De sacramentis christianae fidei (page 39)
eodem modo. Si eadem operaretur, et non eodem modo operaretur: operatio una non esset, quia aliter esset. Si eodem modo operaretur, et non eadem operaretur operatio una non esset, quia alia esset. Nunc autem et eadem, et eodem modo operatur, ut nihil sit; aut aliud, aut aliter in operatione illius. Ostende mihi aliquid quod facit Pater si tamen quaerendum est quid facit, qui totum facit. Pone tamen exempli causa unum aliquod ex omnibus quae facit Pater, dico quod Filius hoc ipsum facit. Nec ita hoc ipsum dico, quasi simile illi, sed idem ipsum. Cum enim dico: Idem facio quod tu facis, quia forte domum aedifico, sicut tu aedificas domum, et cum alia sit domus tua quam tu aedificas, et alia domus mea quam ego aedifico; tamen idem me facere dico, quod
tu facis, quoniam id quod facio ego secundum aliquid, simile est illi quod tu facis. Non sic intelligo cum dico, quod Filius hoc ipsum facit quod Pater facit. Si autem ego domum aedificarem, et tu eamdem mecum aedificares domum, dico quod idem faceres quod ego; etiam verius unum, quia idipsum et non aliud: nec tamen vere adhuc unum, quia tu partem unam et ego alteram; tu instrumentis tuis, ego instrumentis meis; tu manibus et lacertis tuis, ego meis; denique tu viribus tuis, ego meis, et jam non vere unum, sed in alio et per alia. Nunquid sic dico, cum dico, quod Filius hoc ipsum facit quod Pater facit? Ergo alia est manus Filii et alia est manus Patris, aliud brachium Filii, et aliud brachium Patris, alia virtus Filii, et alia virtus Patris, cum
ipse Filius et manus, et brachium, et virtus sit Patris. Sicut idem est quod homo manu facit, et quod manus hominis facit, et quod homo brachio facit, et quod brachium hominis facit, et quod homo fortitudine facit, et quod fortitudo hominis facit, sic idem est quod Pater facit, et quod Filius facit; quia omne quod Pater facit, per Filium facit. Si essentia una est, si natura una, si fortitudo una, si voluntas una, quomodo non est operatio una? Dicis quod hoc facit Pater, et ego dico quod hoc ipsum facit Filius. Hoc ipsum Pater, hoc ipsum Filius. Totum Pater, et totum Filius. Ipsum facere Patris, Filii est. Noli pensare quasi duas actiones, unam majorem, et unam minorem. Aut forte similis ponderis aequales duas.
Unitas ibi est, nihil multiplices. Una est actio duorum, imo trium actio una, sicut deitas una, et in una actione tres non tres agentes sunt, sed unum agens, sicut in deitate una, tres, non tres dii sunt, sed unus Deus. Pater et Filius et Spiritus sanctus, tres personae sunt, sed tres dii non sunt, nec tres creatores, nec tres factores, quia in eo quod unum sunt dividi non possunt. Quaecunque ergo facit Pater, haec et Filius facit similiter. Quid magis simile esse potest quam unitas? Quomodo potest dividi quod multiplicari non potest? Aut quomodo a se recedere potest, quod unum est? Ne ergo mireris si assumptionem carnis quae ad solum Filium refertur, non solus Filius operatus est, sed cum Filio Pater etiam, et Spiritus sanctus. Neque idcirco tres incarnatos
dixeris, quia incarnationem unius tres operati sunt, quia unitas naturae inseparabilem fecit operationem, et proprietas personae singularem assumptionem.
