De sacramentis christianae fidei (page 45)
non posset, qui non aliqua societatis ac pacis amicitia utrique familiaris, atque propinquus existeret. Propter hoc ergo Filius Dei factus est homo; ut inter hominem et Deum reconciliationis et pacis mediator esse posset. Suscepit humanitatem per quam hominibus appropinquaret. Retinuit divinitatem per quam a Deo non recederet. Factus homo, sustinuit poenam, ut demonstraret affectum; servavit justitiam, ut conferret remedium. Verbum quippe quod cum Patre Deo unum erat per ineffabilem unitatem, cum homine assumpto unum factum est per admirabilem unionem. Unitas in natura, unio in persona. Cum Patre Deo unum in natura, non in persona, cum homine assumpto unum in persona, non in natura. Quid magis unum quam unitas? Quod unitate unum
Verbum et Pater unitate unum erant; quia natura unum erant; et voluit ipsum Verbum nobiscum unum fieri, ut nos in se et per se unum faceret, et cum illo cum quo ipsum unum erat.
Assumpsit ergo ex nobis nostram naturam, ut eam sibi sociaret per unionem in persona, quae sociata non erat per unitatem in natura, ut per id quidem quod de nostro unum secum fecerat nos sibi uniret, ut cum ipso unum essemus; per id quod nostrum sibi unitum erat; et per ipsum unum esse cum Patre, cui cum ipso unum erat. Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Non pro eis autem rogo tantum:
sed pro eis qui credituri sunt per Verbum eorum in me: ut et ipsi in nobis unum sint: et mundus credat, quia tu me misisti? Sed ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus quia tu me misisti
. Rogat unitas pro unione. Verbum cum Patre unum in natura, homo cum Verbo, unum in persona. Membra cum capite unum, primum in justitia, postea in gloria. Ut enim in justitia unum sint, cognoscat mundus quia tu me misisti ; ut autem in gloria unum sint: volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi (ibid).
CAP. XIII. Quod Christus secundum humanitatem in coelo est, secundum divinitatem ubique.
Quaeris quomodo mediator Dei et hominum homo Christus Jesus , nunc esse credatur in coelo, aut quia Deus ubique sit, hominem quoque illum qui in Deo sit ubique diffusum, ex hoc nimirum intelligi volens etiam in paradiso esse potuisse qui ubique sit. Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Jesum Christum unde venturus est. Memoriter quoque recole et fideliter tene Christianam confessionem, quoniam « resurrexit a mortuis, ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Patris. » Nec aliunde quam inde venturus est, ad vivos et mortuos judicandos, et sic venturus est illa angelica voce testante: Quemadmodum visus est ire in coelum , id
est, in eadem forma carnis atque substantia. Cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Secundum hanc formam non est putandus ubique diffusus. Cavendum est enim ne ita divinitatem astruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. Non enim est consequens ut quod in Deo est, ita sit ubique sicut Deus. Nam de nobis veracissima Scriptura dicit, quod in illo vivimus et movemur et sumus ; nec tamen sicut ille, ubique sumus, sed aliter homo ille in Deo, quoniam aliter et Deus ille in homine proprio quodam et singulari modo. Una enim persona est Deus et homo et utrumque unus est Jesus Christus, ubique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo. Est ergo Deus per cuncta diffusus. Ipse quippe ait, per Prophetam. Coelum et terram ego impleo
. Sed quod paulo ante posui de sapientia ejus. Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter . Itemque scriptum est. Spiritus Domini replevit orbem terrarum ; eique dicitur in quodam psalmo. Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum tu illic es, si descendero ad infernum ades . Sed sic est Deus ubique per cuncta diffusus, ut non sit qualitas mundi, sed substantia creatrix mundi, sine labore regens et sine onere continens mundum. Non tamen per spatia locorum quasi mole diffusa, ita ut in dimidio mundi corpore sit dimidius, et in alio dimidio dimidius atque ita per totum totus et in coelo solo totus, et in sola terra totus, et in coelo et in
