De sacramentis christianae fidei (page 47)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

et ordines dignitatum differentes. Primum signaculum clerici est corona, qua signatur ad partem sortis ministerii divini; cui servire regnare est. Corona quippe regale decus significat. Sic dicit beatus Petrus apostolus: Vos estis genus electum, regale sacerdotium . Propter hoc igitur coma capitis clerico in modum coronae tondetur, et ipsa capitis summitas desuper nudatur et revelatur, ut per hoc detur intelligi, quod ad regiam in Christo potestatem assumitur; et quod inter ipsum et Deum deinceps velamen esse non debet, ut revelata facie, et pura mente Domini sui gloriam contempletur. Summum capitis summum est mentis. Denudatio capitis illuminationem significat mentis.

Clericus quippe secretorum Dei non ignarus esse debet, quia nuntius ejus est ad populum. Tondentur etiam capilli capitis usque ad apertionem et revelationem sensuum, id est oculorum et aurium ut eum ab audiendo et intelligendo verba Dei, terrenorum occupatio, quae per capillos significantur, non impediat. Postquam autem clericus factus est debet deinceps de stipendiis Ecclesiae sustentari, et sub tutela et custodia spiritualium magistrorum, scientia divina et ecclesiastica disciplina erudiri, quatenus ad sacros ordines ministerii divini cum ratio poposcerit digne possit accedere. Nemo ad clerum assumendus est, nisi sub titulo certo. Qui enim caput non habent acephali sunt, non clerici.

exortus esse putatur, qui prius crine servato, denique ob vitae continentiam caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponebant. Hinc usus ab apostolis introductus est, ut qui divinis cultibus mancipati Deo consecrantur quasi Nazaraei, id est sancti, crine posito inveniantur, sicut ad Ezechielem dicitur: Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duc super caput tuum et barbam

. Hoc etiam in Novo Testamento Nazaraos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primum fecisse legimus. Paulum quoque apostolum et quosdam discipulorum Christi qui in hujusmodi cultu imitandi exstiterunt, scilicet ut hoc signo vitia in corde et opere pullulantia praecidenda doceantur.

Quidem volunt coronam aliquando pro signo accipiendam poenitentiae, quemadmodum in ordine monachorum, quibus et caeteri ordines sacri qui in clero sunt proprii, secundum indulgentiam conceduntur. Non enim in populo praeesse possunt, nec spiritualis dignitatis in Ecclesia curam suscipere, donec ad clerum assumantur. Propterea quod in illis est sacri signaculi, ad indulgentiam est, non pro potestate praelationis in populo Dei, sed ne in ipso quoque habitu poenitentiae quo se sponte propter Deum sequestraverunt, sacrosanctam corporis et sanguinis Christi communionem vel habere non possint, vel extra ad impedimentum quietis suae requirere

compellantur. Ut ergo intrinsecus quietius vivant, ordines ministerii divini per indulgentiam ipsis conceduntur; non ad exercendam praelationem in populo Dei, sed ad celebrandam intrinsecus communionem sacramenti Dei, quod tamen principio non ita fuisse dicunt. Monachi quippe et eremum habitantes olim presbyteros habuisse leguntur.

Primum igitur signaculum clerici corona est, quo in partem ministerii sacri consignatur. Sequuntur deinde septem graduum promotiones, in quibus per spiritualem potestatem altius semper ad sacra tractanda conscendit. primus gradus est ostiariorum; secundus lectorum; tertius exorcistarum; quartus

acolytharum; quintus subdiaconorum; sextus diaconorum; septimus sacerdotum. Hic gradus dispares in eodem ordine habet dignitates. Nam post sacerdotes altiores sunt principes sacerdotum, id est episcopi. Supra quos iterum sunt archiepiscopi; et supra illos qui dicuntur primates, supra quos quidam patriarchas constituere volunt; alii eosdem primates et patriarchas dicunt. Nos tamen quatuor tantum ex antiquo Ecclesiae usu patriarchas nominatos invenimus. Primum Alexandrinum, secundum Hierosolymitanum; tertium Antiochenum; quartum Aquileiensem, qui post Grandensis dictus est, nisi forte secundum proprietatem linguarum iidem ipsi alibi patriarchae; alibi primates appellati sint. Post hos omnes sequitur summus pontifex quem papam,

id est Patrem patrum consuetudo ecclesiastica nominare instituit. Hic est principalis et maximus sedis apostolicae in Ecclesia Romana successor, unde et ipsum specialiter apostolicum sancta Ecclesia nominare cousuevit. Cui vice Petri principis apostolorum praesidenti, omnis ecclesiasticus ordo obtemperare debet, qui solus praerogativa dignitatis claves habet ligandi omnia et solvendi super terram. Isti ergo ordines sacri diversis locis per orbem terrarum (quacunque sanctae Ecclesiae corpus diffusum est) disponuntur: non solum voluntaria ordinatione spiritualium Patrum, sed ex ipso quoque gentilitatis usu convenienti ratione assumpta. In illis siquidem civitatibus ubi olim gentiles flamines suos constituere

