De sacramentis christianae fidei (page 38)
CAP. IV. De his qui corporalia in Ecclesia comparando cum eis; et in eis spiritualia emunt. CAP. V. De eo quod sola corporalia venduntur. CAP. I. De sacramento conjugii. CAP. II. De origine conjugii. CAP. III. De duplici institutione conjugii; et de causa institutionis duplicis. CAP. IV. Quid sit conjugium. CAP. V. Quando conjugium esse incipiat. CAP. VI. De his qui occulte nubunt; vel postquam nupserint contra conjugium aliqua verenda faciunt. CAP. VII. Quod tria sunt bona quae conjugium comitantur, scilicet fides, spes prolis; sacramentum.
CAP. VIII. Utrum haec bona inseparabilia sint a conjugio; an non. CAP. IX. De his qui in conjugio incontinenter vivunt; et plus explendae libidini, quam generandae proli inserviunt. CAP. X. Qua ratione antiqui plures habuerint uxores. CAP. XI. An conjugium dicendum est quod aliquando dissolvi potest. CAP. XII. De iis qui putant etiam inter illegitimas personas quascunque consensum ad invicem habitum conjugium facere. CAP. XIII. De conjugio infidelium. CAP. XIV. De consanguinitate et gradibus consanguinitatis.
CAP. XIV. Quare usque ad sextum gradum consanguinitas custoditur. CAP. XIV. Quomodo sint computandi consanguinitatis gradus per sacrorum canonum auctores. CAP. XV. De affinitate. CAP. XVI. De spiritali germanitate. CAP. XVII. Quid distet inter cognationem sive consanguinitatem: et affinitatem: et spiritualem germanitatem. CAP. XVIII. Utrum dolus qui suppositio dicitur, conjugium dissolvat. CAP. XIX. Utrum conditio servilis si nesciatur, postmodum conjugium dissolvat. CAP. I. De votis: an sint diversa.
CAP. II. De quinque modis quibus mens agenda tractat. CAP. III. Quid sit vovere. CAP. IV. Quae vota tenenda non sint. CAP. V. Quod votum nullam commutationem admittat. CAP. VI. Quae vota commutationem patiantur. CAP. I. De vitiis et operibus malis. CAP. II. De virtutibus et operibus bonis. CAP. III. De timore et amore. CAP. IV. Quid sit timor. CAP. V. De quatuor timoribus. CAP. VI. De charitate.
CAP. VII. Quare non sint tria praecepta charitatis. CAP. VIII. Quod pure et gratis amat: qui Deum propter se amat. CAP. IX. De mensura diligendi Deum, CAP. X. De mensura diligendi proximum. CAP. XI. Utrum charitas semel habita, amittatur. CAP. XII. Utrum omnis dilectio Dei charitas sit nominanda. CAP. I. De confessione. CAP. II. De poenitentia. CAP. III. De iis qui in hac vita poenitentiam non complent. CAP. IV. Utrum iterari possit poenitentia.
CAP. V. De iis qui in extremis poenitent. CAP. VI. Quod sola voluntas bona sufficit si facultas operandi non datur. CAP. VII. Quod homo opus judicat: Deus voluntatem pensat. CAP. VIII. De remissione peccatorum: et utrum sacerdotes qui homines sunt peccata dimittere possunt. CAP. IX. De eo utrum peccata redeant postquam semel dimissa fuerint. CAP. I. De unctione infirmorum. CAP. II. Quando et a quo instituta est unctio infirmorum. CAP. III. An iterari possit hoc sacramentum.
CAP. I. De morientibus in Domino quomodo beati erunt. CAP. II. De exitu animarum. CAP. III. De poenis animarum. CAP. IV. De locis poenarum. CAP. V. De qualitate tormentorum gehennalium. CAP. V. Quod corporeus ignis gehennae non tantum corpora cruciabit, sed etiam spiritus. CAP. V. Quod ignis gehennae ad aliquid lucebit et ad aliquid non lucebit. CAP. V. Quod ignis gehennae ab initio creatus est sic ut nutrimento non egeat. CAP. V. Quales sunt purgatorii poenae in hac vita et quales post hanc vitam. CAP. VI. De cura pro mortuis agenda.
