De sacramentis christianae fidei (page 55)
CAP. VI. Quod sacramentum altaris et figura est quantum ad panis et vini speciem, et res est quantum ad corporis Christi veritatem.
Sunt qui ex quibusdam Scripturarum locis munimentum erroris ducere putaverunt, dicentes in sacramento
altaris veritatem corporis et sanguinis Christi non esse, sed imaginem illius tantum et speciem et figuram. Propterea quod scriptura aliquoties dicat id quod in Eucharistia altaris sumitur, imaginem illius esse, vel speciem quod in participatione Jesu Christi percipietur. Qui profecto hunc erroris laqueum non inciderent, si vel sacramenta Dei recta et humili fide susciperent, aut Scripturas convenienti intelligentia tractarent. Nunc autem quia in sacramentis Dei sensum suum fidei praeferant in Scripturis sacris, sanam interpretationis formam tenere contemnunt; et fit ut sermo veritatis amplius eos caligare faciat, dum non recte intellectus errorem pro veritate ministrat. Quod tamen Scripturae vitium non est, sed legentium et non intelligentium caecitas.
Neque sacramentorum Dei confusio, sed praesumentium pravitas. Hic autem periculose erraverunt tot manifestis sententiis et assertionibus non dubiis; quaedam ambigua praeferentes, et in ipsis magis mendacium quam veritatem eligentes. Non quia hoc ibi magis dicebatur, sed quia hoc ab illis magis credebatur. Quid enim! Nunquid ideo sacramentum altaris veritas non est, quia figura est? Ergo nec mors Christi veritas est, quia figura est, et resurrectio Christi veritas non est, quia figura est. Nam et mortem Christi et resurrectionem figuram esse, et imaginem, et similitudinem, et sacramentum, et exemplum, Apostolus manifeste declarat dicens: Christus mortus est pro debitis nostris et resurrexit propter justificationem nostram , ut
peccatis mortui justitiae vivamus. Et apostolus Petrus dicit: Christus passus est pro nobis; vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus . Ergo mors Christi exemplum fuit, ut peccato moriamur, et resurrectio ejus exemplum fuit, ut justitiae vivamus. Nunquid ideo veritas non fuit? Ergo Christus vero mortuus non est, et vere non resurrexit; si mors ejus vel resurrectio vera non fuit. Absit! Nam de ipso scriptum est: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit . Ergo mors Christi vera fuit; et tamen exemplum fuit, et resurrectio ejus vera fuit, et exemplum fuit. Quare ergo altaris sacramentum similitudo esse non potest, et veritas? In alio quidem similitudo, in alio veritas.
CAP. VII. Tria esse in sacramento altaris: panis et vini speciem, corporis Christi veritatem, gratiam spiritualem.
Nam cum unum sit sacramentum, tria ibi discreta proponuntur: species videlicet visibilis, et veritas corporis, et virtus gratiae spiritualis. Aliud est enim visibilis species quae visibiliter cernitur; aliud est veritas corporis et sanguinis quae sub visibili specie invisibiliter creditur, atque aliud gratia spiritualis quae cum corpore et sanguine invisibiliter et spiritualiter percipitur. Quod enim videmus, species est panis et vini; quod autem sub specie illa credimus, verum corpus Christi est, et verus sanguis Jesu Christi quod pependit in cruce, et qui fluxit de latere. Nec per panem et vinum corpus et sanguinem tantum
significari credimus; sed sub specie panis et vini verum corpus et verum sanguinem consecrari, et speciem quidem visibilem sacramentum esse veri corporis et veri sanguinis; corpus autem et sanguinem sacramentum esse gratiae spiritualis. Et quemadmodum species illic cernitur, cujus res vel substantia ibi esse non creditur; sic res ibi veraciter et substantialiter praesens creditur, cujus species non cernitur; videtur enim species panis et vini, et substantia panis et vini non creditur; creditur autem substantia corporis et sanguinis Christi et tamen species non cernitur. Quod ergo videtur secundum speciem sacramentum est, et imago illius quod creditur secundum corporis veritatem; et quod creditur
secundum corporis veritatem, sacramentum est illius quod percipitur secundum gratiam spiritualem. Sacramentum ergo altaris et Eucharistia divina, in vero corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi imago est, secundum speciem panis et vini in qua cernitur; et res est secundum substantiae suae veritatem, in qua creditur illic atque percipitur. Et rursum quod nunc visibiliter secundum sacramenti speciem et corporaliter secundum carnis et sanguinis Christi veritatem Christum in altari sumimus, sacramentum est, et imago quod ipsum eumdem invisibiliter et spiritualiter secundum gratiae infusionem et Spiritus sancti participationem in corde sumere debemus. Ergo divinissima Eucharistia quae in altari et secundum panis et vini speciem et secundum
corporis et sanguinis Christi veritatem visibiliter et corporaliter tractatur, sacramentum est et signum; et imago invisibilis et spiritualis participationis Jesu, quae intus in corde per fidem et dilectionem perficitur.
CAP. VIII. Quare in specie panis et vini Christus sacramentum corporis sui et sanguinis instituit.