Quia vero infirmitas humanae intelligentiae ad ea quae credere jubetur comprehendenda non sufficit, sacri eloquii auctoritate interim fovenda est, non ratione humana discutienda. Quapropter ea quae a sanctis Patribus de discretione trium personarum, in deitate una, secundum catholicae veritatis firmitatem jam dicta sunt, in medium proferre libet, nihil de nostra adjicientes, utpote, qui nec sufficientes invenimur ad ea, quae dicta sunt ab illis. Augustinus adversus impietatem Arii. Patres novum nomen
Homousion condiderunt, sed non novam rem tali nomine signaverunt. Hoc enim vocatur Homousion, quod est Ego et Pater unum sumus ; unius videlicet ejusdemque substantiae. Idem. Omnes catholici qui de Trinitate ante me scripserunt, hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, unius ejusdemque substantiae, inseparabili aequalitate, divinam insinuant unitatem. Ideoque non sunt tres dii, sed unus est Deus, quamvis Pater Filium genuerit; et ideo Filius non sit qui Pater est. Filius a Patre genitus sit: et ideo Pater non sit qui Filius est. Spiritus quoque sanctus nec Pater sit, nec Filius; sed tantum Patris et Filii Spiritus, et Patri et Filio coaeternus, ipse coaequalis; et ad Trinitatis pertinens unitatem,
nec tamen eam Trinitatem natam de virgine Maria, sed tantum Filium. Nec eamdem Trinitatem descendisse in specie columbae, sed tantum Spiritum sanctum. Nec eamdem dixisse de coelo. Hic est Filius meus dilectus ; sed tantum vocem Patris ad Filium fuisse, quamvis Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut inseparabiles sunt, sic inseparabiliter operantur. Nam quo intellectu homo Deum capit, qui ipsum intellectum suum, quo eum vult capere nondum capit? Intelligamus autem Deum si possumus et quantum possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine ambitu omnia continentem, sine loco ubique totum,
sine tempore sempiternum, sine sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat et nondum potest omnino invenire quid sit; pie tantum cavet quantum potest aliquid de illo sentire, quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci οὐσίαν vocant.
Idem in libro contra Maximinum: nulla sit partium divisio in unitate Deitatis: unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, hoc est ipsa Trinitas unus est Deus. Tres enim personae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus; et hi tres quia unius substantiae sunt, unum sunt et summe unum, ubi nulla naturarum; nulla est diversitas voluntatum. Si autem natura unum essent et consensione non: non
summe unum essent. Si vero natura dispares essent unum non essent. Hi ergo tres quia unum sunt, propter ineffabilem conjunctionem Deitatis qua ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Sed Christus una persona est geminae substantiae, nec tamem Deus pars hujus personae dici potest; alioquin Filius Deus antequam susciperet formam servi non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit. Quod si in una persona absurde dicitur quia pars illius rei esse non potest Deus, quanto magis Trinitatis esse pars non potest quicunque unus in tribus? In trinitate ergo quae Deus est, Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus, et simul hi tres unus Deus. Nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec major pars duo quam unus
est ibi; nec majus aliquid sunt omnes quam singuli, quia spiritualis, non corporalis est magnitudo. Qui potest capere capiat
; qui non potest credat et oret, ut quod credit intelligat. Pater et Filius et Spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus est Deus, et propter uniuscujusque proprietatem tres personae sunt, et propter singulorum perfectionem, partes unius Dei non sunt. Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus sanctus. Idem libro de Trinitate. Si solus Filius intelligit sibi et Patri et Spiritui sancto, illud consequitur, ut Pater non sit sapiens de seipso, sed de Filio, nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia Pater dicatur sapiens esse quam genuit. Ubi enim non est intelligentia, nec sapientia
esse potest. Ac per hoc si Pater non intelligit ipse sibi, sed Filius intelligit Patri: profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et illa ea essentia est quae sapientia, non Filius a Patre quod verum est, sed a Filio potius Pater habet essentiam, quod falsum est. Est ergo Deus Pater sapiens ea quae ipse est sua sapientia, et Filius sapientia Patris, de sapientia quae est Pater, de quo genitus est Filius. Quare et intelligens est Pater ea (quae ipse est) sua intelligentia; Filius autem intelligentia Patris de intelligentia genitus quae est Pater. Idem. Non quoniam Deus Trinitas est ideo triplex putandus est, alioquin minor esset in singulis, quam in tribus pariter. In
