De sacramentis christianae fidei (page 54)
In gestis pontificalibus legitur quod Sylvester papa constituit ut baptizatum presbyter in vertice chrismate liniat, propter occasionem quidem mortis, ne forte per absentiam episcopi, et difficultatem eum consequendi, sine manus impositione baptizatum ab hac vita migrare contingeret. Quod quidem omnino periculosum esset. Quia sicut in baptismo remissio peccatorum accipitur, ita per manus impositionem Spiritus Paracletus datur; illic gratia attribuitur
ad remissionem peccatorum, hic gratia datur ad confirmationem. Quid autem prodest si a lapsu erigeris, nisi etiam ad standum confirmeris? Propterea timendum est iis qui per negligentiam amittunt episcopi praesentiam, et non suscipiunt manus impositionem, ne forte propterea damnentur; quia festinare debuerunt dum potuerunt. Propter eos enim qui articulo temporis praeveniuntur, instituta est illa qua sacerdos baptizatum statim in vertice linit, sacri chrismatis unctio, ut in hoc ipso ostendatur quantum sacramentum istud necessarium sit ad salutem, cum tam sollicite universis cavetur ne forte sine ipso ab hac vita subtrahantur. Manifestum est autem quod primis temporibus omnis unctio chrismatis per solos pontifices fiebat.
Sed et posteaquam institutum est, ut baptizatum sacerdos in vertice liniat, consignatio tamen frontis solis pontificibus reservatur. Solus enim pontifex frontem consignare et linire potest, et Spiritum sanctum tradere.
CAP. IV. Utrum majus sacramentum sit, impositio manus an baptismus.
De sacramento confirmationis, id est impositionis manuum etiam quaeritur utrum majus sit sacramentum quam baptismus. Sed sicut sacri canones definiunt, utrumque magnum omnino est sacramentum, et summa devotione pensandum. Quamvis tamen alterum, id est impositio manuum in eo quod a solis pontificibus celebratur, majori videatur reverentia colendum, sed haec duo ita conjuncta sunt
in operatione salutis, ut nisi morte interveniente omnino separari non possint.
CAP. V. Quod non debeat iterari manus impositio sicut nec baptismus, et quod a jejunis celebranda sit.
est, ut nulla ratione iteretur, sicut nec baptismus; et si forte id factum fuerit gravi poenitentia est plectendum. Hoc quoque statutum est, ut impositionis manuum sacramentum, non nisi a jejunis, vel detur vel accipiatur; filii qui accipiunt perfectae aetatis fuerint, ut mundi donum Spiritus sancti accipiant. Sicut enim duobus temporibus in Pascha videlicet et Pentecoste baptisma, quod illis solum temporibus generaliter celebrandum est, a jejunis celebrari debet, ita etiam donum Spiritus sancti per manus impositionem a jejunis pontificibus et a jejunis solum convenit celebrari, exceptis infirmis, et morte periclitantibus.
CAP. VI. Quanto tempore debeant esse sub disciplina chrismatis qui manus impositionem acceperunt.
Solent quidam quaerere quando tempore debeant unctionem chrismatis observare in capite ut scilicet capita non lavent qui accipiunt manus impositionem, absque tempore baptisterii. Quibus responderi potest conveniens esse, ut tanto tempore adventus Spiritus sancti apud unumquemque qui eum accepit celebretur, quanto tempore generaliter ab Ecclesia celebratur adventus Spiritus sancti super apostolos, hoc est septem diebus. Et merito; quia septem sunt dona Spiritus sancti; et in septem comitibus ad hospitem suum Spiritus sanctus venit. Et dignum est ut habeat unusquisque diem suum et unicuique in die suo convivium praeparetur. Alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium consilium,
alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor. Talia convivia Christus apud hospites suos exercet: talia et Spiritus sanctus.
Sacramentum corporis et sanguinis Christi unum est ex his in quibus principaliter salus constat, et inter omnia singulare; quia ex ipso omnis sanctificatio est. Haec enim hostia semel pro mundi salute oblata, omnibus praecedentibus et subsequentibus sacramentis virtutem dedit, ut ex illa sanctificarent per illam liberandos omnes.
CAP. II. Quando institutum sit sacramentum corporis et sanguinis Christi.
Sacramentum corporis et sanguinis sui ipse Dominus Jesus Christus instituit, quando post coenam veteris paschae panem et vinum in corpus et sanguinem suum divina potentia transmutans apostolis sumendum tribuit, et ut idem post hoc in memoriam sui agerent praecepit.
