De sacramentis christianae fidei (page 46)
Non ergo ad illam sinistram laicos Christianos, qui veri Christiani sunt, constituo; sed ad illam sinistram de qua dicitur: In dextera ejus longaevitas vitae; in sinistra autem ejus divitiae et gloria . Quod enim ad sinistram in corpore est de corpore est et bonum est quamvis optimum non sit.
Laici ergo Christiani qui terrena et terrenae vitae necessaria tractant, pars corporis Christi sinistra sunt. Clerici vero quoniam ea quae ad spiritualem vitam pertinent dispensant, quasi dextera pars sunt corporis Christi.
Sed constat his duabus partibus totum corpus Christi quod est universa Ecclesia. Laicus interpretatur popularis; Graece enim λαός Latine dicitur populus. Unde et βασιλεύς basileus rex dictus putatur; quasi βάσις λαοῦ, basis laoy, id est sustentamentum populi. Clericus dicitur a κλῆρος Graece, quod Latine interpretatum sortem sonat, sive quod ipse sorte sit electus a Deo ad servitium Dei, sive quod ipse Deus sors illius sit; et quod portionem
aliam in terra habere non debeat; clericus nisi Deum et ea quae ad partem Dei spectant, cui statutum est decimis et oblationibus quae Deo offeruntur sustentari. Laicis ergo Christianis fidelibus terrena possidere conceditur, Clericis vero spiritualia tantum committuntur, quemadmodum olim in illo populo priore caeterae tribus quae typum laicorum praeferebant; portiones in haereditate acceperunt. Sola tribus Levi quae ecclesiasticos figurabat, decimis et oblationibus et sacrificiorum victimis pascebatur.
CAP. IV. Duas esse vitas, et secundum duas vitas duos populos: et in duobus populis duas potestates, et in utraque diversos gradus et ordines dignitatum; et unam inferiorem, alteram superiorem.
altera corporea, altera spiritualis. Una qua corpus vivit ex anima, altera qua anima vivit ex Deo. Utraque bonum suum habet quo vegetatur et nutritur ut possit subsistere. Vita terrena bonis terrenis alitur; vita spiritualis bonis spiritualibus nutritur. Ad vitam terrenam pertinent omnia quae terrena sunt. Ad vitam spiritualem quae spiritualia sunt bona omnia. Ut autem in utraque vita justitia servetur, et utilitas proveniat; primum utrinque distributi sunt, qui utriusque bona secundum necessitatem vel rationem studio ac labore acquirant.
Deinde alii qui ea potestate officii commissi secundum aequitatem dispensent, ut nemo fratrem suum in negotio supergrediatur; sed justitia inviolata conservetur. Propterea in utroque populo secundum
utramque vitam distributo; potestates sunt constitutae. In laicis quippe ad quorum studium et providentiam ea quae terrenae vitae necessaria sunt, pertinent, potestas est terrena. In clericis autem ad quorum officium spectant ea quae spiritualis vitae sunt bona, potestas est divina. Illa igitur potestas saecularis dicitur, ista spiritualis nominatur. In utraque potestate diversi sunt gradus, et ordines potestatum; sub uuo tamen utrinque capite distributi, et quasi ab uno principio deducti, et ad unum relati. Terrena potestas caput habet regem. Spiritualis potestas habet summum pontificem. Ad potestatem regis pertinent quae terrena sunt, et ad terrenam vitam facta omnia. Ad potestatem summi pontificis
pertinent quae spiritualia sunt, et vitae spirituali attributa universa. Quanto autem vita spiritualis dignior est quam terrena, et spiritus quam corpus, tanto spiritualis potestas terrenam sive saecularem potestatem honore, ac dignitate praecedit.
Nam spiritualis potestas terrenam potestatem et instituere habet, ut sit, et judicare habet si bona non fuerit. Ipsa vero a Deo primum instituta est, et cum deviat, a solo Deo judicari potest, sicut scriptum est: Spiritualis dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur . Quod autem spiritualis potestas (quantum ad divinam institutionem spectat) et prior sit tempore; et major dignitate; in illo antiquo Veteris Instrumenti populo manifeste declaratur, ubi primum a Deo sacerdotium institutum
est; postea vero per sacerdotium (jubente Deo) regalis potestas ordinata.
