De sacramentis christianae fidei (page 36)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

referri videtur, cum dicitur: Observa Sabbatum, ut videlicet in praesenti eum suscipiamus, et custodiamus intra nos in gaudium bonae conscientiae, quatenus eum in futuro suscipere et possidere mereamur, in gaudium vitae. Haec igitur sunt praecepta tria primae tabulae. In quibus praecipue dilectio Dei commendatur, et tota Trinitas unus Deus aequaliter adoranda et colenda praecipitur.

CAP. VII. De septem aliis praeceptis quae sunt secundae tabulae.

Septem alia, secunda tabula continebat, quae hominem ad dilectionem proximi instituunt; et propterea septennario distinguuntur, quia in praesenti vita tantum quae septem diebus volvitur: nostra charitas pietatis operibus exercetur erga proximum;

postea, consummatis operibus et finitis laboribus, per contemplationem pariter cum proximo beatificanda in Deum. Amor igitur proximi et temporalis est quantum pertinet ad exhibitionem operis, et aeternus quantum pertinet ad effectum dilectionis. Primum praeceptum secundae tabulae ad patrem pertinet hominem, sicut primum primae tabulae ad Patrem Deum. Utrobique paternitas praeponitur, utrobique principii dignitate honoratur, quia secundum quemdam modum, sic habemus principium nascendi per generationem a patre homine, sicut principium existendi per conditionem accepimus a Deo Patre; et paternitas hominis sacramentum est et imago divinae paternitatis, ut discat cor humanum in eo principio quod videt, quid debeat illi principio a quo

est, et quod non videt. Sic ergo est dictum. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram . Sicut superius dictum est in primo praecepto primae tabulae, ita et hoc non totum ad praeceptionem pertinet quod propositum; sed ibi quod praeter praeceptum erat praemissum est, hic subjunctum est: Audi, Israel: Deus tuus unus est . Hoc totum ante praeceptum praemittitur, ipsum praeceptum postea subinfertur cum dicitur: Ipsum adorabis, et ipsi soli servies . Hic praeceptum praecedit: Honora patrem tuum et matrem tuam , deinde subjungit: ut bene tibi sit, et sis longaevus super terram. Quid est ergo, quod ibi ante praeceptum causa praecepti praemittitur; hic post praeceptum subinfertur,

nisi quia Deus diligendus est propter seipsum, et homo propter Deum? Nam et amor parentum, si ad solam carnem respicit, spirituale praemium non acquirit. Ex Deo igitur in nobis prius est, propter quod postea diligendus est a nobis, quia ejus gratia, nostra dilectio praevenitur, et nostra dilectio per ejus gratiam excitata subsequitur. In patribus autem carnis nostrae si ad id solum beneficium nostra dilectio tenditur, quo carnaliter ab his nostrum meritum praevenitur, quia ultra carnis affectum, et supra carnis intuitum non proficit, ad perfectionem praemii spiritualis non pertingit. Ergo propter vitam aeternitatis, diligendus est auctor vitae temporalis, ut scilicet non hoc diligatur, quia hanc ab illo, imo

per illum, vitam accipimus, sed quia per hanc ad illam vitam intraturi sumus. Bene ergo cum dictum esset: Honora patrem et matrem, subjuncta est causa, ut bene tibi sit, et sis longaevus super terram, scilicet viventium, quia hoc diligere debemus in auctore vitae hujus quod ab illo per hanc vitam ad futuram vitam initiati sumus. Et pulchre honoranti principium suum, longaevitas promittitur, quia Deo per dilectionem adhaerentes aeternitatem promerentur. Sane quantum spectat ad sensum litterae, duobus modis parentes nostros honorare debemus, et obediendo eis videlicet in omnibus (exceptis his in quibus dilectio Dei Patris offenditur) et eos quantum facultas nostra suppetit, adjuvando. Sed et de patribus spiritalibus, id est praelatis nostris idipsum intelligere

nihil impedit, quibus obedientiam debemus quantum nostra habet possibilitas, et auxilium imo servitium, quantum suppetit facultas. Secundum praeceptum secundae tabulae. Non occides . Homocidium sit multis modis, manu, lingua, consensu. Manu fit cum quis alium actualiter vita privat, vel in locum mortis ubi vita privetur praecipitat, ut in carcerem, vel alium quemlibet talem locum. Lingua fit duobus modis, id est, praecipiendo vel suggerendo. Judaei quippe Christum occiderunt, dum ut occideretur, judici suggesserunt. Consensu similiter duobus modis fit homicidium, vel dum mortem alteruis desideramus et cupimus, vel si dum eum a morte liberare possumus, vitam ejus negligimus, id est, adjutorium non impendimus.

