De sacramentis christianae fidei (page 48)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

omni matrice Ecclesia septem diaconi circa Aaram Christi sublimiori gradu, tanquam columnae altaris assisterent, etiam non sine aliquo septenarii mysterio. In quo figuratur ut septiformis gratiae spiritu fulgentes, sancti sint corpore et spiritu. Hi sunt septem angeli in Apocalypsi tuba canentes . Hi sunt septem candelabra aurea . Hi voces tonitruorum . Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos, sive ad orandum, sive ad genua flectenda, sive ad psallendum, sive ad legendum, et audiendum verbum. Ipsi evangelizant, ipsi sacramenta Dei dispensant. Sine ipsis sacerdos nomen habet, officium non habet. Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti. Ipsis etiam sacerdotibus propter

praesumptionem non licet calicem domini in mensa tollere, nisi traditus eis fuerit a diacono. Levitae hostias super altare ponunt, ipsi mensam Domini componunt. Levitae operiunt arcam testamenti, quia non omnes videre debent aut possunt alta mysteriorum quae operiuntur a levitis. Ipsi albis induti vestibus assistunt altari, ut candore vestis munditia vitae significetur, nitidique ad hostias et immaculati accedant. Tales enim Dominum decet habere ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio, sed perfecta mentis et corporis castitate splendeant. Quales enim diaconi ordinandi sint, Apostolus plenissime docet scribens ad Timothaeum . Nam cum praemisisset de sacerdotum electione, continuo subjunxit: Diaconos similiter irreprehensibiles;

hoc est, sine crimine: sicut episcopos pudicos, hic est a libidine continentes: non bilingues, ne turbent habentes pacem: non multo vino deditos, quia ubi ebrietas, ibi libido et furor dominatur: non turpe lucrum sectantes, ne de coelesti militia lucra terrena sectentur. Post hoc subjecit: Hi autem probentur primum; et sic ministrent nullum crimen habentes. Et hi itaque sicut episcopi ante ordinationem probari debent; et si digni inventi fuerint, sic demum ad sacrum ministerium admitti. Hi cum ordinantur, solus episcopus manus eis imponit, quia ad ministerium non ad sacerdotium applicantur, ponitur eis orarium, id est stola super sinistrum humerum ab episcopo, ut hoc agnoscant se accepisse jugum Domini;

quo omnia ad sinistram, id est, praesentem vitam pertinentia adversa fortiter tolerent, et divino timori subjiciant. Accipiunt et textum Evangeliorum de manu episcopi, per quem intelligant se esse praecones Evangelii Christi. Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconis novum praedicare praeceptum est; praecipue evangelium quod solis ipsis in Ecclesia pronuntiare licet. Ad ipsos pertinet assistere sacerdotibus et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet in chrismate, in patena et calice. Oblationes etiam inferre et disponere in altari, componere etiam mensam Domini atque vestire, crucem ferre et praedicare Evangelium et apostolum. Ad ipsos quoque pertinet officium precum, et recitatio nominum. Ipsi praemonent

aures ad Dominum, ipsi hortantur orare. Ipsi clamant, et pacem ipsi annuntiant. Hoc officio usus est Dominus, quando post coenam proprio ore et propriis manibus sacramenta confecta dispensavit, et quando apostolos dormitantes ad orationem incitavit, dicens: Vigilate et orate ut non intretis in tentationem .

Septimo loco subsequitur ordo presbyterorum, qui in Veteri Testamento a filiis Aaron sumpsit initium. Nam qui tunc sacerdotes vocabantur, hi sunt qui nunc appellantur presbyteri, et qui tunc dicebantur principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur. Presbyteri autem interpretantur seniores, quia seniores Graeci presbyteros vocant. Debent enim

presbyteri seniores esse in populo Dei; non tantum aetate corporis, quantum prudentia morum, et maturitate bonae conversationis, sicut scriptum est: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata. Cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata

. Distat autem hoc tantum inter pontifices, et hujus temporis sacerdotes, quod solis pontificibus addita est clericorum ordinatio. Basilicarum dedicatio, sacri chrismatis consecratio, manus impositio, et communis super populum benedictio. In aliis autem sacramentis sive scilicet catechizandi, sive baptizandi, sive missam celebrandi, et consecrandi corporis et sanguinis Christi sacramentum, sive in Ecclesia verbum faciendi, communis est utrisque

dispensatio. Summis ergo sacerdotibus supradicta idcirco singulariter reservata sunt, ne eadem prorsus auctoritas potestatis ab omnibus passim vindicata, inferiores erga superpositos insolentes redderet, et soluto obedientiae vinculo scandalum generaret. Presbyteri successores et vicarii sunt septuaginta discipulorum qui praecedebant Dominum Jesum in omnem civitatem et locum quo ipse erat venturus . Ita quippe presbyteri qui adjutores sunt episcoporum, rudes populo catechizando initiant, baptizando unitati Ecclesiae incorporant, et in sacramentis usque ad manus impositionem populo Dei ministrant. Episcopi vero successores sunt apostolorum, qui ex necessitate ad adjutorium et supplementum