consueverant; ibi nunc episcopi sunt ordinati. Ubi vero archiflamines dispositi fuerant, archiepiscopi successerunt. Lege librum Clementis, illic invenies quomodo beatus Petrus per diversa orbis terrarum loca principes ecclesiarum disponi instituit. Septem ergo spiritualium officiorum gradus proinde in sancta Ecclesia secundum septiformem gratiam distributi sunt, quos Dominus Jesus Christus ejusdem spiritus plenitudinem habens, omnia in semetipso exhibuit; et corpori suo, id est Ecclesiae imitanda reliquit, cui ipsius spiritus participationem concessit.

Inter hos septem gradus spiritualis officii primus est eorum qui ostiarii dicuntur, qui in Veteri Testamento

olim janitores vocabantur. Ad officium ostiarii pertinent claves ecclesiae, ut claudat et aperiat horis competentibus templum Dei, et omnia quae sunt intus extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos et infideles ejiciat. Ostiarius cum ordinatur postquam ab archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradit ei episcopus claves Ecclesiae de altario dicens ei: Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quae his clavibus recluduntur. Hoc officium Dominus in sua persona suscepit, quando flagello de funiculis facto vendentes et ementes de templo ejecit. Ipse quippe ostiarius dicit: Ego sum ostium. Per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur, et ingredietur, et pascua

Secundus gradus est lectorum, qui formam et initium a prophetis accepit. Sunt enim lectores qui Verbum Dei annuntiant, quibus dicitur: Clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam . Hi cum ordinantur primum de vita ipsorum, et fide, et ingenio, episcopus ad populum Verbum facit; deinde eis vidente populo ab episcopo codex traditur divinarum lectionum, et dicitur eis: Accipite et estote Verbi Dei relatores, habituri (si fideliter et utiliter impleveritis officium) partem cum his qui verbum Dei ministraverunt. Ex hoc ergo potestatem habent in Ecclesia coram populo propheticas et apostolicas lectiones recitandi. Hi quidem qui ad

hunc gradum promoventur litterarum scientia debent esse instructi ut eorum quae legunt sensum intelligant; in pronuntiatione vim accentuum agnoscant, distincte legant, ne confusione pronuntiationis intellectum auditoribus tollant. Considerant quid sit indicative legendum, quid sub interrogatione pronuntiandum, ubi sit in oratione distinctio, vel media distinctio facienda, quia et haec male servata intellectum perturbant, et grammaticorum typum gerentes ad irrisionem provocant. Vox lectoris auribus et cordi consulere debet, non oculis, ne motu vel gestu indisciplinato spectatores magis ex seipso faciat, quam auditores, aeque effractum et femineum quam agrestem et rusticum sonum devitans. Lectores enim olim praecones vel proclamatores vocabantur,

quia in populo vocem faciunt. Hoc officium Dominus in propria persona ostendit, quando in medio seniorum librum Isaiae prophetae aperiens, distincte ad intelligendum legit: Spiritus Domini super me evangelizare pauperibus misit me . Ex quo lectoribus intelligi datur, quod gratia spirituali clarere debent, qui populo verbum Dei annuntiant.

Tertio loco sequitur ordo exorcistarum, qui super catechumenos faciunt sacramentum apertionis, et habent spirituale imperium super spiritus immundos, ut eos de corporibus obsessis ejiciant. Debet autem habere spiritum mundum qui spiritibus immundis

imperat, ut vita ab officio non discordet, et malignum quem per acceptum officium expellit de corpore alieno, per munditiam vitae expellat de corde suo. Hi cum ordinantur accipiunt de manu episcopi librum exorcismorum, et dicitur eis: Accipite et memoriae commendate, et habetote potestatem imponendi manus super energumenos, sive catechumenos.

Exorcistae in ordine et ministerio Ecclesiae constituti sunt secundum officia quae in templo Salomonis erant disposita. Quae posterius sunt ab Esdra dispertita. Leguntur enim sub Esdra fuisse actores templi filii servorum Salomonis, qui actum templi totius sub cura sua haberent; aut sacris oblationibus deservirent. Et cum fuissent ex ordine in ministerio

templi, longe tamen fuerunt ab officio altaris Dei. Neque enim psalmistis, id est cantoribus, nec ostiariis, nec sacrarum servis attingere licebat ad munera altaris, nisi tantummodo levitis. Quasi ergo actores quidam spirituales templi Dei exorcistae sunt in populo Dei, qui de substantia Domini sui sibi in donis spiritualibus tradita, in spiritualibus aedificiis dilapsa restituant, et reparent dissipata. Exorcistas significat Apostolus cum dicit: Nunquid omnes donationes habent sanationum? Hoc officio usus est Deus quando saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti, dicens: Ephpheta, quod est adaperire ; hoc exemplo nos docens spiritualiter aperire debere aures praecordiorum hominum,

ad intelligendum, et ora ad confitendum, ut, expulso daemone, Spiritus sanctus vas suum recipiat. Similiter hoc officium exhibuit, quando de Maria Magdalena septem daemonia ejecit .