hac quoque Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris: quia persona Patris non aliud est quam ipse Pater. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium, vel ad Spiritum sanctum sicut Deus et similia. Hoc enim solum nomen est quod cum dicatur de singulis ad se, pluraliter non singulariter accipiatur in summa. Dicimus namque quod Pater est persona, et Filius persona, et Spiritus sanctus persona. Pater tamen et Filius et Spiritus sanctus non una persona, sed tres. Verum cum dicimus tres personas unam essentiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis praedicamus. Videtur posse dici ut tres homines una natura, sed plus sunt duo homines quam unus: sed non major est essentia Pater et Filius,
quam solus Pater, aut solus Filius. Et tres illae personae, si ita dicendae sunt, aequales sunt in singulis, quod animalis homo non percipit . Cur ergo latinitas hoc ita inusitate posuit, nisi quia voluit hoc unum nomen servire huic significationi, quo intelligitur Trinitas, nec omnino taceremus quod tres, cum tres esse fateremur: quo nomine non diversitatem intelligi sed singularitatem voluit. Ita et illa tria et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt, et ita singula sunt in singulis, et omnia in omnibus singulis, et singula in omnibus, et unum omnia. Idem: Denique si qua est Deo cum aliis alicujus nominis communio, valde procul dubio intelligenda est diversa significatio. Sed hoc potentiori ratione oportet ostendere. Si
nullius accidentis susceptibilis est, quomodo dicitur justa vel sapiens vel aliquid hujusmodi divina natura? Sed certum est quod summa natura ideo vere est; quia per se est quidquid est, nihil autem justum est nisi per justitiam. Igitur si non est justa nisi per justitiam: et non potest esse justa nihi per se, quid consequentius quam ut eadem sit ipsa justitia per quam justa est? Quapropter si quaeratur quid sit ipsa summa natura, quid rectius respondeatur quam justitia? Et cum creatura dicatur justa in eo quod quale est: eo quod habet justitiam, ipsa (scilicet divina justitia) non proprie dicitur, habens justitiam: sed existens justitia. Et ideo non in eo quod quale, sed in eo quod quid sit dicitur, nihilque in ea differt, sive dicatur justa sive justitia,
quod vero in exemplum justitiae ratum esse conspicitur: hoc de omnibus quae similiter de summa natura dicuntur intellectus per rationem sentire constringitur. Quidquid igitur eorum de illa dicatur, non qualis vel quanta; sed magis quid sit monstratur. Quidquid enim est quale vel quantum, est etiam in eo aliud quod est, unde non simplex, sed compositum est. Nam cum aliquis homo dicatur corpus et rationalis et homo, non uno modo vel una consideratione haec tria dicuntur; secundum aliud enim corpus, et secundum aliud rationalis est, et singulum horum non est totum quod homo. Illa summa essentia, summa vita, summa justitia, summa sapientia, summa magnitudo, summa aeternitas; et alia similiter
quaecunque sint in vocabulis multiplicia; non plura significant, sed unum.
Idem: Neque persona Patris neque Spiritus sancti, sed sola Filii persona carnem suscepit, et ut hoc intelligas comparationibus utar, ut ex creatura creatorem intelligas. In anima est ratio: et cum sint unum, aliud anima agit aliud ratio: Anima vivimus, ratione sapimus: ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, cum sit una substantia: tota Trinitas operata est hominem quem assumpsit, eumque non tota Trinitas assumpsit, sed sola persona Filii. Idem in libro quinto de Trinitate: Deo aliquid accidere non potest. Dicitur ad aliquid: sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, quod accidens non est, quia ille semper Pater, et ille semper Filius.
Si vero Pater ad seipsum diceretur, secundum substantiam diceretur. Item, quamvis diversum sit esse Patrem et esse Filium, non est tamen diversa substantia, quia haec non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relativum: quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile. Item, non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, aequalis est Filius Patri: restat ergo ut secundum id aequalis sit, quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur. Restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem igitur utriusque substantia. Cum vero ingenitus dicitur Pater non quid sit, sed quid non sit dicitur. Cum autem relativum negatur: non secundum substantiam negatur, quia ipsum relativum non secundum substantiam dicitur.
