De sacramentis christianae fidei (page 37)
quam contra voluntatem retenta occideretur. Dictum est etiam in lege: Juramentum tuum Deo offeras et jurabis per Deum ; non quia videlicet jurare per Deum bonum est, sed idcirco imperfectis juramentum conceditur, ut facilius perjurium vitaretur. Simul ut etiam nomen Dei venerari discerent, cum illud frequentius in assertionem et testimonium dictorum suorum acciperent, et non cogerentur nomina falsorum deorum ad confirmanda juramenta sua assumere, quibus non solum permissum sed praeceptum fuerat; ita duntaxat si causa confirmandae veritatis expostularet, nomen Domini ad testimonium invocare. Simile erat et hoc quod permissi sunt pro illata injuria, talionem reddere,
ne forte vehementiori furore exardescentes, majora illatis conarentur mala referre. Multa sunt alia genera praeceptorum quae in lege scripta continentur, decentia quidem ad exteriorem conversationem, et simul apta ad spiritualem significationem. In his ergo omnibus, illam quam Apostolus posuit discretionem in elementis exordii sermonis Dei significatam notamus. Sunt enim tria haec: elementa, exordia, sermo. In elementis sonus est, sed sensus non est, unde nec exordium dicuntur, quia sensus in eis non incipit. Dictiones exordia sensuum sunt, unde et dictiones vocantur quasi jam aliquid dicentes, et primae partes orationis, quia principium intelligentiae ab eis oritur. In elementis ergo sonus est, et non sensus; in exordio
sensus est, sed completus non est; in sermone sensus est, et perfectus. Vide tria haec in Scriptura Dei similia. Dixit Scriptura: Carnem cum sanguine non comedetis ; hoc est elementum. Subjunxit postea: Non occides , hoc est exordium. Postea complevit etiam iram prohibens, hoc est sermo . Item dixit carnem porcinam non edendam , in hoc fuit elementum. Addidit post hoc: Non moechaberis , in hoc fuit exordium. Novissime apposuit: Si quis viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est in corde suo , etc. In hoc fuit sermonis completio. Praecepta igitur ad tempus, superaddita, elementa fuerunt. Praecepta decalogi, exordia. Praecepta Novi Testamenti, sermo. Prima ex institutione
disciplinae; secunda ex veritate naturae; tertia ex perfectione gratiae. Praecepta immobilia naturaliter priora sunt. Praecepta mobilia sicut dictum est, significatione praecedunt; quia in eis primum bonitas formatur, quae postea in illis inchoatur; et novissime per gratiam consummatur. De praeceptis superadditis et mobilibus quaedam etiam nunc in tempore gratiae pro exercitatione retenta sunt, sicut est observantia jejuniorum; et alia quaedam quae cum superioribus temporibus fuerunt instituta, pro inde tamen ad praesentium instructionem sunt reservata; et ea potissimum quae ad spiritualis studii exercitationem spectant, tempore gratiae reservantur: iis quae ad carnales observantias pertinebant abolitis.
Tria genera sacramentorum inveniuntur fuisse sub lege scripta, quaedam specialiter ad remedium, quaedam vero ad obsequium, quaedam ad cultum divinum. Prima pertinent ad peccatorum remissionem; secunda ad exercendam devotionem; tertia ad colendam pietatem.
Prima instituta fuerunt quasi ad necessitatem, ut in eis homo sanctificaretur, qualis circumcisio fuit, et hostiae pro peccato et pro delicto et caetera; quaedam quae specialiter ad emundationem et remissionem instituta fuerunt.
Secunda autem quasi ad exercitationem fuerunt proposita, ut in eis devotio fidelium exerceretur, et meritum augeretur: quales fuerunt hostiae pacificorum,
quae offerebantur a fidelibus ad reconciliandam sibi gratiam divinam.