terra totus; et nullo loco contentus, sed in seipso ubique totus. Ita Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus, ita Trinitas unus Deus. Verum illud est multo mirabilius quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat. Non enim omnibus dici potest quod ait Apostolus, vel quod jam dixi, vel etiam illud. Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Unde e contrario de quibusdam dicit idem: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus . Quis porro audeat opinari (nisi quisquis inseparabilitatem Trinitatis ignorat penitus) quod in aliquo habitare possit Pater, aut Filius, in quo non habitat Spiritus sanctus, aut in aliquo Spiritus sanctus in quo non
et Pater et Filius? Unde fatendum est ubique esse Deum per divinitatis praesentiam sed non ubique per divinitatis et inhabitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem ubi procul dubio gratia dilectionis ejus agnoscitur, non dicimus Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed Pater noster qui est in coelis , ut templum ejus in oratione potius commemoremus quod et nos ipsi esse debemus; et in quantum sumus in tantum ad ejus societatem et adoptionis familiam pertinemus. Cum igitur qui ubique est non in omnibus habitat; etiam in quibus habitat non aequaliter habitat. Nam unde est illud quod Eliseus poposcit ut dupliciter in eo Spiritus Dei fieret qui erat in Elia? Et unde in omnibus sanctis sunt alii sanctiores nisi
abundantius habendo habitatorem Deum? Quomodo ergo verum est quod superius diximus, quod Deus ubique sit totus, quando in aliis est amplius, in aliis minus? Sed non est negligenter intuendum quod diximus: In seipso est ubique totus; non ergo in eis, quia alii plus eum capiunt, alii minus. Ideo enim ubique esse dicitur, quia nulli parti rerum absens est. Ideo totus, quia non uni parti rerum partem suam praesentem praebet; et alteri parti alteram partem; aequales vero aequalibus; minori vero minorem majorique majorem. Non solum universali creaturae, verum etiam cuilibet parti ejus totus pariter adest. Porro etiam quod parum distincte putavimus posse intelligi, cum diceremus Deum esse ubique totum, nisi adderemus in seipso ideo diligentius
exponendum. Quomodo enim ubique in seipso? Ubique scilicet, quia nusquam est absens, in seipso autem quia non continetur ab eis quibus est praesens, tanquam sine his esse non possit. Sicut autem nec ab illo abest in quo non habitat, et totus adest, quamvis ille eum non habeat, ita et in illo in quo habitat totus est praesens, quamvis non ex toto eum capiat. Neque enim ad habitandum dividit se per hominum corda seu corpora; aliam sui partem huic tribuens; illi aliam; sicut lux ista per aditus et fenestras domorum sed potius si quemlibet sonum (cum res corporea et transitoria sit) surdus non capit, surdaster non totum capit, atque in his qui audiunt cum pariter ei propinquant, tanto magis alius alio capit, quanto est acutioris, tanto autem minus
quanto est obtusioris auditus, cum ille non varie magis minusve sonet, sed in eo loco in quo sunt omnes aequaliter praesto sit. Quanto excellentius Deus natura incorporea et immutabilis et viva, qui non sicut sonus per moras temporum tendi et dividi potest; nec spatio aereo tanquam loco suo indiget ubi praesentibus praesto sit, sed aeterna stabilitate ipse in se manens totus adesse rebus omnibus potest, et singulis totus, quamvis in quibus habitat habeant eum pro suae capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus; amplius quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedificat. Habitare etiam in hominibus adhuc animalibus, nondum spiritualibus, ideo dicitur Deus, quia in eis
occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. Quamobrem Deus qui ubique praesens est, et ubique totus non in omnibus habitat, sed in eis tantum quos efficit beatissimum templum suum, vel beatissima templa sua, eruens eos a potestate tenebrarum, et transferens in regnum claritatis suae quod incipit a regeneratione. Cum igitur habitationem ejus cogitas; unitatem cogita congregationemque sanctorum maxime in coelis ubi propterea praecipue habitare dicitur;
quia ibi fit voluntas ejus perfecta eorum in quibus habitat obedientia; deinde in terra ubi aedificans domum suam habitat in fine saeculi dedicandam. Christum autem Dominum nostrum unigenitum Dei Filium aequalem Patri, eumdemque hominis Filium quo major est Pater, et ubique non dubites esse totum praesentem tanquam Deum; et in eodem templo Dei esse totum praesentem tanquam inhabitantem Deum; et in loco aliquo coeli propter veri corporis modum.
CAPUT PRIMUM. De gratia quae per Christum datur, et spiritu a capite in membra diffuso.
