De sacramentis christianae fidei (page 5)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

a tenebris vocavitque lucem diem et tenebras noctem? Nihil enim videri potest sine luce; sed nec tenebrae sine luce videntur, quanto magis lux non videtur sine luce? Quae fuit ergo illa lux per quam Deus vidit lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris? An per ipsam eam vidit quod esset bona, an per aliam lucem vidit quod esset bona? Sed quomodo per ipsam videre potuisset quod esset bona, si aliam lucem non habuisset per quam et in qua ipsam lucem vidisset quod esset bona? Nam, si vidit quod esset bona lux ista et vere vidit, in aliquo vidit de cujus bonitate dubitari non potuit. Ergo, alia lux increata, in qua ista lux creata videbatur quod esset bona; quia illam imitabatur quae semper est

bona. In illa enim luce cum ipsa solum sit bona, videntur et mala et bona; et non solum mala et bona in ea videntur, sed mala etiam esse mala, bona esse bona in ea videntur: propterea quod ipsa vere et summe est bona. Quod enim ab ipsa discordare videtur, malum esse videtur; et quod ei simile esse videtur, bonum esse videtur; et utrumque non nisi in ipsa et per ipsam videtur. Per lucem ergo probavit lucem: quia in luce incommutabili vidit quod lux ista commutabilis suo modo et ordine bona esset. Et divisit lucem a tenebris, vocavitque lucem diem, et tenebras noctem; et in ea luce in qua vidit lucem quod esset bona, etiam caetera opera sua quae operatus est vidit quod essent bona, et nihil sine illa luce vidit, vel bonum vel malum;

sive ex iis quae ipse bona fecit, sive ex iis quae nos fecimus mala, quae omnia ipse non male sed bene vidit. Et ibi vidit ubi nullum malum vidit: haec ipsa lux est qua et nos videre oportet omnem lucem an bona est; nec poterimus judicare vero de luce an bona est, donec ista luce illuminati fuerimus, quae vere bona est: Spiritualis enim dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur . Et si Spiritus Dei vere in nobis habitat, non nos poterunt decipere spiritus erroris, etiamsi in luce veniant ad nos; quia habebimus lucem in nobis, in qua nobis manifestum erit de omni luce utrum bona est; et sic fiducialiter dividemus lucem a tenebris, et judicabimus non solum inter tenebras et lucem, sed etiam inter lucem et lucem judicabimus; non solum inter

noctem et diem, sed etiam inter diem et diem judicabimus, et judicabimus omnem diem. Parum est enim ad perfectum inter diem et noctem judicare, parum est lucem et tenebras dividere: hoc est virtutes a vitiis sequestrare, nisi sciamus etiam inter diem et diem judicare, et sciamus omnem diem judicare, ut sapiamus qui sint illi motus qui sub virtutum specie quasi luce aliena ad nos veniunt, et qui sursum illi sint, qui veram virtutis claritatem praetendunt; et in ipsis quoque virtutibus non solum quae bona sint, sed etiam quae sint potiora probemus. Spiritualis enim dijudicabat omnia, et ipse a nemine judicatur; quia Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei ; et unctio ejus docet nos de omnibus .

Hic tibi attende quanta sit cautela bono operi adhibenda. In principio omnium operum tuorum vide ut lucem habeas in te, ut omnia opera tua lucis sint et non tenebrarum. Postea considera diligenter utrumne lux tua pura sit et non fuscata; et cum inveneris quia bona est, tunc demum divide eam a tenebris, et voca lucem diem, et tenebras noctem. Deinde reliqua opera tua quae in luce feceris, vide si etiam ipsa bona sunt; et nullum omnino opus sine judicio pertranseat, donec agnoscas cuncta quae fecisti. Ita geminum est judicium: primum in quo lux judicatur et videtur si bona est ut dividatur a tenebris, secundum est judicium quando opera

ipsa quae in luce facta sunt ad judicium vocantur, et videtur quia ipsa quoque bona sunt, et sic demum requiescit Deus. Aliquae quaedam lucis mysteria interim pro tempore transcurrentes perstrinximus, nunc iterum ad propositi nostri seriem texendam revertamur.

CAP. XV. Quid factum est de luce illa primaria post creatum solem; et an de seipsa sol substantialiter factus est.