CAP III. Utrum mortale an immortale corpus suum in coena Christus discipulis tradidit.
Solent quidam quaerere quale corpus suum discipulis suis Dominus Christus tradidit. Hoc est passibile an impassibile, mortale an immortale, et caetera quae ad hanc quaestionem pertinent. Ego in ejusmodi (sicut et in aliis professus sum) divina secreta magis veneranda quam discutienda censeo. Simplicitati fidei hoc sufficere puto, si dicimus quod tale dedit quale voluit, et rursum quale dedit ipse novit. Ideo enim tale dedit quale voluit, quia omnipotens erat; et potuit omne quod voluit. Ideo autem ipse novit quale dedit, quia sapientia erat; et non potuit ignorare quod fuit, propterea levius se quaestione absolvit, et fortassis tutius in semetipse subsistit, qui non dicit mortale dedit, ne videatur dicere contra
sacramenti dignitatem, nec dicit immortale dedit, ne existimetur credere contra eam quae in Christo ante resurrectionem fuit mortalis corporis veritatem. Propter hoc fortassis melius est, ut neutrum definire praesumamus, quamvis tamen alterum fuisse credamus. Sic itaque non dicatur hoc vel hoc fuit, quamvis tamen credatur quod alterum fuit. Quod si alterum dicendum est ergo absque praejudicio veritatis magis sensu ad illud accedo, ut illud impassibile et immortale, quantum scilicet pertinet ad sanctificationem sacramenti tradidisse dicatur. Si quis autem objiciendum putet, quod ante resurrectionem Dominus Jesus Christus corpus mortale portabat, et hoc ipsi indubitanter profitemur mortalem fuisse Dominum Jesum secundum susceptam humanitatem;
quia si mortalem fuisse non crederemus, mortuum negaremus. Humana ergo natura in Christo mortalis fuit, sed voluntate, non necessitate. Ex eo enim quo per gratiam ab omni peccato munda verbo Dei in unitatem personae juncta est, ab omni mortis necessitate et debito libera facta est, ut nihil morti deberet pro eo quod peccati nihil haberet. Sustinuit tamen sponte mortalitatem, quia mortem sustinere volebat; qui si mortalitatem non sustinuisset mori omnino non potuisset. Sic ergo sponte mortalitatem portavit, quousque mortem gustaret, et ita mortalitatem deponeret. Quia ergo voluntate non necessitate mortalis fuit, ipsius mortalitatis proprietatem, secundum quod ratio et ordo temporis postulabat, priusquam eam per mortem totam exueret, aliquando
ex parte quando voluit deposuit, et rursum quando voluit recepit. Ut in hoc ipso probaret, quod inquantum eam sustinuit, ex necessitate non esset, qui sic pro potestate inquantum voluit eam non habere, sustinere omnino non posset. Legitur in Evangelio quod Dominus Jesus Christus cum verbum vitae praedicaret, et ad vitam mortales et morituros invitaret, zelantes hostes quem ratione convincere non poterant, furore exstinguere volebant. Itaque quasi in eum qui nihil amplius mortali haberet: Manus injecerunt in ipsum, et duxerunt eum in supercilium montis, ut illinc eum praecipitarent . Ipse autem ut ostenderet se quidem mortalem esse, sustinuit ut teneretur; et ut iterum demonstraret, quod voluntate non necessitate mortalitatem et
passibilitatem ferebat, non sustinuit ut praecipitaretur. Cum esset ducendus, teneri se patienter tolerabat. Cum autem esset praecipitandus, potenter per medium illorum transibat. Quando voluit tenebatur, et quando voluit non tenebatur. Quantum voluit et quando voluit naturam mortalitatis admisit. Quantum autem eam sustinere noluit, et quando noluit, eamdam a se potestate removit. Transiens, inquit, per medium illorum ibat
. Nunquid putas quod Christus luctando se de manibus inimicorum subtraxerit, cum ab eis teneretur ut transiens liber per medium illorum iret? Ergo fortitudo corporis sola in eo laudanda est, non virtus Deitatis? Non ita convenit, sed exhibuit se qualem voluit admittens ad
se, ex eo quod sponte portabat quantum voluit. Si ergo Christus naturam mortalitatis secundum rationem dispensationis divinae priusquam eam perenniter victurus exueret secundum tempus aliquando ex parte deposuit, et iterum cum tempus postulabat assumpsit, quid mirum est si dicitur aliquando pro causa et ratione temporis, secundum aliquid et totam deposuisse, in qua tamen adhuc cum tempus postulabat passurus fuit? Si ergo hoc esse potuit, ut ipse seipsum manibus gestaret, et discipulis sine corruptione sui edendum distribueret; et tamen ipse qui dedit et qui dabatur qui portavit, et qui portabatur idem esset, quid mirum est si dicitur, quod ipse in eo quod dabat, mortalis fuit, et in eo quod dabatur immortalis fuit, et tamen ipse qui mortalis dabat,
