De sacramentis christianae fidei (page 6)
Dixit ergo Deus ut produceret terra herbam virentem et facientem semen, lignumque pomiferum faciens
fructum in genere suo, cujus semen in semetipso esset super terram: et factum est ita . Deinde ad irrigandam universam terram ab illa magna abysso quasi a fonte quodam aquae interius quidem intra viscera telluris per trachones occultosque meatus, desuper vero in superficie per alveos suos in omnes partes deductae sunt, itu et reditu mirabili et indefesso, lege perpetua, ad unum locum.
CAP. XXIII. Quare aquae illae quae supra coelum sunt non dicit Scriptura quod sint congregatae in unum locum.
De illis aquis quae supra coelum sunt non dixit Scriptura quod congregatae sunt in locum unum; quemadmodum de illis quae erant sub coelo. Magna sunt in his omnibus sacramenta, nec explicabilia
praesenti abbreviatione, quod aquae quae sub coelo sunt congregantur in unum locum, quod apparet arida et germina producit, simulque ipsa aeris spatia contracta tandem caligine serenantur, et aquarum tractus ad irrigandam atque infundendam terram per corpus illius quacunque sparguntur; et nihil sine causa factum est. Hoc mirum videtur, quod aquae quae sub coelo sunt congregantur in locum unum, et illae quae sunt supra coelum non congregantur neque eis locus unus tribuitur, sed relinquuntur diffusae atque expansae, quasi aquae coarctari nolint vel colligi. Quid putas hoc sibi vult nisi quod Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? Et istae sunt super coelestes aquae; quia adhuc excellentiorem,
inquit Apostolus, viam vobis demonstro . Si lingua hominum loquar et angelorum; si habuero omnem prophetiam; si novero mysteria omnia, quid est? nihil prodest si charitatem non habeam . Pax, ait, Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias vestras . Jam quodammodo videmus quare aquae illae quae supra coelum sunt non debuerunt colligi et in unum coarctari, quoniam charitas amplificanda semper est et dilatanda; et quanto latius panditur tanto celsius sublimatur. Quae autem sub coelo sunt aquae, congregandae sunt et constringendae in locum unum, ut inde per certos tramites et exitus ordinatos, quacunque deducantur. Quoniam affectus animae inferior nisi certa lege constringatur, non
potest apparere arida, nec germina producere, sicut Apostolus: Castigat corpus suum et in servi utem religit, ne forte cum aliis praedicaverit, ipse reprobus fiat .
CAP. XXIV. Quod iis tribus diebus facta est rerum dispositio.
Ecce ista sunt trium dierum opera, antequam sol vel caetera luminaria facta fuissent. In his primis tribus diebus disposita est universitatis hujus machina et partibus suis distributa firmamento desuper expanso. Deinde terra revelata atque in imo residente et suo pondere librata, collectisque aquarum molibus intra receptacula sua aere serenato: quatuor mundi elementa locis suis distincta et ordinata sunt.
CAP. XXV. Quomodo tribus diebus sequentibus ornatus est mundus.
Deinde sequebatur ornatus eorum, et hoc tribus sequentibus item diebus factum est. Quarto (qui fuit primus in tribus) ornatum est firmamentum sole et luna et stellis. Quinto die (qui fuit secundus in tribus) aer in volatilibus, et aquae in piscibus ornamenta acceperunt. Sexto die (qui fuit tertius in tribus) accepit terra bestias et jumenta et reptilia caeteraque animantia quae moventur in terra. Homo autem novissimo die factus est de terra et in terra, non tamen ad terram, neque propter terram, sed ad coelum; et propter eum qui fecit terram et coelum . Ergo factus est homo non quasi ornatus terrae, sed dominus et possessor, ut non ad terram
CAP. XXVI. Utrum de ipsis elementis facta sunt quae ad ornatum illorum facta sunt.
De ornatibus elementorum si interroget quis, utrumnam credendum sit ex ipsis ea quaeque elementis esse condita ad quorum decorem vel pulchritudinem facta probantur, ut verbi gratia: quae ad ornatum terrae facta sunt, non nisi de terra sumi potuerunt; hoc et si in aliis verum concedimus, non tamen in elemento aeris ullo modo probare valemus, cum manifeste volatilia legamus accepisse et ab aquis originem et in aere mansionem. Quod quare factum sit ut non (ad similitudinem aliorum quae ad ornatum elementorum mundi creata sunt)
ex ipso elemento materiam sumerent in quo locum sortiri debuerunt, forte quis ad ipsius elementi materiam referat: quod quasi tantam aer corpulentiam non habuerit, ut animantium corpora quae solidam materiam requirunt ex eo conderentur. Aquarum autem naturam magis terrae affinem plusque corpulentiae habentem, ac per hoc formandis corporibus aptiorem. Sed altior in his rebus sacramenti virtus objecta est.
CAP. XXVII. Sacramentum quare pisces et aves de una materia facti sunt; et in una sede dispositi non sunt.
Duo sunt genera animantium quae ex una origine prodeunt; sed non unam mansionem sortiuntur. Pisces in originali sede permanent. Volatilia sursum
tolluntur, et fiunt quasi supra id quod facta sunt. Sic de una massa corruptibilis naturae, et sua mutabilitate defluentis universa generis humani propago trahitur, sed aliis deorsum in ea qua nati sunt conruptione juste derelictis; aliis sursum dono gratiae ad sortem coelestis patriae elevatis, judicii servatur aequitas.
CAP. XXVIII. Quare opera conditionis prius comme morantur; deinde opera restaurationis.