CAP. VII. Quibus prosit post mortem vel quomodo quod pro illis fiat. CAP. VIII. De exsequiis. CAP. IX. De sacrificio pro defunctis. CAP. X. Quibus prosit. CAP. XI. Utrum sciunt quae in hoc saeculo geruntur. CAP. I. De tempore adventus Christi in novissimo. CAP. II. De ultima tribulatione. CAP. III. Quare modo diabolus ligatur. CAP. IV. Quare in novissimo solvetur. CAP. V. Quando tempore erit ultima tribulatio. CAP. VI. De adventu Aeliae et Henoch. CAP. VII. De qualitate personae judicis. CAP. VIII. De celeritate judicii.
CAP. IX. De eodem. CAP. X. De eodem. CAP. XI. De ordine resurgendi. CAP. XII. Quomodo intelligendum est quod scriptum est: Vivos et mortuos judicabit. CAP. XIII. De resurrectione corporum qualiter aut qualia resurgent. CAP. XIV. De abortivis et monstris utrum resurgent an qualia. CAP. XV. De modo resurrectionis. CAP. XVI. Exemplum supradictorum. CAP. XVII. Quod sanctorum corpora sine vitio resurgent et incorruptibilia.
qua mortui sunt. CAP. XIX. Quod omnes in ea statura resurgent quam imperfecta aetate vel juvenili vel habuerunt vel habituri fuerunt. CAP. XX. Utrum reprobi cum vitiis suis resurgent et deformitatibus. CAP. XXI. Quomodo terrena corpora in coelo manebunt. CAP. XXII. Quale sit futurum judicium. CAP. XXIII. Quod Deus conscientia nostra, teste utetur ad judicandos nos. CAP. XXIV. Qualiter Deus in praesenti judicat. CAP. XXV. De eodem. CAP. XXVI. Item de eodem. CAP. XXVII. De eodem.
CAPITULA OCTAVAE DECIMAE PARTIS. CAP. VIII. Quomodo justum sit ut pro temporali
CAP. XXVIII. Ubi erunt sancti corporaliter quando mundus ardebit. CAP. I. De innovatione mundi. CAP. II. Quid proderit aeterna poena malorum bonis. CAP. III. Quod boni illic malos videbunt; non mali bonos. CAP. IV. Quod mali idcirco semper vivent ut semper moriantur. CAP. V. Quod ignis aeternus non aequaliter crucia bit omnes. CAP. VI. De eodem. CAP. VII. De eodem.
culpa aeterna poena reddatur. CAP. IX. De eodem. CAP. X. De eodem. CAP. XI. Quomodo dia olus nunc cruciatur et quomodo in futuro cruciabitur.
CAP. XII. De eodem. CAP. XIII. Quomodo post damnationem malorum sancti plenius cognoscent gratiam Dei. CAP. XIV. Quod damnatis malis sancti in vitam aeternam intrabunt. CAP. XV. Quomodo justi tunc non compatientur malis. CAP. XV. De eodem. CAP. XVI. De visione Dei. CAP. XVII. Quid distet inter videre et credere. CAP. XVIII. De visione corporali et spirituali in futuro. CAP. XIX. An volubiles erunt ibi cogitationes nostrae.
futura. CAP. XXI. In tribus constare beatitudinem veram. CAP. XXII. Quod sanctis in futuro, non ad dolorem, sed ad gaudium proficiet praeteritorum memoria.
In superiori parte operis hujus conditionem omnium rerum a principio primo cum lapsu hominis et his quae postea ad restaurationem ejus usque ad adventum Verbi praeparata sunt, summatim deduxi, nunc ea quae sequuntur usque ad finem et consummationem omnium, ordine contingere libet. Tempus gratiae ab adventu Filii Dei in carnem exordium sumpsit, sicut scriptum est: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est . Gratia quippe Dei redemptio est generis humani; quae dum per adventum Christi perficitur, veritas promissionis Dei in exhibitione gratiae ejus adimpletur.
CAP. II. Quare Filius missus est potius quam Pater vel Spiritus sanctus.