Tertium praeceptum secundae tabulae est: Non moechaberis , id est non fornicaberis. Fornicatio est omnis illicitus concubitus; et est duplex fornicatio. Animae, unde Propheta: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te . Corporis, de qua hic agitur. Hoc enim praeceptum et quaedam alia, sub veteri lege tantum inchoata sunt, id est non plene, sed ex parte data, propter infirmitatem auditorum, quae postea, adveniente gratia, consummata sunt. Lex enim dicit: Non moechaberis, corporalem tantum moechiam prohibens. Christus dicit: Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo ; omnem illicitam concupiscentiam tam animae quam corporis contradicens.

Quartum praeceptum est: Non furtum facies . Furtum accipitur in hoc loco pro qualibet illicita usurpatione rei alienae, sive occulta sive manifesta. Qui enim furtum prohibuit, rapinam non concessit, cum sit majus peccatum (ut testantur sancti) aperte et violenter rapere: quam occulte subtrahere, quia majus odium et iram excitat. Sub furto etiam comprehenditur usura.

Quintum praeceptum secundae tabulae. Non falsum testimonium dices . Ut ergo melius liqueat, quid sit falsum testimonium, altius incipiendum est, id est a mendacio. Aliud enim est simplex mendacium in falso testimonio, aliud in perjurio, aliud in voto, dum aliquis vovet quod non solvit. De quibus

omnibus dicendum est. Primum autem de simplici mendacio, qua propter ponenda est descriptio mendacii, quidam mendacium sic diffiniendum putant. Mendacium est falsa significatio cum voluntate fallendi, vel quae praesentialiter adest, vel postea advenit. Nam si quis alteri promittens se aliquid daturum, habens voluntatem dandi cum promitteret, postea vero mutata voluntate dare nollet, mendacium esset, non quia in promissione cor duplex fuit, sed quia qui promisit postea cor duplicavit. Sic ergo intelligi potest quod dictum est. Mendacium est significatio falsa, id est oratio vel locutio per quam ille qui loquitur auditori falsum significare intendit, et putat. Nam, etsi ita sit ut dicit, mentitur tamen ille qui loquitur cum opinione et intentione fallendi.

Jocosa mendacia, et ironiae, et parabolae, mendacia non sunt; alioquin sancti reprehensibiles invenirentur, quia in parabolis et ironiis multa locuti sunt. Sed ipse Christus in parabolis loquebatur ad ipsas turbas, quas utique in sermone suo non assumpsisset, si ullum in eis mendacium constaret. Hoc tantum interest quod jocosa mendacia et si falsitatis reatum non incidunt levitatis tamen culpam non evadunt. Est adhuc aliud genus mendacii, cum aliquis quasi humilitatis causa mentiri videtur, utpote cum se peccatorem dicit, ettamen non ita sentit ut dicit, de quo verissime dictum est, quia cum causa humilitatis quis mentitur, si antequam mentiretur peccator non erat; mentiendo efficitur quod non erat, quia qui peccatorem se dicit, et non ita credit, veritas in eo

non est. Est aliud genus mendacii cum pro salute vel vita alterius conservanda aliquis mentitur, quod et ipsum nullo modo approbandum est. Male enim mentiendo vitam servat in alterius corpore, qui per mendacium veritatem exstinguit in suo corde. Potest tamen in hujusmodi aliquando veritas sine culpa celari, quando causa salutis nostrae sive utilitatis alienae ratio exposcit. Longe enim aliud est, quod verum est tacere, atque aliud quod falsum est asserere. Ipsa enim veritas dicit: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo ; quod utique non dixisset, si veritatem tacere semper culpa esset. Falsum testimonium est cum quis alterius mendacio de veritate testimonium perhibet,

qui non solum mentiendo reus efficitur, sed quia etiam ipsum mendacium contra veritatem patrocinari conatur; quod quidem si sciens fecerit damnabilis omnino malitia est; si autem ignorans, reprehensibilis negligentia. Non omne juramentum malum est, et tamen omne juramentum teste veritate a malo est. Qui enim verum jurat pro necessitate proximi, aut pro utilitate, cum scilicet is cui juraratur aut credere non potest propter ignorantiam, aut credere recusat propter malitiam; hujusmodi juramentum malum quidem non est illi qui jurat, quia ex necessitate contestatur veritati; et tamen a malo est illius cui jurat, hoc est, vel ex infirmitate si credere aliter non potest, vel si credere contemnit, ex perversitate. Qui autem sine causa jurat,