Tertia instituta fuerunt quasi ad praeparationem quamdam, ut quasi instrumenta quaedam essent ad caetera sacramenta tractanda et sanctificanda, quale fuit atrium et tabernaculum, et omnia utensilia quae continebantur in eis; necnon et sacra indumenta ministrantium, et caetera omnia quae ad exornandum elementum divinum fuerunt instituta. Item sacramenta alia fuerunt quae sanctificabantur ad emundationem; alia quae tractabantur ad devotionem; tertia quae exercebantur ad venerationem. Prima necessitatis; secunda virtutis; tertia laudationis. Prima suscipiebantur ad sanctificationem; secunda tractabantur
ad devotionem; tertia exercebantur ad laudationem. Iterum sacramenta alia erant in rebus quibusdam sanctificatis, alia in sacrificiis et oblationibus, alia in ministeriis divinis. Sic res eadem multis modis ad evidentiam distingui potest. Sacrificium dicebatur, quando de animalibus fiebat immolatio. Oblatio vero aliarum quarumlibet rerum vocabatur. Sacrificiorum tria sunt genera: alia enim sunt holocausta, alia simplicia sacrificia, alia pacifica. Holocaustum vocabatur quod vel ex debito, vel sponte oblatum totum incendebatur. Sacrificium vocabatur quod pro debito institutionis oblatum partim cremabatur partim reservabatur. Pacifica dicebantur quae sponte offerebantur, sive pro gratiarum actione, sive pro praecedentis voti adimpletione, sive pro voluntaria
et spontanea devotione. Holocaustum aliquando fiebat de armentis, aliquando de pecoribus, aliquando de volatilibus. Oblatio aliquando de simila fiebat, quae dicebatur sacrificium crudum: aliquando de clibano, aliquando de sartagine, aliquando de craticula, quod sacrificium coctum vocabatur. Sacrificia alia pro peccalo erant: alia pro delicto; pro peccato quidem, ut peccatum expiaretur; pro delicto, ut expiaretur delictum. Peccatum est quando fit quod fieri non debet; delictum est quando non fit quod fieri debet. Et in his quidem omnibus sacramenta constabant. Sciendum vero quod haec omnia non talia sacramenta
intelligere debemus, qualia superius sacramenta quae proprie sacramenta dicuntur, esse debere definivimus; sed in his et hujusmodi quaedam ob hoc solummodo sacramenta vocata; quia sacrarum rerum signa fuerunt. Sic ergo aliud est sacramentum sanctificationem significans tantum, et sanctificatione sanctificans; aliud non sanctificans, sed significans tantum. Et de sacramentis quidem scriptae legis hactenus dixisse sufficiat; de promissionibus vero quas in tertia parte primae distinctionis posuimus; tractare propositi praesentis non fuit. Sunt igitur tria quae lex scripta continebat: praecepta, sacramenta, promissa.
INCIPIT LIBER SECUNDUS DE INCARTIONE VERBI ET TEMPORE GRATIAE
Magnae sunt in Scripturis sacris spiritualium sensuum profunditates; sed quia non omnibus eadem intelligendi gratia data est, habet sacrum eloquium quaedam in se quibus fidem simplicium pascit; quae quidem altioribus juncta unam veritatis regulam perficiunt. Propterea in sacri eloquii tractatione, non eadem intendendi forma ubique servanda est, quia altiora sacramenta excellentiori sermone et digno sanctis reverenter tractanda sunt; minora autem sacramentorum divinorum instrumenta, pro capacitate simplicium humiliori locutionis genere explananda, ut constet quod scriptum est: In fimbriis aureis circumamicta varietatibus . Sicut enim sancta electorum Ecclesia morum bonorum ac virtutum varietate pulchre adornatur, ita sacra Scriptura unde ipsa Ecclesia sancta vivendi formam sumit, in suo sermone pulchra varietate contexitur; in qua tamen varietas ipsa apta est, ut schisma non generet; et diversitas concors, ut adversitatem non pariat. Neque enim in ea, magna modica despiciunt, neque rursus modica magnis associari indignata sunt, sed ornant se invicem in una veritate, quae propter veritatem placent omnia. Nemo igitur miretur si post magna et inter magna fidei sacramenta, eorum quae in suo ordine inferiora videntur mentio fit, quia se non obhorrent simul, quae in veritate unum sunt. Nam ipse Deus humiliari dignatus est, ad humana descendens, ut hominem postmodum ad divina sublevaret.