Scriptum est quod lex neminem ad perfectum duxit . Lex enim ignorantiam docere potuit infirmitatem, adjuvare non potuit. Duo hic mala in homine fuerunt, et ex his caetera mala hominis omnia processerunt. Unum fuit ignorantia, alterum concupiscentia; ignorantia boni, concupiscentia mali. Ex ignorantia venit delictum, ex concupiscentia peccatum. Haec igitur duo in homine ab initio fuerunt; sed ut cognosceret homo morbum suum, dimissus est totus sibi: ne forte gratiam superfluam judicaret; si prius infirmitatis suae defectum non agnosceret. Positum est ergo tempus naturalis legis ut natura per se operaretur, non quod per se quidquam posset, sed ut se
non posse agnosceret. Illa ergo sibi relicta errare coepit a veritate per ignorantiam, et convicta est de caecitate; postmodum etiam convincenda de infirmitate. Data est lex scripta ut ignorantiam illuminaret, sed infirmitatem non corroboraret ut in ea parte homo qua defectum suum agnovit juvaretur. Ubi autem per se stare putavit, relinqueretur. Accepta ergo scientia veritatis per legem conari coepit ut perficeret sed pressus concupiscentia quia gratiam adjuvantem non habuit, ab opere virtutis defecit. Convictus igitur in utroque est quia videlicet per se nec verum potest agnoscere nec bonum perficere. Post haec itaque convenienter gratia data est quae illuminaret caecum, et sanaret infirmum; illuminaret
ignorantiam, refrigeraret concupiscentiam; illuminaret ad cognitionem veritatis; inflammaret ad amorem virtutis. Propterea Spiritus in igne datus est ut lumen haberet, et flammam; lumen ad cognitionem, flammam ad dilectionem. Porro sicut spiritus hominis mediante capite ad membra vivificanda descendit sic Spiritus sanctus per Christum venit ad Christianos. Caput enim est Christus, membrum Christianus. Caput unum, membra multa, et constat unum corpus ex capite et membris et in uno corpore Spiritus unus. Cujus plenitudo quidem in capite est participatio in membris. Si ergo corpus unum est, et spiritus unus qui in corpore ipso
non est, a Spiritu vivificari non potest sicut scriptum est: Qui non habet Spiritum Christi hic non est ejus . Qui enim non habet Spiritum Christi non est membrum Christi. In corpore uno spiritus unus. Nihil in corpore mortuum, nihil extra corpus vivum. Per fidem membra efficimur, per dilectionem vivificamur. Per fidem accipimus unionem; per charitatem accipimus vivificationem. In sacramento autem per baptismum unimur, per corpus Christi et sanguinem vivificamur. Per baptismum efficimur membra corporis, per corpus autem Christi efficimur participes vivificationis.
Ecclesia sancta corpus est Christi uno Spiritu vivificata, et unita fide una, et sanctificata. Hujus corporis
membra singuli quique fidelium existunt; omnes corpus unum, propter spiritum unum, et fidem unam. Quemadmodum autem in corpore humano singula quaeque membra propria ac discreta officia habent, et tamen unumquodque non sibi soli agit quod solum agit, sic in corpore sanctae Ecclesiae dona gratiarum distributa sunt, et tamen unusquisque non sibi soli habet, etiam id quod solus habet. Soli enim oculi vident; et tamen sibi solummodo non vident sed toti corpori. Solae autem aures audiunt nec tamen sibi solummodo audiunt, sed toti corpori. Soli pedes ambulant et non sibi tamen solummodo ambulant, sed toti corpori. Et ad hunc modum unumquodque quod habet solum in se non habet solummodo
propter se quatenus secundum dispositionem optimi largitoris, et distributoris sapientissimi, singula sint omnium, et omnia singulorum.
Quisquis ergo donum gratiae Dei percipere meruit sciat non ad se solum pertinere quod habet, etiam si solus habet. Hac itaque similitudine Ecclesia sancta, id est universitas fidelium, corpus Christi vocatur propter Spiritum Christi quem accepit, cujus participatio in homine designatur quando a Christo Christianus appellatur.
Hoc itaque nomen signat membra Christi participantia Spiritum Christi ut ab uncto sit unctus; quia a Christo dicitur Christianus. Christus quippe unctus
interpretatur; illo videlicet oleo laetitiae, quod prae cunctis participibus suis secundum plenitudinem accepit et cunctis participibus suis quasi caput membris secundum participationem transfudit: Sicut unguentum in capite, quod descendit a capite in barbam et deinde usque in oram ; hoc est, in extremitatem vestimenti defluxit ut ad totum efflueret, et totum vivificaret. Quando ergo Christianus efficeris, membrum Christi efficeris, membrum corporis Christi participans Spiritum Christi. Quid est ergo Ecclesia nisi multitudo fidelium, universitas Christianorum?
CAP. III. De duobus parietibus Ecclesiae, clericis et laicis.
laicos et clericos, quasi duo latera corporis unius. Quasi enim ad sinistram sunt laici qui vitae praesentis necessitati inserviunt.
Non ita dico ad sinistram quemadmodum illi ad sinistram statuentur, quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum . Absit a me ut bonos laicos ibi statuere praesumam! Nam qui boni erunt sive laici sive clerici ibi non erunt; et qui mali erunt sive laici sive clerici ibi erunt.