etiam si verum jurat, non sine culpa est; aut quia pro levitate arguitur, aut pro contumacia condemnatur. Qui malum se facturum jurat peccat. In quo tamen melius esset juramentum frangere, quam adimplere, ita quidem ut et malum caveat quod juravit, et nihilominus culpam agnoscat, in eo quod male juravit. Perjurium est mendacium sacrosancta attestatione inducta confirmatum. Qui enim falsum jurat pejerat vel perjurat; in quo primum malum est culpa mendacii, cum id quod falsum est dicitur. Secundum autem quod ad tuendam falsitatem testimonium veritatis irreverenter usurpatur. Qui viderit alium falsum jurare volentem, particeps peccati efficitur si consentit: et si non quantum potest salva veritate ne malum perficiatur contradicendo

et admonendo obsistit. Hic autem considerandum est quod peccatum fratris cum probare non possumus, publicare non debemus, ne forte videamur nolle proximum nostrum corrigere, sed magis infamare. Propterea admonitio peccantibus adhibenda est ubi negantibus testimonium convincens adduci non potest. Votum est voluntaria sponsio animi. Quisquis Deo votum vovet, reddere debet quod vovet, juxta illud Prophetae: Vovete et reddite Domino . Dicit autem Scriptura: Vota stultorum frangenda sunt . Unde vota stultorum intelligimus omnia quae vel mala sunt, vel si bona sunt ordinata tamen non sunt, et majus malum est quod est ex eis, quam bonum quod est in eis. Verbi gratia: Si mulier nolente viro aut vir

nolente muliere voveret continentiam, aut subjectus sine consilio et licentia praelati sui inordinatam proponeret abstinentiam, hujusmodi vota quia manifeste stulta essent; tenenda omnino non essent. Qui bonum quodcunque vovet si postea illud aut implere non potuerit, aut pro majori bono perficiendo implere noluerit; poterit secundum licentiam eorum quibus dispensatio in eum credita est, votum ejus aut laxari aut mutari, ita ut in ejus arbitrio non constet vel hoc dimittere quod faciendum vovit, vel aliud pro eo facere, etiam si majus est quod non vovit.

Sextum praeceptum quod et nonum est: Non concupisces uxorem proximi tui . Septimum

praeceptum quod et decimum est: Non concupisces rem proximi tui . Hic opponendum videtur contra hoc quod superius dictum est in eo praecepto quod superius datum est de fornicatione cavenda. Non moechaberis, moechiam tantum corporalem esse prohibitam; postea vero per id quod Christus in Evangelio dicit: Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est in corde suo; omnem tam corporalem quam spiritualem moechiam esse interdictam. Quomodo enim Evangelium supplevit quod lex scripta prius, minus habuit, cum idipsum quod Evangelium adjecisse creditur, in lege scriptum prius inveniatur? Qui enim dixit: Non moechaberis corporalem moechiam prohibens; postea dixit: Non concupisces, spiritualem moechiam

omnino cavendam esse ostendens. Quid ergo nova lex supplevit, quod vetus minus habuit? Lex corporalem moechiam prohibuit, concupiscentiam prohibuit. Quid amplius habuit Evangelium, quod faceret? Sed sciendum est quod vetus lex, quamvis concupiscentiam hominis a re aliena cohibuit, in propria tamen minime temperavit. Quia qui dixit: Non concupisces uxorem et rem proximi tui, mulierem et rem omnino concupiscendam non vetuit, sed ab aliena tantum appetitum cohibendum demonstravit. Nova autem lex et in propriis temperatum esse debere edocuit, ut omnem illicitam concupiscentiam excluderet. Potest autem et alio intellectu convenienter dici veterem legem concupiscentiam uxoris sive rei alienae non illam significasse,

quae sola voluntate agitur; sed ambitionem et machinationem quae studio quodam et ad nisu ad implendum desiderium et ad obtinendum id quod in desiderio est exterius opere exercetur. Nova autem lex non solum damnavit illicitam concupiscentiam foris in studio operis, sed intus quoque damnabilem esse ostendit in desiderio voluntatis.

Ordinem autem praeceptorum Dei sine consideratione transire non oportet. Nam si ordo vivendi est, est utique et ordo praecipiendi. Primum ergo attende quod dicitur tibi, ut adores Deum tuum, et servias illi . Hoc est primum praeceptum. In adoratione agnosce fidem, in servitute intellige bonam operationem. Post hoc sequitur secundum

praeceptum ut nomen Dei tui in vanum non assumas , quatenus verbum veritatis in ore tuo sit, propter veritatem, ut post fidem cordis, sequatur confessio oris. Primum devotio ad bonam conscientiam; postea exemplum operis, ad bonam famam. Novissime verbum praedicationis ad doctrinam. Deinde sequitur tertium praeceptum et dicitur tibi, ut Sabbatum observes; hoc est, mentis quietem custodias, ut non perturberis ex adversis foris occurrentibus pro veritate, sed discas esse pacificus, etiam inter eos qui pacem oderunt. Praedices veritatem, et non omittas charitatem. Haec sunt tria praecepta primae tabulae de iis quae pertinent ad Deum.

