaddens, quatenus per hoc signaculum populus Dei ab infidelibus discerneretur, quousque ille veniret qui non solum de filiis Abrahae, sed de universis gentibus fideles colligeret; ac per hoc, sicut dictum est, non jam per signaculum carnis in genere, sed per signaculum baptismatis secernerentur in sanctificatione. Sane quicunque interim non de semine Abrahae fideles exstiterunt; huic praeceptioni subjecti non fuerunt. Neque circumcisionis (quae soli semini Abrahae indicta fuerat) suscipiendae debito tenebantur, sed fide operante per dilectionem, sicut et prius sub lege naturali priusquam circumcisio instituta fuisset; qui justi fuerant sine circumcisione salvabantur.
Modus autem circumcisionis talis erat. Praeceptum fuit, ut puer masculus octavo die a nativitate sua circumcideretur in carne praeputii sui . Et sunt qui addendum putant cultello de petra facto, quod tamen nulla alia auctoritate probant, nisi quod Sephora, uxor Moysi, territa ab angelo, acutam petram sumpsisse legitur, et ea praeputium filii sui circumcidisse . Et Josue, in terram promissionis ingressurus, secundo in populo Israel circumcisionis sacramentum cultris petrinis innovasse memoratur . Sed illud in altero quidem ob festinationem magis et trepidationem; in altero vero ob typum et significationem veri Jesu, quam per consuetudinem factum,
non inconvenienter existimatur. Ut ostenderetur igitur sacramentum circumcisionis, non quemadmodum priora sacramenta ad voluntatem propositum, sed ex necessitate exsequendum, praeceptum comminatione firmatur cum dicitur: Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo . Causa quoque subinfertur, cum dicitur: Quia pactum meum irritum fecit . Si ergo per pactum Dei irritum factum praevaricationem primorum parentum intelligimus, cum incircumcisus ob praevaricationem pacti periturus dicitur, manifeste datur intelligi sacramentum circumcisionis ad hoc institutum ut per ipsum homo a debito primae praevaricationis liberaretur. Idem enim salutiferae curationis auxilium circumcisio
contra originale peccatum in lege cooperabatur quod nunc baptismus, excepto quod regni coelestis januam primi patres intrare non poterant, propter quod necessaria fuit mors Christi, quae aditum vitae patefaceret. Tres sane sunt circumcisiones: Una in carne tantum exterius, quae sacramentum est. Duae aliae sunt quae sunt res, et virtus sacramenti. Altera quae fit in praesenti, quando anima per depositionem iniquitatis circumciditur; altera quae in futuro fiet, quando per depositionem corruptionis corpus circumcidetur. Prima igitur est in carne, secunda in mente, tertia in corpore. Octonarius vero in sacra Scriptura aliquando tempus resurrectionis significat quod post praesentem (quae septem diebus currit) vitam sequitur, aliquando tempus gratiae, in quo
quasi post Sabbatum legis, aeterna bona servientibus Deo promittuntur. Merito igitur prima illa circumcisio quae sacramentum erat illarum duarum; jussa est fieri octavo die ut ostenderetur quod in tempore gratiae corda circumcidenda erant, per emundationem iniquitatis, et in tempore resurrectionis corpora, per depositionem corruptionis. Propterea autem solis masculis data est circumcisio carnis; quia sacra Scriptura per masculinum sexum animam, per muliebrem vero carnem significare solet, ut videlicet ostenderetur, quod illa exterior circumcisio animabus sanctificationem contulit, sed carni non abstulit corruptionem. Cultellus de petra factus, Christum significat. De quo dicit Apostolus: Petra autem erat Christus
est: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi . In carne praeputii jussa est fieri, quia ad remedium data est contra originale peccatum; quod a parentibus contraximus, per illud membrum propagati. Porro feminae in populo circumcisionis sola fide salvabantur, sacrificiis et oblationibus, aliisque legis caeremoniis purificatae; ipsam quoque circumcisionem fide suscipientes, et in eis qui carnem illam susceperunt, venerando participantes. Masculi qui morte praeventi ad octavam diem pervenire non potuerunt, et ob hoc sine circumcisionis sacramento ab hac vita recesserunt, sola fide parentum cum oblationibus et sacrificiis intervenientibus non improbabiliter salvati existimantur, pro eo quod