Perquam multa sunt alia quae de his diebus mystica dici potuerunt. Sed nos quasi extra materiam nostram cursim ista perstrinximus, ut ad eamdem materiam tractandam quasi ex praecedenti accessum convenientiorem haberemus. Nos siquidem propositum
habemus de sacramento redemptionis humanae (quod a principio in operibus restaurationis formatum est) quantum Dominus dederit in hoc opere tractare. Sed quia opera conditionis tempore priora fuerunt, ab his exordium sermonis sumpsimus, ut inde ad reliqua quae sequuntur suo ordine viam faceremus. Dicimus namque opera conditionis creationem universorum, quando facta sunt ut essent quae non erant; opera vero restaurationis quibus impletum est vel figuratum est sacramentum redemptionis quo reparata sunt quae perierant. Ergo opera conditionis sunt quae in principio mundi sex diebus facta sunt; opera vero restaurationis quae a principio mundi propter reparationem hominis sex aetatibus fiunt; quae ut brevi definitione stringamus, opera
restaurationis esse dicimus incarnationem Verbi, et quae in carne et per carnem gessit Verbum cum omnibus sacramentis suis; sive iis quae ab initio mundi ad ipsam incarnationem figurandam praecesserunt, sive iis quae usque in finem saeculi ad ipsam annuntiandam et praedicandam subsequuntur. De his loquitur omnis divina Scriptura, et de his et pro his facta est omnis divina Scriptura; quia, quemadmodum libri gentilium opera conditionis investigant, et tractant, sic divina eloquia ad opera restaurationis tractanda et commendanda maxime operam dant.
CAP. XXIX. Quod in operibus restaurationis maxime versatur tractatio.
mysterium investigandum est; et si hoc diligenter in his omnibus secundum seriem temporum et successiones generationum ac dispositionem praeceptorum inquirimus, summam totam divinarum Scripturarum fidenter nos attigisse pronuntiamus. Hoc autem incipiendum est a conditione primi parentis; et cernendum paulatim progredientibus nobis semper ad ea quae ordine subsequuntur. Sed breviter in clausula ipsa supradicta colligimus, ad intelligentiam dicendorum comparandam. Opera ergo conditionis, id est mundus iste sensibilis cum omnibus elementis suis in materia quidem ante omnem diem in tempore pariter et cum tempore facta sunt; postea sex diebus in formam disposita: tribus primis diebus ordinata, et sequentibus tribus ornata.
Novissime sexta die factus est homo Adam et Eva, propter quem facta sunt caetera omnia; et ipse in paradiso collocatus est: primo mansurus ibi et operaturus ut post opus consummatum et obedientiam impletam exinde illuc proveheretur ubi erat semper mansurus. Sed, quia sequentis operis seriem, a conditione primi hominis deducere instituimus, justum est ut in ipsius exordio libri, primum causam conditionis humanae investigemus, ut simul demonstretur et primum rationabiliter a Deo conditus, et postmodum misericorditer reparatus. Ibi quoque dum conderetur gratuito factum opus rationabile; et hic dum redimeretur rationabiliter impletum opus gratiae.
Quatuor igitur sunt per quae sermo subsequens ordine decurrere debet, id est, primum quare creatus
sit homo; deinde qualis creatus sit; deinde qualiter lapsus sit; postremo autem qualiter sit reparatus.
PARS SECUNDA. DE CAUSA CREATIONIS HOMINIS, ET DE CAUSIS PRIMORDIALIBUS RERUM OMNIUM.
In principio operis, quod vestra instantia magis quam alacritate propria aggressus sum, mundi hujus sensibilis originem et dispositionem, quam brevissimo potui sermone et qui maxime, ut propositum nobis fuerat, introducendis conveniat, explicui; nunc vero consequens est ut creationem hominis (propter quem mundus ipse factus est) sermone prosequamur eo sane ordine loquendo incedentes quem Creator ipse rerum demonstravit operando. Prius siquidem opifex Deus mundum fecit; ac deinde hominem possessorem et dominum mundi, ut caeteris omnibus jure conditionis dominaretur homo, ipsi a quo factus fuerat soli voluntaria libertate subjectus. Unde constat creationem hominis, rerum omnium visibilium conditione posteriorem quidem tempore, sed causa
priorem fuisse: quia qui factus est post omnia, propter eum omnia facta sunt. Causa ergo conditionis humanae ante omnia est; et ipsam investigare oportet supra omnia et ante omnia quae tempore orta sunt, et ante tempora ordinata sunt. Si enim omnia Deus fecit propter hominem, causa omnium homo est; et causaliter homo prior omnibus est, ipsum vero propter quod homo factus est prius homine est; et multo ante omnia quibus homo causaliter prior est. Id autem propter quod factus est homo, quid aliud erit nisi ipse a quo factus est homo? Si ergo causa mundi homo est, quia propter hominem factus est mundus et causa hominis Deus est, quia propter Deum factus est homo; ergo Deus erat et mundus non erat, neque homo erat; et factus est propter
Deum homo qui non erat et mundus propter hominem qui necdum erat; et quasi eadem causa videbatur quod factus est homo propter Deum et quod propter hominem mundus factus est. Nam et homo factus est ut Deo serviret propter quem factus est; et mundus factus est ut serviret homini propter quem factus est. Et quasi idem erat et idem non erat; quia idem non erat propter quos erat. Deus perfectus erat et plenus bono consummato; neque opus habuit aliunde juvari, quoniam nec minui potuit aeternus, nec immensus augeri. Homo vero natura egens erat alieni auxilii, quo vel conservaret quod mutabile acceperat, vel augeret quod non consummatum habebat. Ita positus est in medio