ad proximum. Primum praeceptum est secundae tabulae in quo tibi praecipitur, ut honores principium tuum, ut vitam longaevam habere possis ; quoniam qui non honorat eum a quo est, dignus est ut retinere non possit id quod est. Secundum praeceptum est: Non occides . Convenienter sane cui in praecedenti mandato vitae longaevitas promittitur, hic ne alienam vitam exstinguat prohibetur, ut hoc ex charitate Dei sit, quod principium suum honorans, ad vitam quae finem nescit inhiat; hoc vero ex charitate proximi quod ad vitae alienae finem nullo crudelitatis odio se relaxat. Deinde sequitur tertium praeceptum: Non moechaberis; et quartum: Non furtum facies . Non moechaberis,

hoc pertinet ad vitam propriam. Non furtum facies, hoc pertinet ad vitam alienam. Supra enim jussus est homo et suam et alterius vitam conservare, hic jubetur et suam et alterius vitam non laedere. Justum enim est ut in via vitae corruptionem caveat, qui in patria vitam incorruptam exspectat, et qui jam vitam proximi per apertam violentiam non opprimit, etiam per fraudem occultam in his quae ad usum vivendi data sunt ei non noceat; et non solum ipse per se non noceat; sed neque nocentibus neque nocere volentibus, sua auctoritate vel attestatione fiduciam aut firmamentum praestare praesumat. Hoc enim in sequenti mandato prohibetur cum dicitur: Non falsum testimonium dices . Et quia ab opere laesionis diu se cohibere non potest,

qui mentem suam ab intentione et voluntate laedendi non cohibet, sequitur et dicit: Non concupisces uxorem promixi tui; nec concupisces rem proximi tui . Haec sunt decem praecepta, quae primae perfectionis viam, et semitam pandunt directionis. Prima enim perfectio per bonam operationem hominem in seipso dirigit. Secunda per charitatem proximi in latum expandit. Tertia per charitatem Dei in altum extollit, quia denarius primae perfectionis lineam porrigit. Centenarius secundae expandit latitudinem. Millenarius in altum summam tollit perfectionem. Haec autem in praesenti, de expositione decem praeceptorum legis dicta sufficiant.

vocantur, quoniam naturalibus mandatis secundum dispensationem ad tempus superaddita sunt, sive pro exercitatione, sive significatione. Pro exercitatione quidem ut plurima essent in quibus erudiendorum obedientia probaretur, et devotio excoleretur. Pro significatione autem ut in eis futurae veritatis signa praepararentur, et per ipsa quae corporaliter agenda praecipiebantur, quae spiritualiter agenda vel credenda erant demonstrarentur. Haec autem omnia de mediis sumpta sunt; haec est de iis quae in sua natura, nec ita bona erant ut inevitabiliter debuissent fieri; nec ita mala ut omnino debuissent ex necessitate vitari. Omnia enim haec quae in hujusmodi mandatis proposita sunt quantum ad suam naturam talia fuerunt, quae pro arbitrio agentis sine culpa possent fieri,

et rursum sine culpa intermitti. Accedens autem mandatum hoc, quae per se media erant et ad utrumlibet se habebant, sive praecipiendo, sive prohibendo in alteram partem deflexit; ita ut jam ea quae prohibita sunt sine culpa non possint fieri, neque rursum ea quae praecepta sunt, possint omnino sine culpa dimitti. Quod tamen non natura rei facit: sed vis et obedientia mandati. Prohibuit lex ne caro cum sanguine comederetur; non quia hoc quantum ad naturam rei malum erat, sed quia malum erat, quod in isto significari debuerat. Quasi enim caro cum sanguine editur, quando quis in opere furoris et crudelitatis delectatur. Mandavit etiam eadem lex a carne porcina abstinendum;

opera scilicet immunditiae vitanda significans. Ad hunc modum aliorum quoque animalium tam volucrum quam piscium et corum quae in terra versantur quaedam ab esu humano excepit. Et multa alia quae prima conditio noxia non fecerat secunda institutio per dispensationem quasi noxia vitare mandavit. Erant autem quaedam alia de his mediis, quae lex scripta magis per concessionem proposuit, quam per praeceptionem vel prohibitionem, quae fortassis per se mala fuissent, si concessa non fuissent. Verbi gratia: Dicit lex ut si quis turpitudinem aliquam in sua uxore invenisset, et ob id illam odio haberet, scriberet ei libellum repudii, et sic eam dimitteret ; quia videlicet melius erat ut odio habita secundum voluntatem dimitteretur,

Tous les livres