Unde in Ecclesia adhuc sacerdotalis dignitas potestatem regalem consecrat, et sanctificans per benedictionem, et formans per institutionem. Si ergo, ut dicit Apostolus, qui benedicit major est, et minor qui benedicitur , constat absque omni dubitatione quod terrena potestas, quae a spirituali benedictionem accipit, jure inferior existimetur.
CAP. V. Quod omnis administratio ecclesiastica constat in tribus, hoc est in ordinibus, in sacramentis, in praeceptis.
Omnis ecclesiastica administratio in tribus constat: in ordinibus, in sacramentis, in praeceptis
Ordines consideramus in personis praelatorum; sacramenta in ministerio eorum. Praecepta in comversatione subjectorum. Quae singula propria consideratione egent. De ordinibus hoc primum attendendum est, quod alii sunt secundum gradum differentem, sicut est diaconus et sacerdos; alii in eodem gradu secundum potestatem excellentem, sicut diaconus et archidiaconus. Unus gradus est in sacramento; non tamen una potestas in ministerio. Diaconus enim sacerdoti ministrat in sacramento corporis et sanguinis Christi. Archidiaconus autem hoc plus habet, quod praeter ministerium altaris sub episcopo et vice episcopi curam habet Ecclesiarum; et causas ecclesiasticas examinat et ministeria dispensat. Similiter sacerdos et pontifex sive summus
sacerdos unus gradus est in sacramento, diversa tamen potestas in ministerio: quia cum utrisque corporis et sanguinis Christi consecrandi, baptizandi, catechizandi, praedicandi, ligandi, solvendi, una quodammodo sit dignitas, pontificibus tamen Ecclesias dedicandi, ordines faciendi, manus imponendi, sacri chrismatis consecrandi, communem super populum benedictionem faciendi, singularis data est potestas. Sic itaque alia est differentia graduum in sacris ordinibus; alia est in eodem gradu differentia dignitatum. Ordo autem alius est in potestate terrena vel saeculari, et alius in potestate spirituali.
omnia quae ad terrenam vitam spectant subjecta sunt terrenae potestati. Haec autem omnia dupliciter pertinent ad jus terrenae potestatis, ut videlicet ipsa terrena potestas haec et possidentibus secundum justitiam distribuat; et contra injustitiam impugnantium defendat. Sicut autem praelatorum debitum est subjectis possidenda juste dispensare, et eos contra injustitiam defendere, sic subjectorum debitum est secundum instituta legum et rationabiles consuetudines, praelatis et in se et in suis servitium exhibere.
Est autem servitium aliud determinatum, sicut census et tributum quae annuatim solvuntur. Aliud fortuitum quod videlicet pro culpis ex casu accidentibus
exigitur. Quod et ipsum licet secundum mensuram peccati legibus determinatum sit; in hoc tamen quodammodo determinatum non est, quia eventus ejus certus non est, neque exigi jure potest, nisi cum acciderit culpa pro qua persolvendum est. Haec ergo est discretio terrenae potestatis, ut sciatur quod Praelati subjectis, vel quod subjecti praelatis exhibere debent pro ipsa terra vel terrena substantia circa quam utrique debitum pensatur.
De his autem terrenis bonis ad terrenam vitam pertinentibus, quae vel possident praelati in subjectis, vel subjecti possident a praelatis; quaedam Ecclesiis Christi devotione fidelium concessa sunt possidenda; salvo tamen jure terrenae potestatis.