Prima pars tractat de Incarnatione Verbi. Secunda de unitate Ecclesiae quae corpus est Christi. Tertia de ecclesiasticis ordinibus. Quarta de indumentis sacris. Quinta de dedicatione Ecclesiae. Sexta de baptismo. Septima de confirmatione. Octava de corporis et sanguinis Christi sacramento. Nona de minoribus sacramentis et sacris. Decima de simonia. Undecima de conjugio. Duodecima de votis. Tertia decima de vitiis et virtutibus. Quarta decima de confessione et poenitentia et remissione peccatorum. Quinta decima de unctione infirmorum. Decima sexta de fine hominis. Decima septima de fine saeculi. Decima octava de statu futuri saeculi.
CAP. I. De Incarnatione Verbi, et tempore gratiae. CAP. II. Quare Filius missus est potius quam Pater vel Spiritus sanctus. CAP. III. Quomodo solus Filius carnem suscepit. CAP. IV. De discretione trium personarum in Deitate una. CAP. V. Quod Verbum carnem assumpsit cum poena sine culpa; cum mortalitate sine iniquitate. CAP. VI. Quod Verbum cum carne rationalem animam assumpsit, qualis fuit anima illa in sapientia et virtute, et justitia, et bonitate, et merito. CAP. VII. De carne quam Verbum assumpsit; qualis fuit secundum passibilitatem, et sensum, et affectum.
CAP. VIII. Quomodo intelligendum est quod scriptum est: Conceptus est de Spiritu sancto. CAP. IX. De unione Verbi et animae et carnis. CAP. X. De separatione animae et carnis in Christo. CAP. XI. Quod Christus separata anima a carne, et persona fuit: et Deus, et homo. CAP. XII. Quod per hominem Verbo unitum Deo uniuntur omnes qui membra sunt illius. CAP. XIII. Quod nunc Christus secundum humanitatem in coelo est secundum divinitatem ubique. CAP. I. De gratia quae per Christum datur; et spiritu a capite in membra diffuso. CAP. II. De Ecclesia, et quid sit Ecclesia.
CAP. III. De duobus parietibus Ecclesiae laicis et clericis. CAP. IV. Duas esse vitas; et secundum duas vitas, quos populos; et in duobus populis, duas potestates; et in utraque diversos gradus, et ordines dignitatum, et unam alia superiorem. CAP. V. Quod omnis administratio ecclesiastica constat in tribus; hoc est in ordinibus, in sacramentis, et in praeceptis. CAP. VI. De potestate terrena. CAP. VII. Quomodo Ecclesia, terrena possideat. CAP. VIII. Quot modis in saeculari potestate determinanda est justitia. CAP. IX. De ornamentis regis.
CAP. I. De spirituali potestate. CAP. II. De clericis. CAP. III. De tonsura ecclesiastica. CAP. IV. Quomodo ordines sacri in monachis sunt. CAP. V. De septem gradibus sacris. CAP. VI. De ostiariis.
CAP. VII. De lectoribus. CAP. VIII. De exorcistis. CAP. IX. De acolythis. CAP. X. De subdiaconis. CAP. XI. De diaconis. CAP. XII. De presbyteris. CAP. XIII. De episcopis. CAP. XIV. De archiepiscopis. CAP. XV. De summo pontifice. CAP. XVI. De caeteris officiis quae sunt in clero. CAP. XVII. De archidiaconis. CAP. XVIII. De primicerio. CAP. XIX. De thesaurario. CAP. XX. Quando et quomodo ordinationes sunt faciendae.
CAP. XXI. Qua aetate ordinandi sunt qui ordinantur. CAP. XXII. Quod sine certo titulo ordinandi non sunt sacerdotes. CAP. XXIII. Quales sint eligendi ad sacros ordines vel non. CAP. XXIV. Qua ratione mutatio possit ordinatorum fieri. CAP. I. Quot et quae sint indumenta sacra. CAP. II. De tunica byssina. CAP. III. De zona. CAP. IV. De feminalibus lineis. CAP. V. De interiori tunica et hyacinthina. CAP. VI. De superhumerali. CAP. VII. De rationali quod Graece λόγιον dicitur.
CAP. VIII. De mitra quae cydaris dicitur, vel tlara. CAP. IX. De indumentis novi sacerdotii. CAP. X. De stola vel orario. CAP. XI. De planeta vel casula. CAP. XII. De mappula vel manipula. CAP. XIII. De dalmatica. CAP. XIV. De sandaliis et caligis byssinis sive lineis. CAP. XV. De bacuio episcopi et annulo. CAP. XVI. De pallio archiepiscopi. CAP. XVII. De vasis sacris. CAP. I. De dedicatione Ecclesiae. CAP. II. De his quae visibiliter aguntur in ea.