praeceptum circumcisionis non nisi masculis ad octavum diem venientibus indictum esse videtur, ac per hoc praevaricationis reos non fuisse, qui contemptores praecepti non fuerant, quod datum non fuerat nisi pervenientibus ad diem octavum. Praecipue ne miserabilior hic sexus appareat; et ei etiam praejudicetur in illo a quo alter sexus absolutus omnino fuisse comprobatur. Sed merito quaeritur, an ii qui diem octavum negligentia sive contemptu parentum, sine sacramento circumcisionis transierunt; postmodum eodem sacramento percepto salutis effectum consecuti sunt, cum praeceptum divinum hoc sacramentum non nisi die octavo celebrandum indixerit. Et potest fortassis non irrationabiliter credi, quod sicut de gentibus ad
ritum legis venientes, hoc sacramentum qualibet aetate ad salutem perceperunt, ita etiam si qui sub lege tempore suo hoc non percepissent, ad salutem tamen et remedium eis operatum sit, si illud postmodum suscipiendo priorem negligentiam correxerunt. Sic igitur circumcisionis sacramentum semini Abrahae sanctificando et signando pariter datum est; sanctificando, ut justificaretur; signando, ut a caeteris gentibus discerneretur, quatenus singularis maneret, et discreta generatio de qua Christus nasceretur. Unde consequenter colligitur probabile esse illi semini Abrahae circumcisionem ex praecepto indictam, de qua Christus nasciturus erat, ut videlicet post Abraham Isaac, post Isaac Jacob, ac deinde duodecim tribus quae de ipso Jacob exortae sunt.
Nam et Job secundum quosdam de Esau stirpe fuisse creditur, qui tamen circumcisus fuisse non legitur.
Sacramentum circumcisionis ante legislationem datum est: et per ipsum quaedam praeparatio ad suscipiendam legem facta est. Quemadmodum enim nunc in Novo Testamento, primum homo unda baptismatis ablutus, signum et nomen professionis suae accipit, ac deinde numero fidelium associatus, et praeceptis divinis instructus ad complendam professionem suam accedit; sic antiquus ille populus primum quidem per circumcisionem signatus est, postea per legem informatus.
Lex scripta tria continet: Praecepta, sacramenta, promissa. In praeceptis est meritum, in promissis est praemium, in sacramentis est adjutorium. Per praecepta eundum fuerat ad promissa. Sed quia homo per se infirmus erat, venerunt sacramenta media, inter praecepta et promissa quae illum adjuvarent, et ad praecepta perficienda, et ad promissa obtinenda. Sub lege naturali pauca erant sacramenta, sub lege scripta utraque multiplicata sunt, et praecepta scilicet et sacramenta. Nam cum primum medicus Deus ad hominem aegrotum curandum accessisset, totum occupaverat morbus, quem totum reliquerat salus. Et apposuit in corpore generis humani in primis pauca antidota, et paucis membris,
id est paucis personis, ut paulatim morbus deficeret et salus cresceret. Postea sub lege scripta, remedia plura contulit, et plures reparavit. Duo praecepta fuerunt sub lege naturali et tria sacramenta. Duo praecepta: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris . Et quaecunque vultis ut vobis faciant homines, eadem et vos facite illis . Tria sacramenta: decimae, oblationes, et sacrificia. Decimae in portionibus, oblationes in rebus, sacrificia in animalibus. Sub lege scripta multa fuerunt praecepta, et multa sacramenta. Praecepta enim legis scriptae, alia fuerunt mobilia, alia immobilia. Mobilia sunt quae ex dispensatione ad tempus sunt ordinata. Immobilia sunt quae a natura veniunt, et vel ita mala sunt, ut nullo tempore sine culpa fieri
possint, vel ita bona, ut nullo tempore possint sine culpa dimitti.