Sic enim rationabile est et bonum; quia Deus noster pacis amator est, et nihil inordinatum approbare potest vera justitia. Spiritualis siquidem potestas non ideo praesidet ut terrenae in suo jure praejudicium faciat, sicut ipsa terrena potestas quod spirituali debetur, nunquam sine culpa usurpat. Sic igitur, quando hujusmodi quae ad terrenam spectant potestatem Ecclesiis Christi conceduntur, ii quidem largitores sunt muneris, hoc solum concedere possunt in ea quod possident; quia nec subjecti id quod suis superioribus debetur ad aliam possunt transferre potestatem, nec praelati in his quae juste a subjectis possidentur alienos possessores inducere. Hoc est ut nec praelati id quod subditorum est aliis tribuant, nec subjecti id quod praelatorum est immutare
praesumant. Notandum tamen quod principes terreni in terrenis possessionibus quas vel in subjectis, vel sine subjectis possident, Ecclesiae aliquando concedunt solam utilitatem; aliquando et utilitatem et potestatem. Utilitatem sine potestate concedunt, quando fructum quidem possessionis ad usum Ecclesiae transferri decernunt; sed potestatem justitiae exercendae in ipsa possessione ad ejus jurisdictionem transire non permittunt. Aliquando et potestatem et utilitatem simul tribuunt. Ubi tamen diligenter attendendum est, quod licet Ecclesia fructum terrenae possessionis in usum accipiat; potestatem tamen exercendae justitiae per ecclesiasticas personas, aut judicia saecularia non potest exercere; potest tamen ministros habere laicas personas
per quas jura ac judicia ad terrenam potestatem pertinentia secundum tenorem legum, et debitum juris terreni exerceat. Sic tamen ut et ipsum quod potestatem habet a principe terreno se habere agnoscat; et ipsas possessiones nunquam ita a regia potestate elongari posse intelligat, quando si ratio postulaverit et necessitas, et illis ipsa potestas debeat patrocinium, et illi ipse possessiones debeant in necessitate obsequium. Sicut enim regia potestas patrocinium quod debet alteri non potest dare; sic ipsa possessio etiam ab ecclesiasticis personis obtenta, obsequium quod regiae potestati pro patrocinio debetur jure negare non potest. Sicut scriptum est: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo .
CAP. VIII. Quot modis in saeculari potestate determinanda est justitia.
Sciendum vero est quod justitia illa quae terrenae potestati in subjectis data est, quinque modis determinatur, secundum personam, secundum causam, secundum modum, secundum locum, et secundum tempus. Nam quod aliquo modo licet, non statim omni modo licet, et ipsa justitia nisi juste exhibita fuerit, justitiae nomen amittit. Quapropter quod licet perspiciendum est diligenter quomodo licet, et considerandi sunt modi quibus justitiae forma determinatur. Secundum personam aliquid licet; et aliquid non licet, quemadmodum saeculari judici in personam laicam si peccaverit manum mittere
licet, in clericum non licet. Secundum causam justitia determinatur, ut videlicet negotia saecularia a potestate terrena; spiritualia vero et ecclesiastica a spirituali potestate examinentur. Secundum modum sive mensuram justitia determinatur, cum videlicet quaelibet culpa congrua et sibi convenienti poena multatur, ut nec privatus amor in vindicta aequitatis aliquid subtrahat, neque odium privatum adjiciat debitae severitati. Secundum locum et tempus determinatur justitia; si ubi et quando convenit judicium exercetur, et profertur veritatis sententia. Secundum personam ergo justitia violaretur; si judex saecularis in ecclesiasticam personam manum mitteret. Secundum causam, si ecclesiastica negotia examinanda susciperet. Secundum mensuram, si
mendacium vel maledictum suspendio puniret. Secundum locum, si loca sacra violare praesumeret; et confugientibus ad illa etiam reis et pro suis sceleribus condemnandis inordinate violentiam inferre tentaret. Secundum tempus si sacris et solemnibus
diebus reverentiam non exhiberet, quando et his parcendum est quibus pro culpis suis supplicia debentur. His igitur modis secularis potestas justitiam exercere debet, legum instituta sequens, et nihil praeter justitiam et veritatem approbans in judicando. Saecularis autem potestas caput habet regem sive imperatorem ab illo per subjectas potestates duces, et comites et praefectos, et magistratus alios; descendens qui tamen omnes a prima potestate auctoritatem sumunt in eo quod subjectis praelati existunt.
Habet autem potestas saecularis ornamenta quaedam dignitatis suae, quibus et excellentia ordinis ostenditur, et sacramentum ministerii figuratur.
Annulus fidem, armilla bonam operationem, sceptrum justitiam, gladius vindictam, purpura reverentiam, diadema gloriam designat. Et haec quidem in praesenti de saeculari potestate dicta sufficiant.