sui officii, in tanta multitudine populorum regendorum ministerium sibi expetunt sacerdotum. Sicut Moyses in eremo septuaginta viros elegit prudentes, quorum consilio et auxilio multitudinem tantam facilius gubernaret. Sive inferioris sive superioris sint ordinis sacerdotes, id est sive presbyteri sive episcopi, vicem gerunt summi pontificis, dum populos delinquentes ad poenitentiam vocant, et orationum suarum medicamento sanant. Unde Apostolus dicit: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Obsecramus ergo pro Christo reconciliamini Deo . In hoc igitur vice mediatoris funguntur sacerdotes, quod Deum pro peccatis populi exorant, et poenitentes absolvendo reconciliant. Quapropter convenit

ut tanquam boni mediatores inter homines et Deum, et praecepta Dei ad populum deferant, veritatem praedicando, et preces populi Deo offerant pro peccatoribus intercedendo. Mediator autem, ut ait Apostolus, unius non est , quia discordes reconciliare non potest, qui utrinque societatis pace, et amicitiae vinculo concors non est; sed idcirco sacerdotes cum Deo pacem habere per eminentiam sanctitatis, et cum proximis concordiam servare debent, per affectum compassiones. Quales ergo debeant esse presbyteri Apostolus scribens ad Titum insinuat, dicens: Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut constituas per civitates presbyteros quemadmodum tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir habet filios fideles, non in accusatione

luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum esse sine crimine . Qua sententia ostendit etiam presbyteros sub episcoporum nomine taxari. Unde et ad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi scribit de presbyteris tacens, quos sub nomine episcoporum intelligendos reliquit. Quapropter tales etiam in Ecclesia presbyteros constituendos esse, sicut episcopos, et Apostolus asserit, et canones apostolicam auctoritatem secuti testantur. Presbyteri cum ordinantur; episcopo eos benedicente, et manus super capita eorum tenente, omnes presbyteri qui praesentes sunt manus juxta manum episcopi super capita eorum levant, et Spiritum sanctum super eos qui ordinantur invocant. Unguntur presbyteris manus sicut episcopis, ut cognoscant

se hoc sacramento gratiam consecrandi accipere, et opera misericordiae erga omnes pro viribus exercere debere. Unctio capitis specialiter ad episcopum pertinet, ut intelligat se vicarium illius esse de quo scriptum est: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae . Hi post invocationem sancti Spiritus stolam super utrumque humerum accipiunt, quae in modum sustentaculorum dextrum latus munit et sinistrum, ut ex hoc intelligant se per arma justitiae a dextris et a sinistris esse munitos, ut eos nec adversa frangant, nec prospera extollant. Accipiunt et calicem cum vino, et patenam cum hostiis de manu episcopi, quatenus his instrumentis potestatem se accepisse agnoscant, placabiles Deo hostias offerendi. Ad ipsos pertinet

sacramentum corporis et sanguinis Domini in altario Dei conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei. Hoc officio usus est Dominus noster Jesus Christus, quando post coenam panem et vinum in corpus et sanguinem suum commutavit, ut in memoriam suae passionis idem facerent discipulos moriens instituit. Hoc quoque excellenter officium implens exhibuit, quando ipse sacerdos et hostia seipsum in arca crucis propter peccata generis humani obtulit, et proprium sanguinem sancta aeterna ingrediens coelestia et terrena pacificavit. In quo apparet quanta sit excellentia sacerdotalis officii, per quod quotidie in altari passio Christi celebratur, et reus quisque a peccatis conversus Deo reconciliatur.

Quibus omnibus de sacerdotali officio breviter pertractatis admonendi sunt Christi sacerdotes, quatenus sicut excellunt ordinis dignitate, sic excellant vitae sanctitate, ut plebs eis commissa atque eorum disciplinis edocta, gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in diem proficiat.

Sacri canones definiunt nullum in episcopum eligendum, nisi qui prius in sacris ordinibus religiose fuerit conversatus. Sacros autem ordines diaconatus et presbyteratus tantum appellandos censent; quia hos solos primitiva legitur Ecclesia habuisse, et de his solis praeceptum habemus apostoli. Subdiaconos tamen quia et ipsi sacris altaribus administrant, opportunitate exigente in episcopos eligi

concedunt. Sed rarissime et ipsum non sine Romani pontificis sive metropolitani licentia; si tamen spectatae sit religionis, et probabilis scientiae. Ad episcopum specialiter pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris, et confectio chrismatis, manus impositio, et communis super populum benedictio. Ipse praedicta officio et ordines ecclesiasticos distribuit, ipse sacras virgines benedicit. Dum enim praecessit unusquisque in singulis, iste praeordinator est in cunctis. Nullus episcopus alium in episcopum sine metropolitani consensu consecrare debet, nec metropolitanus ordinare episcopum nisi tribus ad minimum episcopis praesentibus, aliis omnibus qui in eadem provincia sunt episcopis assensum dantibus. Cum vero ordinatur, duo episcopi ponunt et

tenent Evangeliorum codicem super caput, et super verticem ejus, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi qui adsunt manibus suis caput ejus tangunt. Ungitur autem sacra unctione caput ejus, quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis in ipsa chrismatis sancti unctione, et significatur, et confertur. Ordinando autem pontifex manum imponit. Evangelicam vero lectionem diaconus legit; confirmationis autem epistolam notarius scribit. Denique et ordinator et ordinatus in ipsa ordinatione uterque missam celebrare debet. Et haec quidem forma consecrandis pontificibus a sanctis Patribus tradita est.