Immobilia ergo sola lex naturalis habuit duobus praeceptis comprehensa. In uno bona praecipiendo, in altero mala prohibendo. Haec vero duo praecepta naturalis legis per legem scriptam latius explicata sunt et distincta, per septem illa praecepta quae secunda tabula continebat. In quibus ostenditur qualem se exhibere debeat homo erga proximum, quemadmodum in tribus praecedentibus demonstratur, qualem se exhibere debeat homo erga Deum. Unde et prima tabula dicta est, quia excellentiora continet mandata, quae pertinent ad dilectionem Dei. Secunda autem quia inferiora et proxima post
haec praecepta continet quae pertinent ad dilectionem proximi. Vel prima tabula dicitur, quia in ea continentur praecepta quae insinuant fidem; secunda quia in ea continentur praecepta quae instruunt ad bonam operationem. In prima tabula tria sunt praecepta, quia quae fide creditur Trinitas, est Deus. In secunda tabula septem sunt praecepta; quia in praesenti vita (quae septem tantum dierum circulo volvitur) officia humanitatis proximo exhibentur. Tria vero et septem denarium complent; quia perfectum facit fides recta, et operatio bona. Primum praeceptum primae tabulae ad Deum Patrem pertinet, sicut praeceptum primum secundae tabulae ad hominem patrem, ut utrinque paternitas principii
auctoritate honoretur. In prima tabula praeceptio est et prohibitio, similiter in secunda, ut utrumque studeas et facere quod debes, et cavere quod non debes. In altero namque si offendis, delictum est. In altero vero si offendis, peccatum est. Facere enim non facienda peccatum est, facienda autem non facere, delictum.
Audi Israel: Deus tuus Deus unus est, ipsum adorabis, et illi soli servies . Non hoc totum de praecepto est quod dicitur, quia ante praeceptum per admonitionem ad obedientiam auditoris animus praeparatur. Audi, Israel, hic nota obedientiam; Deus tuus, hic nota gratiam; Deus unus est, hic
nota doctrinam, quasi diceretur: obedientiam exhibe, gratiam intellige, veritatem agnosce. Quod audis, hoc est obedientia quam exigeris; quod Deus tuus, est gratia qua perveneris; quod Deus unus, veritas qua illuminaris et perficeris. Deum tuum audi qui tibi misericordiam jam exhibuit, et necdum tamen a te servitium accepit, ut scias ab ipso esse utrumque; scilicet quod a te exigit opus virtutis, et quod tibi promittit praemium retributionis. Audi Israel, hoc est, ausculta et acquiesce. Omnis enim virtus ab obedientia incipit, quemadmodum omne vitium ab inobedientia procedit. Frustra namque vel inobedienti gratia, vel contumaci doctrina, vel non intelligenti praeceptum daretur. Idcirco primum dicit: Audi Israel, ut sis obediens; Deus tuus, ut devotus existas;
Deus unus est, ut veritatem agnoscas. Deinde sequitur praeceptum: Ipsum adorabis, hoc pertinet ad fidem; et ei soli servies, hoc pertinet ad operationem. Fides enim operans ex dilectione perfectum facit, quia nec opus sine fide, nec fides cui tempus suppetit accepta est sine opere. Propterea adora recte credendo, servi bene operando. Quaeri autem potest an id quod dixit; ei soli ad utrumque referendum sit, ut dicatur: Ipsum solum adorabis, et ei soli servies. Sed hoc quomodo stare poterit, quia saepe in Veteri Testamento, sanctos viros non solum angelos adorasse, sed etiam homines legimus; nec tamen propterea alicubi reprehensos invenimus? Et in Novo etiam Apostolus fideles ad serviendum superioribus et praelatis summopere exhortatur. Sciendum
ergo est quod alio modo homines, alio modo Deus adorari praecipitur. Usu namque veteri superiores quique ab inferioribus adorari dicebantur, quando eis sive incurvatione genuum, sive capitis inclinatione ab his reverentia exhibebatur. Deum autem adorare, est ei totam mentem per humilitatem ac devotionem substernere, et ipsum principium ac finem omnis boni credere. Quod ei soli nos debere nemo est sanae mentis qui ambigat. Unde ipse quoque per prophetam de se testatur dicens: Honorem meum [gloriam meam] alteri non dabo, et gloriam [laudem] meam sculptilibus . De servitute vero ad ipsum competenter intelligi potest, quia nimirum omnis ille rectissime soli Deo servire dicitur, qui et secundum Deum homini superiori humiliter
se subjicit; et ubi causa Dei impugnatur, fideliter contradicit. Qui cavet sollicite ne in sua servitute vel per timorem hominis contra Deum quid faciat, vel terrenae retributionis lucrum in intentione, coelesti praemio anteponat. Sed in Graeco manifestior sententia expressa est. Graeca namque locutio divinam servitutem ab humana proprio vocabulo distinguit, quod latinitas non habet. Ibi enim Dei servitus latria, et humana dulia vocatur. Et ob hoc idololatrae vocati sunt, qui eam servitutem quam Deo debuerunt idolis exhibebant. Sed Latina lingua utramque sub eodem nomine servitutem comprehendit, et propterea obscurior significatio facta est cum dicitur. Ei soli servies, quod in Graeco ambiguum non est.