et qui immortalis dabatur non duo, sed unus ipse fuit? Quomodo mortalis non dabatur qui invisibiliter sumebatur, et incorruptibiliter manducabatur? invisibiliter sumebatur quantum ad formam dico propriam corporis sui, non quantum ad speciem sacramenti sui. Invisibiliter enim sumebatur, quia in eo quod sumebatur quod ipse erat non videbatur. Christus enim sumebatur et species panis et vini tantum videbatur. Ideo dico invisibiliter sumebatur, et quod erat non videbatur. Si ergo in eo quod dabat, quod ipse erat videbatur, et in eo quod dabatur, quod ipse erat non videbatur, etsi in eo quod dabat tenebatur et crucifigebatur, et in eo quod dabatur frangebatur et non dividebatur, edebatur et non corrumpebatur: quid miraris si in eo quod dabat mortalis dicitur,
in eo quod dabatur immortalis et impassibilis fuisse praedicatur? Hoc tamen sic dicta sint ut nemini in eo quod latet praejudicium fiat.
CAP. IV. Utrum corpus Christi fuit quod Judas per intinctam buccellam accepit.
Quaerunt et hoc utrum corpus Christi illud fuisse credendum sit quod ipse traditori suo per intinctam buccellam porrexit. Cum intinxisset, inquit, Jesus panem, dedit Judae Simonis Iscariotis . Sed, ut dicit beatus Augustinus, non sicut putant quidam negligenter legentes, tunc Judas Christi corpus accepit. Intelligendum est enim quod jam eis omnibus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Judas erat, sicut sanctus Lucas evidentissime narrat. Ac deinde ad hoc ventum est
ubi secundum narrationem Joannis apertissime per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem: fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem. Non enim omnia quae tinguntur abluuntur, sed ut inficiantur nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquod significat haec tinctio, eidem bono ingratum non immerito est secuta damnatio. Et haec quidem verba sunt beati Augustini super eo quod quaesitum est, an Judas in buccella corpus Christi accepit. Ex eo tamen quod traditori suo Dominus, ad notandum eum, buccellam intinctam dedit, consuetudo habeat ut corpus Christi fideles intinctum non accipiant.
Sicut circumcisio olim quantum ad effectum remissionis peccatorum baptismi vicem gerebat, mare Rubrum autem ejusdem similitudinem et figuram praeferebat, ita agnus paschalis cujus carnes a populo edebantur, et sanguine postes domorum signabantur, in figura sacramenti corporis Christi praecessit. Postquam autem veritas venit, signum e medio sublatum est, ex quo jam non erat res quae futura significaretur, sed quae praesens perciperetur. Mansit tamen figura quandiu res nondum fuit, et exhibitum prius est in similitudine quod postmodum complendum erat in veritate. Aegyptus, mundus; exterminator Deus, agnus Christus; sanguis agni,
passio Christi; domus animarum, corpora; domus cogitationum, corda. Haec sanguine tingimus per passionis fidem, illa sanguine tingimus per passionis imitationem: crucis signum intus et foris opponentes contra adversarias potestates. Denique carnes agni comedimus, quando in sacramento verum corpus ejus sumendo, per fidem et dilectionem Christo incorporamur. Alibi quod manducatur incorporatur. Quando autem caro Christi manducatur, non quod manducatur, sed qui manducat ei quem manducat incorporatur. Idcirco voluit Christus a nobis manducari, ut nos sibi incorporaret. Hoc est sacramentum corporis Christi, et res sacramenti corporis Christi. Qui manducat et incorporatur, sacramentum habet, et rem sacramenti habet. Qui manducat et
non incorporatur, sacramentum habet, sed rem sacramenti non habet. Sicut qui incorporatur etiam si manducare non contingat, rem sacramenti habet quamvis sacramentum non habeat. Qui sumit sacramentum habet, qui credit et diligit, rem sacramenti habet. Melius ergo est illi qui credit et diligit, etiamsi sumere et manducare non possit, quam illi qui sumit et manducat et non credit, nec diligit; vel si credit non diligit.