Ideo autem Filius missus est, non Pater aut Spiritus sanctus, quia conveniens non erat ut Pater ab alio mitteretur, qui non erat ab alio. Si enim ab alio mitteretur, ab alio venire haberet a quo mitteretur, et esset illi quasi quoddam principium ab illo a quo mitteretur. Propterea ergo Pater ab alio mittin habet, quia ab alio esse non habet. Missus est autem primum Filius qui a solo Patre est; deinde etiam Spiritus sanctus qui est a Patre et Filio. Primum Filius venit ut homines liberarentur; postea Spiritus sanctus venit, ut homines beatificarentur.
Primum ille a malo liberavit, postea hic ad bona revocavit. Ille abstulit quod sustinebamus, hic reddidit quod perdideramus. Venit Filius naturalis missus a Patre, ut adoptandos in haereditatem vocaret, et consensum suum in gratia adoptionis comprobaret. Neque enim sine consensu Filii, a Patre alieni in haereditatem ducendi erant. Misit ergo Pater pro filiis, venit Filius pro fratribus; quia in Patre et Filio paternitatis et filiationis nomen constat, ut filii nomen adoptandi perciperent, et per illum cujus erat, et ab illo a quo erat. Venit sapientia ut hostis ratione vinceretur; et ut habitaculum suum ipsa vindicaret; quod malitia possidebat. Qui enim astutia vicerat, justum fuit ut non fortitudine, sed prudentia vinceretur, ut in eodem in quo se victor erexerat,
victus sterneretur. Factus est Filius Dei, Filius hominis, ut filios hominum, filios Dei faceret; et ne filii nomen ad alteram transiret personam, et essent in Trinitate duo filii, et confunderetur Trinitatis discretio. Si enim Pater carnem assumpsisset, idem ipse et Pater et Filius esset. Pater Filii quem genuit ex aeternitate; et Filius matris a qua genitus esset ex tempore. Si autem Spiritus sanctus carnem assumpsisset; duo filii in Trinitate essent. Alter Filius Patris sine matre; alter filius matris sine patre. Ne ergo incommunicabile nomen divideretur, solus Filius carnem suscepit, ut unus et idem esset et Filius
Dei et Filius hominis. Filius Dei secundum divinitatem genitus a Patre; filius hominis secundum humanitatem natus ex matre.
Sed forte erunt aliqui qui dicant: Si inseparabilia sunt opera Trinitatis, ergo quidquid facit Filius, facit Pater. Si autem omne quod Filius, facit et Pater; ergo si Filius carnem assumpsit, et Pater carnem assumpsit; quia Filius sine Patre carnem assumere non potuit, si nihil sine Patre facere potuit. Sed hic primo considerandum est quod cum dicitur Filius facere omne quod Pater facit, de illa nimirum operatione intelligendum est, qua creaturam suam condit et regit et disponit conditor et opifex Deus. In qua operatione Pater et Filius et Spiritus sanctus,
omnino separari non possunt; quia in divinitate una in qua et per quam operantur, unum sunt. Haec autem idcirco de divina operatione distinguimus, ne quis contra id quod dictum est, omnia quae facit Pater, haec et Filius facit
, opponendum putet; quod Pater gignit, quod Filius non facit; et Filius gignitur quod Pater non facit. Si enim Filius sicut Pater gigneret, Pater esset; et si Pater sicut Filius gigneretur, Filius esset. Itaque ne quis propterea quia Filius non gignit: quod Pater facit, existimaret Filium non facere quaecunque Pater facit; dicimus quod hoc de illa operatione intelligendum est, qua vel creaturam operatur, ut quod non erat, esse incipiat, vel in creatura operatur, ut quod factum est in eo quod factum est subsistat. Ibi enim
tota Trinitas inseparabiliter operatur, ubi nec Pater a Filio, nec Filius a Patre, nec Spiritus sanctus ab utroque in operatione separatur. In opere quippe operatio proprie designatur. Nam in eo quod factum non est quod est Deus; non facit ipse, sed tantum est. In eo autem quod factum est, ab illo utique factum est, a quo factum est, omne quod factum est. Hic ergo omnia quae fecit Pater, et Filius facit similiter. In hac itaque operatione qua carnis assumptio invenitur, quomodo soli Filio conveniat, et non Patri; non inconvenienter quaeritur. Cum enim dicitur quod Filius carnem assumpsit, opus utique significatur quod Filius fecit; a quo opere si Pater excluditur, non omnia quae facit Filius, Pater facit vel operatur. An forte quia dictum non est: Omnia