Sed cum praeceptum ad Patrem pertineat, quare dictum est: ei soli servies, quasi etiam Filio et Spiritui sancto serviendum non sit? Sed quod dictum est soli non excludit communionem Filii et Spiritus sancti, sed quidquid Deus non est. Pater autem et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, ipse solus adorandus est, eique soli et non alteri serviendum est, ea videlicet servitute quae ei soli debita est. Nam et in Evangelio, cum dicitur: Nemo novit Patrem nisi Filius , non utique Spiritus sanctus a Patris cognitione excluditur, cum ipse etiam profunda Dei, teste Apostolo, scrutetur . Sed est ejusmodi loquendi genus, ut dicatur nemo, nisi ille videlicet qui non est, hoc quod ille. His pro brevitate transcursis ad consequens mandatum discutiendum
transeamus quod tale est: non assumas nomen Dei tui in vanum . Hoc ad simplicem litterae sensum taliter intelligi debet, ut nomen Dei homo in vanum non assumat, id est vel ad mendacium affirmandum vel ad idolum venerandum; scilicet ut neque idola nomine divino honoret, neque falsitati nomen divinum associet. Mystice autem nomen Dei assumere in vanum, est Filium Dei visibilem per humanitatem factum, creaturam existimare. In vanum quippe nomen Dei assumit, qui Filium Dei aeternum ex tempore coepisse credit. Nomen siquidem Patris Filius dicitur, quia in Filio, et per Filium Pater invisibilis manifestatur; non solum quando mundus per ipsum factus est; verum etiam quando per ipsum homo est redemptus. Sane
qui Filium Dei hominem factum confitentur, nequaquam in vanum nomen Dei assumunt, quia quem credunt hominem per id quod assumpsit ex tempore; verum Deum agnoscunt, per id quod fuit ex aeternitate. Potest adhuc aliter intelligi quod dictum est: Non assumas nomen Dei tui in vanum. In vanum namque nomen Dei assumunt, qui Filium Dei ad se missum, et pro sua salute incarnatum contemnunt. Quid est ergo dicere: Ne assumas nomen Dei tui in vanum, nisi sicut veneraris et adoras eum, propter hoc quod ab eo factus es; sic adora et venerare, propter hoc quod ab eo es redemptus, quia non minus tibi contulit cum redemit, quam cum creavit. Ad eumdem spectat sensum, quod ipse Filius in Evangelio discipulis, et per discipulos omnibus in
se credentibus dicit: Creditis in Deum et in me credite . Modesta quidem ut decuit pium nos admonens insinuatione, ut intelligamus eum non solum adorandum a nobis in sua divinitate qua condidit, sed in humanitate etiam qua redemit. Tertium praeceptum est observa Sabbatum . Quatuor Sabbata commemorare videtur Scriptura. Primum illud in quo Deus perfectis operibus suis requievisse dicitur. Secundum illud quod filiis Israel carnaliter custodiendum mandatur. Tertium illud quod populo Dei servandum praecipitur. Quartum illud quod in promissione Sabbatum pro Sabbato suis Deus dilectoribus pollicetur. Duo igitur sunt Sabbata exterius: unum Dei, et unum hominis; et duo interius
unum Dei, et unum hominis. Sabbatum Dei quo exterius ab opere cessare dicitur, sacramentum est illius interioris Sabbati ejus, in quo ipsius aeterna immortalisque aeternitas inconcussa beatitudine perfruens, nullo unquam labore fatigatur. Sabbatum hominis quod ei visibiter exterius servandum praecipitur, sacramentum est interioris Sabbati, ubi mens sancta per bonam conscientiam a servitute peccati quiescens; in gaudio Spiritus sancti jucundatur. Hoc Sabbatum quisquis in praesenti vita servaverit, ut nullis consentiat malis, perveniet in futura vita, ad illud aeternum Dei Sabbatum, ubi nulla sentiet mala. Sicut dictum est: Et erit Sabbatum pro Sabbato, mensis pro mense . Illud itaque praeceptum specialiter ad Spiritus sancti personam