CAP. III. Quod sit mysterium supradictorum. CAP. I. De sacramento baptismi. CAP. II. Quid sit baptismus. CAP. III. Quare institutum sit sacramentum baptismi. CAP. IV. Quando institutum sit sacramentum baptismi.
CAP. V. Quando homines obligari coeperunt praecepto percipiendi baptismi. CAP. VI. Quid distet inter baptismum Joannis et Christi; et de forma baptismatis Joannis et baptismatis Christi. CAP. VII. Utrum post datum praeceptum baptizandi aliquis salvari possit nisi actualiter praecepto sacramento baptismi. CAP. VIII. De sacramentis neophitorum. CAP. IX. De catechizatione. CAP. X. De exorcismo. CAP. XI. De iis quae post exorchizationem sequuntur in baptismo. CAP. XII. De patrinis. CAP. XIII. De rebaptizatione.
CAPITULA SEPTIMAE PARTIS. CAP. VI. Quanto tempore debeant esse sub disciplina
CAP. XIV. Quare in sola aqua baptismus celebratur. CAP. XV. De forma baptismi. CAP. I. De confirmatione. Et primo de chrismate. CAP. II. Quod impositio manus per solos pontifices celebratur. CAP. III. De eo quod Sylvester papa instituit, ut presbyter baptizatum chrismate in vertice liniat. CAP. IV. Utrum sit majus sacramentum impositio manus, an baptismus. CAP. V. Quod non debeat iterari manus impositio; sicut nec baptismus; et quod a jejuniis sit celebranda.
chrismatis, qui manus impositionem acceperunt. CAP. I. De sacramento corporis et sanguinis Christi. CAP. II. Quando institutum est sacramentum corporis et sanguinis Christi. CAP. III. Utrum mortale, an immortale corpus suum in coena tradiderit. CAP. IV. An corpus Christi fuit quod Judas per intinctum buccellam accepit. CAP. V. Quod agnus paschalis figura corporis Christi fuit.
CAP. VI. Quod sacramentum altaris et figura est quantum ad panis et vini speciem; et res est quantum ad corporis Christi veritatem. CAP. VII. Tria esse in sacramento altaris; panis et vini speciem: corporis Christi veritatem; gratiam spiritualem. CAP. VIII. Quare in specie panis et vini Christus sacramentum corporis et sanguinis sui instituit. CAP. IX. Qualis intelligenda est mutatio panis et vini in corpus Christi. CAP. X. Quid significant tres portiones illae quae de corpore Christi in sacramento altaris fiunt. CAP. XI. Quod corpus Christi quando dividi videtur secundum speciem dividitur; secundum se autem integrum manet. Et sic in singulis partibus totum, sicut in diversis locis unum et idem ipsum est.
CAP. XII. Quod ea quae in corpore Christi indigna videntur, secundum solam speciem fiant. CAP. XIII. Quid fiat de corpore Christi et corporali praesentia ejus post sumptionem sacramenti. CAP. XIV. Quod celebratio consecrationis corporis Christi missa vocatur; et quando missa; aut a quo primum instituta est; et unde missa dicitur. CAP. I. De sacramentis quae ad exercitationem instituta sunt; quod omnia sanctificantur per Verbum Dei. CAP. II. De aqua aspersionis quae cum sale benedicitur. CAP. III. De susceptione cineris. CAP. IV. De ramis palmarum et de frondibus benedicendis.
CAP. V. De cereo qui in Sabbato sancto benedicitur, et de agnis qui benedicuntur in Pascha. CAP. VI. De signis quorum sonitu fideles in unum convocantur. CAP. VII. De cortinis. CAP. VIII. De aliis sacramentis quae in factis constant. CAP. IX. De his sacramentis quae in verbis constant. CAP. X. De sacris et non sacramentis. CAP. I. De simonia, unde dicitur, et quid est simonia. CAP. II. De auctoribus simoniae. CAP. III. De his qui spiritualia emunt et vendunt.