Idem: Quid tres? Magna prorsus laborat inopia humanum eloquium. Dictum est tres personae: non ut illud diceretur, sed ne taceretur. Idem: Trinitas nullo modo Filius potest dici. Idem: Fatendum est Patrem et Filium principium Spiritus sancti. Idem: Filius non tantum ut Filius, quod relative dicitur: sed omnino ut sit ipsa substantia nascendo habet. Idem: Cum conaretur humana inopia loquendo proferre quod tenet de Domino Deo, timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Idem: Ideo dicimus tres personas non ut aliqua intelligatur diversitas essentiae, sed ut vel uno vocabulo responderi possit cum dicitur, quid tres, vel quid tria.
Deum, tres personas expressas sub proprietate distinguimus; non nomina tantummodo, sed et nominum proprietates, id est personas: vel ut Graeci exprimunt ὑπόστασεις, id est subsistentias confitemur, nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam, aliquando excludit: nec rursus Filius aut Spiritus sanctus, Patris nomen personamque recipit: sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius est, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt: personis ac nominibus distinguuntur.
AMBROSIUS de Trinitate: Assertio nostrae fidei haec est, ut unum Deum esse dicamus, non duos aut tres. Tres deos esse dicit qui divinitatem separat
Trinitatis. Nos autem Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum esse confitemur, ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis et unitas potestatis. Deus enim unus est. Deus nomen est magnificentiae, non potestatis. Si ergo unus Deus, unum nomen, una potestas, una Trinitas. Denique dicit: Ite baptizantes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti . In nomine itaque, non in nominibus. Unum nomen est ubi est una substantia, una divinitas, una majestas. Hoc nomen est in quo oportet omnes salvos fieri . Idem: Ego et Pater unum sumus. Unum dixit ne fiat distinctio potestatis, sumus addidit, ut personas cognoscamus. Non enim Pater ipse qui Filius, sed ex Patre genitus Filius. Ex Deo Deus, ex pleno plenus Non sunt igitur
haec nuda nomina, sed virtutis indicia. Plenitudo divinitatis in Patre, plenitudo in Filio: sed non discrepans nec confusum quod unum est, nec multiplex quod indifferens. Quomodo Filius a Patre genitus sit, impossibile est scire, mens deficit, lingua silet, non hominum tantum, sed et angelorum. Supra angelos, supra cherubim, supra seraphim, supra omnem sensum: credere jubemur, non discutere permittimur. Aufer argumenta ubi fides quaeritur. Credimus unum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Patrem, eo quod habeat Filium; Filium eo quod Patrem; et Spiritum sanctum eo quod sit ex Patre et Filio. Pater ergo principium divinitatis, qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam fuit non Pater. A Patre Filius natus: ab eo vero et a Filio procedit
Spiritus sanctus. Pater aeternus, eo quod habeat Filium aeternum, cujus aeternus sit Pater. Filius aeternus eo quod sit Patri et Spiritui sancto coaeternus. Spiritus sanctus aeternus, eo quod Patri et Filio sit coaeternus. Non confusa, ut Sabellius dicit. Trinitas in una persona, neque separata, aut divisa in natura divinitatis, ut Arius blasphemat; sed alter in persona Pater, alter Filius, alter Spiritus sanctus; unus in natura, in Trinitate, Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Idem: Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in Deitate Patris Dei Filius, ipse fieret in homine hominis Filius, ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset nativitate Filius. Dei ergo nativitate
Filius, hominis factus est Filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius; et secundum veritatem naturae ex homine hominis Filius, ut veritas geniti non adoptione nec appellatione, sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet; et esset verus Deus et verus homo unus Filius.
Idem: Non ergo duos Christos, neque duos filios, sed Deum et hominem unum Filium, quem propterea unigenitum dicimus manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit non confusis naturis, neque immistis. Ita enim Filius assumpsit hominem, ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto, quaternitas facta est; sed Trinitas mansit;