Igitur Deus prius lucem facere voluit ad illuminandum mundum antequam solem crearet ope vicaria praecurrentem, donec veniret quod perfectum est. Et sunt qui quaerant quid de illa luce factum sit, propterea quod jam nulla ejus vestigia reperiri possunt

ex quo solis claritas illuxit. Alii dicunt dispersam per ampla aeris spatia vim lucendi et illuminandi amisisse; superesse tamen adhuc quasdam tenues reliquias quae in ambitu firmamenti intrinsecus huc illucque sparsim diligentius intuentibus nocte demonstrentur; die vero eas majori ne videri valeant solis claritate abscondi. Sic quique suas opiniones prout possibile est confingunt. Sed quis scit utrum ipsa eadem lux postea in solis substantiam translata sit, et ampliata claritate formam meliorem acceperit, quemadmodum in nuptiis Jesus de aquis vinum fecit, ut reformationis statum in melius et restaurationis sacramentum demonstraret? Nam erat lux antequam sol factus est; hoc erat aqua priusquam in vinum mutata est, ut non aliud fieret quod potius

exhibitum est; sed de eo ipso quod ante vilius habebatur. Ita de rebus dubiis nemo est qui possit certum aliquid definire.

CAP. XVI. Utrum Deus per sex dies sine intervallo operatus est, sive alio quolibet modo.

Solum adhuc illud de operatione primae diei inquirendum restat: si Deus lucem in primo exortu ejusdem diei, id est primae creavit. Cum nihil eadem die aliud fecisse legatur quam lucem, utrumne usque ad ortum sequentis diei quando firmamentum fecit ab opere cessasse credendus sit, cum scriptura septima eum die demum requievisse testetur? Cui quaestioni gemina responsione obviabimus; aut enim dicemus Deum in illis sex diebus operationem

suam ita continua perseverantia produxisse, ut nullo temporis intervallo ab operando desierit. Aut ita sex diebus operatum, ut nullum quidem diem in operando intermiserit; non quod nullo temporis spatio operari cessaverit. Quia, siquidem illam assertionem probare volumus, quod continua fuerit ejus operatio dicere poterimus, quod prima die lucem in exortu ipsius diei fecit; deinde ut cursu suo diem noctemque distingueret; primum de oriente ad occasum, et rursum de occidente ad ortum direxit. Nec solummodo opus ejus fuisse quod lux facta est, sed quod directa, ipso gubernante et dirigente, cursum explevit. Eodem modo de secunda die dicetur, quando firmamentum factum est, et circumactionis

perpetuae praeceptum simul et legem accedit. Hoc etiam de tertia, quarta, quinta, vel sexta die, prout ratio dictaverit exquiret, quisquis hujus partis assertionem elegerit. Si cui autem ista interpretatio nimis obscura videbitur, maxime quod de motu firmamenti necdum rata sit assertio, ad illam alteram quam proposuimus recurrat expositionem, quae facilior est et se promptius ad intelligendum commodat rationi. Dicet igitur Deum sex diebus operatum et septima deinde die requievisse ab opere; quia nullus de sex invenitur diebus in quo opus non fecerit Deus, donec septima dies veniret, quando deinde ab omni opere requievit. Et haec quidem de operatione primae diei dicta sint.

CAP. XVII. De opere secundae diei quando factum est firmamentum.

Et vidit Deus quod esset bonum; et ait: Fiat firmamentum in medio aquarum . Noluit igitur Deus ad sequens opus transire, donec dijudicasset primum. Cum ergo vidisset de luce quod esse bonum, tunc ait: Fiat firmamentum. Quantum ad litteram pertinere videtur, factum est firmamentum die secunda; prius quidem in illa universitatis materia de nihilo creatum, et nunc ex illa ipsa ad talem formam erutum et factum firmamentum ut ambitu suo medium quodam modo interveniens magnam illam aquarum immensamque congeriem ab invicem separaret atque divideret, et de aquis faceret aquas et aquas; hoc est aquas quas ambitu suo intrinsecus

complecteretur et subtus se contineret et aquas quas extrinsecus et supra gyrum limitis sui relinqueret.

CAP. XVIII. De qua materia factum sit firmamentum, et quale factum sit.