quae facit Filius, Pater facit; sed: Quaecunque Pater facit, haec et Filius facit; existimandum est omnia quidem Filium facere quae Pater facit; quaedam autem Filium facere quae Pater non facit? Absit! Sed omnia quae Pater facit Filius facit, et omnia quae Filius facit, Pater facit; quia in eo quod deitate unum sunt, in operatione separari non possunt. Omne ergo quod Filius facit, Pater facit, quia in divinitate qua Filius est Patris, quia cum Patre unum est nihil facit sine operatione Patris. Fecit quaedam in humanitate secundum quam Filius Patris non erat; quia illam nascendo, a Patre non acceperat, quae propterea ad solam personam Filii referuntur, quia ea quae in illa et secundum
illam naturam fecit, quam cum Patre communem non habuit, sed solus ex tempore propriam singulariter accepit. Verumtamen omnia quae in divinitate fecit, ideo solus non fecit; quia in divinitate solus non fuit, sed idem cum ipso fecit, qui cum ipso idem fuit. Si ergo Filius in divinitate humanitatem assumpsit, quomodo in eadem divinitate Pater idem cum ipso non fecit, qui cum ipso idem fuit? An forte cum dicitur: Filius carnem assumpsit, ex vi occultae relationis qua intelligitur, quia sibi univit; idem de Patre non dicitur, quia si idem diceretur, non idem sed aliud intelligeretur? Si enim diceretur Pater carnem assumpsit, intelligeretur similiter quod Pater sibi carnem univit, quod jam idem non esset,
sed aliud. Aliud quippe esset, si Patri caro unita diceretur quam cum Filio unita dicitur, quia sicut alius est in persona Pater, alius Filius, sic aliud dicitur cum Filius incarnatus dicitur, quam diceretur, si Pater incarnatus diceretur. Non igitur consequens est si Filius carnem assumpsit; idcirco carnem assumpsisse et Patrem: sicut consequens non est, si Filius sibi carnem univit, carnem sibi unisse et Patrem. Consequens autem est, quod si Filius carnem sibi univit, eamdem carnem ipsi Filio, uniisse et Patrem; quia, dum una utriusque operatio ostenditur, nec Filius sine Patre, nec Pater sine Filio operatus demonstratur. Si autem Pater carnem sibi induisset, et Filius sibi, non hoc idem esset, sed aliud; quoniam in eo ipso non eadem demonstraretur
operatio, quod non ad eumdem utrinque facta probaretur relatio. Nunc autem assumptionem sive unionem carnis, et Pater operatus est, quia carne induit Filium; et Filius operatus est, quia carne induit semetipsum, et fuit una unio, et operatio una. Propterea unio una, quia quod unitum est, uni unitum est. Propterea operatio una; quia quod factum est, in uno factum est. Tres operabantur et non tria, sed unum operabantur; et quod fiebat et unius erat quantum ad illum solum factum est; et trium erat, quantum ab illis factum est. Legitur in libro Judicum , quod Manue uxorem accepit Samsoni filio suo, nec tamen uxorem accepit sibi qui filio uxorem accepit. Et postulat Filius Patrem, ut sibi uxorem accipiat, quasi per se solus hoc facere
non possit, et nemo est qui argumentetur ut dicat: si Pater Filio uxorem accepit, ergo uxorem accepit Pater, et contendat uxoratum esse Patrem, quia Filio accepit uxorem. Quare ergo incarnatus esse dicatur Pater, quia Filio suo carnem univit, sicut ipse Filius incarnatus dicitur, quia sibi carnem copulavit? Sponsa quippe Verbi caro est, et assumpsit illam Verbum sibi, et Pater Verbi similiter Verbo suo univit eam, et operati sunt duo unum; et fuit in uno operatio ducrum una. Propterea ait: Quaecunque facit Pater, haec et Filius facit similiter; haec, inquit, similiter et Filius facit. Quid est haec? non alia. Quid est similiter? non aliter. Non poterat unitas operationis perfectius demonstrari. Non alia; non aliter; eadem et