Sed quando archiepiscopus electus ordinandus fuerit, omnes ejusdem provinciae episcopi ad sedem metropolitanam convenire debent, ut ab omnibus ipse ordinetur. Oportet enim ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur, alioquin cassa judicatur consecratio. Statutum est autem ut archiepiscopus intra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam et pallium suscipiendum ad apostolicam sedem mittat, quod amplius habere episcopo dignoscitur. Archiepiscopus enim episcopis praeest, et pallium portat.

praefertur Ecclesiis, atque supra se metropolitanum habere non potest: cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum antistitem ad apostolici culminis apicem provehunt. Facta autem electione si forte casus vel violentia aliqua obstiterit, ut is qui electus est in apostolica sede juxta consuetudinem inthronizari non valeat; electus tamen quemadmodum statutum est, sicut papa, auctoritatem obtinere debet regendi sanctam Romanam Ecclesiam et disponendi facultates illius.

Hi sunt ordines et ministeria clericorum. Quae tamen in auctoritatem pontificalem, in archidiaconi curam, et primicerii ac thesaurarii sollicitudinem

Archidiaconus imperat subdiaconis et levitis, ad quem ista pertinent ministeria. Sollicitudo parochiarum et ordinatio, et jurgia ad ejus pertinent curam. Pro reparandis dioecesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti, ipse inquirit parochias cum jussione episcopi, et ornamenta vel res basilicarum, vel parochiarum; gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem refert, collectam pecuniam de communione ipse accipit et episcopo defert, et caetera quaedam episcopalis providentiae ministeria sub episcopo quasi in partem curae advocatus, in causis ecclesiasticis examinandis dispensat.

Ad primicerium pertinent acolythi, exorcistae, lectores atque psalmistae, id est cantores. Signum quoque dandum pro officio clericorum, pro vitae honestate, et officium cantandi peragendi sollicite: lectiones, benedictiones, psalmos, laudes, offertorium et responsoria: quis clericorum dicere debeat. Ordo quoque et modus psallendi in choro pro solemnitate et tempore. Ordinatio quoque pro luminaribus deportandis, si quid etiam necessarium est pro reparatione basilicarum, quae quales sunt in urbe, ipse denuntiat sacerdoti. Epistolas episcopi pro diebus jejuniorum parochianis per ostiarios dirigit. Clericos quos delinquere cognoscit, ipse distringit; quos vero emendare non valet, eorum excessum

ad agnitionem episcopi defert. Basilicarios ipse constituit, et matriculas ipse disponit. Quando autem primicerius absens est, ea quae praedicta sunt ille exquirit, qui ei aut lege est proximus, aut eruditione his explendis certus.

Ad thesaurarium pertinent ostiarii, basilicarum ordinatio, incensi praeparatio, cura chrismatis conficiendi, cura baptisterii ordinandi, praeparatio luminarium in sacrificio et sacrificiis.

et diaconorum non nisi certis temporibus fieri debere sancti Patres decreverunt, id est jejunio quarti mensis et septimi, et decimi, et initii quadragesimalis ac medianae quadragesimae die Sabbati circa vesperam jejunio celebrato. Quando vero episcopus ordinationes facere disponit, omnes qui ad sacrum ordinem accedere volunt, feria quarta ante ipsam ordinationem evocandi sunt ad civitatem, una cum presbyteris qui eos praesentare debent. Tunc ergo episcopus e latere suo eligere debet sacerdotes, et alios prudentes viros, gnaros legis divinae, et exercitatos in ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum et vitam et scientiam sine favoris gratia, aut muneris cupiditate, secundum veritatem diligenter investigent, ut sic per tres

continuos dies diligenter examinati, Sabbato tandem qui probati fuerint episcopo consecrandi praesententur; benedictiones vero pontificum diebus tantum Dominicis celebrandas esse sacri canones sanxerunt.

De aetate vero ordinandorum talem nobis definitio sacrae Scripturae discretionem reliquit. Ut subdiaconus quidem non ordinetur ante quatuordecim annos, nec diaconus ante viginti quinque, nec presbyter ante triginta, quatenus deinceps si dignus inventus fuerit in episcopum eligi possit.

CAP. XXII. Quod sine certo titulo ordinandi non sunt sacerdotes.

ordinari non debeat, dicere quid refert, cum etiam si perfectionem ecclesiasticae disciplinae sequeremur aliter in clerum assumendus non esset.

Tous les livres