Multa quidem sunt quae de firmamenti natura animum quaestione pulsare possent, si haec humana investigatio relinquenda potius quam discutienda non videret. Nam utrum ex puro igne factum sit, sive ex aere; aut etiam ex aqua; vel postremo ex duobus aut tribus horum commistis, et an substantiam solidam naturaque palpabilem habeat, quantave credenda spissitudo ejus, et utrum ipsum calidum an frigidum; aut cujus alterius qualitatis existat merito quaereretur: si inde aliquid certum sciri

potuisset. Nunc autem in quaestionibus harum rerum non mihi multum laborandum videtur, quas nec ratio ulla comprehendit nec auctoritas (cui fides adhibenda sit) probat. Solum hoc quod legimus credere sine dubitatione debemus, quod factum est firmamentum ut divideret aquas ab aquis; hoc est ut partem aquarum intra ambitum suum concluderet, partemque extrinsecus segregaret.

Quare autem factum sit ut firmamentum aquas a se divideret, partimque supra atque infra, partim earumdem aquarum natura consisteret, non quaerat extra se, qui haec propter se facta credit. Nam est illo qui interius fabricatus est mundo, quiddam hujus

operis formam et exemplar habens, ubi terra quaedam deorsum posita consistit sensualis natura hominis; coelum autem sursum puritas intelligentiae, et quasi quodam immortalis vitae motu vegetata ratio. Duas vero istas tam dissimiles in uno homine naturas, magna quaedam desideriorum moles hinc inde fluctuantium, et in contraria saepe motu alterno tendentium oberrat; quia et aliud est quod subtus caro ex infirmitate pressa appetit, et aliud quod spiritus sursum per contemplationem veritatis elevatus intendit. Sed fit aliquoties ut contrarii motus confusionem gignant; nisi ratio media interveniens dividat ab invicem, et discernat voluntates et appetitus, desideriaque dijudicet. Quid sit videlicet quod ex carne deorsum trahit; quid quod ex

spiritu in superna inhiat, summum illud et immortale bonum ambiens. Nam, cum ipsa ratio fortiter judicii censura quasi firmamentum quoddam in medio sese collocat, atque hinc supercoelestes aquas, illinc autem eas quae sub coelo sunt disponit separatim, non potest inferior corruptela inferiorem animae puritatem inficere; neque ipsa quae sursum est sinceritas, ad ea quae subter sunt abjecta et vilia sinitur sese inclinare.

CAP. XX. Quare non dicitur Deus vidisse opus secundae diei, quod bonum esset.

Sed mirum est quare non vidit Deus opus secundae diei quod esset bonum, sicut in caeteris omnibus diebus vidisse legitur et vidit Deus quod esset bonum. Aut enim opus ejus non fuit et bonum non

fuit, aut si opus ejus fuit, bonum fuit. Si autem bonum fuit et opus ejus fuit, vidit utique quod bonum fuit qui non potuit ignorare quod fuit, sive bonum sive malum fuit. Quare ergo hic non dictum est: Vidit Deus quod esset bonum, sicut alibi ubique dictum est: Vidit Deus quod esset bonum . Nam si ideo alibi dictum est quia factum est, cur etiam hic dici non debuit si factum fuit? Fortassis quia binarius signum divisionis est, qui primus ab unitate discedit: sacramentum aliquod hic commendatur. Et non sunt laudata opera secunda, non quia bona non essent, sed quia malorum signum essent. Prima enim opera fecit Deus et illa omnia bona valde erant ; quibus neque inerat corruptio, neque deerat perfectio. Sed venit

deinde diabolus et homo, et fecerunt ipsi opera sua; et haec erant opera secunda post prima, mala post bona; et noluit Deus videre opera ista quia mala erant, sed quae per sapientiam vidit, per judicium improbavit.

CAP. XXI. Quomodo congregatae sunt aquae in unum locum, ut arida appareret.

Et dixit Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum . Quantum ad litteram spectat, locus unus, in quo congregatae sunt aquae quae sub coelo erant, abyssus magna creditur, quae ab ipso mundi exordio in terrae corpore tantae capacitatis facta fuisse putatur, ut omnium receptaculum aquarum esse potuisset. Nam aquarum natura in

principio tenuis admodum levisque, et in modum nebulae cujusdam dispersa; postquam divina virtute et jussione in unam, ut ita dixerim, massam compingi quodammodo atque densari coepit, ipso suo pondere deorsum vergens in ima collapsa a terra excepta est, spatiumque illud quod desuper usque ad ipsum firmamentum occupaverat, serenum purumque dereliquit. Ipsa quoque terrae superficies (aquis omnibus inter alveos suos conclusis) apparere coepit. Primo quidem lutulenta et lubrica nudaque, velut quae germina necdum ulla protulisset, quibus vestiri et superduci potuisset.

Tous les livres