Quarto loco succedunt acolythi, qui Latine dicuntur ceroferarii, quia accensos cereos deferunt, dum legitur evangelium, vel dum offertur sacrificium. Non ut tenebras hujusmodi aeris illuminent, sed ob hoc ut sicut visibile lumen manibus gestant, ita opera lucis proximis ostendant, et more lucis, errantibus viam in tenebris palpantibus ducatum praebeant. Hi cum ordinantur postquam edocti fuerint ab episcopo qualiter in officio suo agere debeant,

accipiunt ab archidiacono ceroferarium, id est candelabrum cum cereo, ut sciant se ad accedenda luminaria mancipari. Accipiunt et urceolum vacuum ad infundendum vinum in calicem, quo consecrandus est sanguis Christi, ut sit commemoratio sanguinis de Christi latere profluentis, et aquae inde procedentis. Quae duo ideo in calice commiscentur, quia Christi sanguine sumus redempti, et aqua baptismatis a peccatis abluti. Hoc officium se habere Dominus in Evangelio testatur, dicens: Ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae

Quinto loco est ordo subdiaconorum qui apud Graecos ὑπο διάκονοι vocantur. Isti sunt qui in Esdra

Nathanei, id est in humilitate Domino servientes appellantur, ex quorum ordine fuit ille Nathanael, qui in Evangelio Salvatorem confiteri, et ab ipso meruit collaudari, dicente Domino: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est . Isti subserviunt levitis, et vasa corporis et sanguinis Christi ipsis ad altare deferunt, et iterum referunt.

De quibus quidem Patribus placuit, ut qui sacra mysteria contrectant, legem observent continentiae, sicut scriptum est: Mundamini qui fertis vasa Domini . Hi in templo Domini oblationes suscipiunt a populis. Ad istorum provisionem pertinet tantum de oblationibus ponere in altari, quantum sufficere possit populo Dei. Similiter ipsi corporales pallas et substratoria lavare, et aquam in baptisterium

vergere debent; urceum quoque et aquam, manile et manutergium tenere, episcopo et presbytero, et levitis, pro lavandis manibus ante altare aquam praebere. Hi cum ordinantur sicut sacerdotes et levitae manus impositionem non accipiunt, sed tantum calicem vacuum et patenam vacuam de manu episcopi.

De manu vero archidiaconi urceolum cum aqua manile seu mantile, et manutergium, quibus mundare debent manus sacerdos et levita tractaturi divina sacramenta. Hoc officio usus est Dominus, quando facta coena cum discipulis linteo se praecinxit, et mittens aquam in pelvim pedes discipulorum lavit, et linteo extersit .

Diaconorum ordo sexto sequitur loco, non sine aliquo senarii mysterio, in quo propter perfectionem sui significatur operum perfectio. Hic ordo in Veteri Testamento a tribu Levi habuit exordium. Praecepit enim Deus Moysi ut post ordinationem Aaron et filiorum ejus, rursus tribus Levi ad divini cultus ministeria ordinaretur, et consecraretur Domino, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis ejus in tabernaculo Dei; ipsique gestarent arcam et tabernaculum, et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi ipsi castra constituerent, et in transportando tabernaculo ipsi deponerent, rursusque ipsi componerent. A viginti autem annis et supra jussi sunt servire in tabernaculo. Quam regulam etiam sancti Patres in

Novo Testamento constituerunt, quoniam haec aetas ad portanda onera robusta est, quod illi ordini a Moyse institutum est. Quod etiam in Novo Testamento repraesentatur, cum diaconis supra sinistrum humerum stola ponitur, et casula in diebus jejunii super eumdem humerum complicatur; quia quidquid laboris et sustinentiae in hac vita toleramus, tanquam in sinistra portamus, donec in dextera, hoc est, in aeternitate requiem habeamus. Hic ordo in Novo Testamento ab apostolis initium sumpsit, quando sic legitur in Actibus apostolorum. Apostoli septem viros boni testimonii plenos Spiritu sancto

ad hoc officium elegerunt: et oratione praemissa manus eis imposuerunt . Et exinde apostoli et eorum successores decreverunt, ut in

Tous les livres