Voluit enim sapientia Dei, quae se per visibilia manifestat ostendere quod ipsa animarum refectio est et cibus, et propterea carnem assumptam in edulium proposuit, ut per cibum carnis ad gustum invitaret divinitatis. Sed ne rursum humana infirmitas tactum carnis in assumptione horreret, consueti et principalis edulii speciem illam velavit; et sic
sumendam proposuit, ut sensus in uno foveretur, et fides in altero aedificaretur. Fovetur enim sensus in uno dum solita tantum et consueta percipit. Aedificatur autem fides in altero, dum in eo quod videt quale sit illud quod non videt agnoscit. Proponitur igitur species panis et vini, ut doceatur plena et perfecta refectio esse in assumptione corporis et sanguinis Christi, ex divinitate Christi. Plena autem refectio cibus et potus est; cibi autem et potus panis et vinum substantia principalis est. Et proponitur species ex principali substantia refectionis, ut in ea sumatur, et per eam veritas corporis et sanguinis Christi significetur. Sicut ipse testatur, dicens: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus
sumptio quia sola sine spirituali effectu salutem non conferat, ipse idem Salvator manifestat, dicens: Caro nihil prodest; spiritus est qui vivificat . Virtus ergo et plenitudo spiritualis refectionis, quae in corpore Christi et sanguine est, per speciem quidem panis et vini significatur; in perceptione autem gratiae, infusione internae et aeternae refectionis perficitur. Et sic quidem cum tria in uno ibi sint; in primo quidem signum invenitur secundi; in secundo autem causa tertii; tertio vero virtus secundi, et veritas primi: et haec tria in uno sunt, et unum sacramentum. Claret itaque quod divinissimae Eucharistiae assumptio sacramentum est, et imago participationis Jesu; quia hoc quod ejus sacramentum visibiliter percipimus signum est quod
ei spiritualiter uniri debemus. Ipsa autem Eucharistia, id est bona gratia; ipsa scilicet hostia sacra divinissima vocatur; quoniam divinos facit, et participes divinitatis eos qui se digne participant. Et quia ipsa signum est et veritas, in qua vera caro Christi sub specie panis sumitur; et in carne ejus digne sumpta, ipsius etiam divinitatis susceptio et participatio et consortium condonatur; propterea divinissima et sanctissima et sanctificans sanctificantia omnia et sancta.
CAP. IX. Qualis intelligenda est mutatio panis et vini in corpus Christi.
Per verba sanctificationis vera panis et vera vini substantia, in verum corpus et sanguinem Christi convertitur, sola specie panis et vini remanente, substantia
in et substantiam transeunte. Conversio autem ipsa non secundum unionem, sed secundum transitionem credenda est; quoniam nequaquam essentiae in augmentum accidit, ut per id quod accedit, id ad quod accedit majus fiat; sed transitione, ut id quod accedit, cum illo ad quod accedit, unum fiat. Nec sic in pane corpus Christi consecrari dicimus, ut de pane corpus Christi esse accipiat, nec quasi novum corpus subito factum de mutata essentia, sed in ipsum corpus verum mutatam essentiam. Nec ipsam substantiam panis et vini nihilum redactam, quia desiit esse quod fuit; sed mutatam potius, quia eoepit esse aliud quod non fuit, et ipsum quod coepit esse ex ea esse non accepit, quia panis
fuit; sed ipsa ejus esse accepit quando desiit esse quod fuit. Hoc expressius distinximus propter eos qui ex sua ratione fidei praejudicium faciunt, et sensu suo incedentes asserere nituntur, vel hoc esse solum quod cernitur; vel tale esse quod creditur, hoc est, quia sola panis et vini species cernitur, solam ibi esse panis et vini substantiam, vel quia substantia corporis et sanguinis Christi creditur, possibiliter ei inesse speciem et qualitatem panis et vini quae cernitur, quasi non possit species apparere, cujus non adsit substantia; vel substantia latere, cujus non appareat forma.
CAP. X. Quid significant tres portiones illae quae de corpore Christi in sacramento altaris fiunt.
Christi, mysticam significationem habent. Est enim corpus Christi universa Ecclesia, caput scilicet cum membris, et inveniuntur in corpore isto quasi tres partes, ex quibus totum corpus constat. Una pars est ipsum caput. Caput enim et caput est, et pars similiter corporis. Itaque caput ipsum pars corporis una est. Alia pars corporis est in membris illis, quae jam secuta sunt caput; et sunt cum ipso capite, ubi est ipsum caput. Sicut scriptum est: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae . Illi ergo qui jam de hac vita exierunt, quorum corpora in sepulcris requiescunt, et animae cum Christo sunt; isti sunt pars corporis altera, et sunt quasi simul duae partes istae: caput scilicet et haec altera pars corporis. Propterea in altari
duae partes seorsum reservantur extra calicem, quasi extra passionem. Quoniam ipsum caput jam immortale et impassibile de morte resurrexit amplius moriturum, neque passurum amplius. Et similiter illi qui de hac vita sancti egressi sunt et cum ipso capite suo jam gloriantur, et gaudent, exspectantes et ipsi resurrectionem carnis suae et immortalitatem, jam neque dolorem neque passionem sentiunt ullam, et sunt simul istae duae partes extra calicem et extra passionem, quoniam haec priora transierunt. Tertia pars in calice ponitur, significans eos qui adhuc vivunt in passione, donec et ipsi ab hac vita exeant et transeant ad caput suum, ubi amplius nec moriantur nec patiantur.
CAP. XI. Quod corpus Christi quando dividi videtur secundum solam speciem dividitur, secundum se autem integrum manet, sic in singulis partibus totum, sicut in diversis locis unum et idem ipsum est.
Noli autem putare quando partes vides in sacramento altaris, quasi divisum sit vel separatum a se, aut velut per membra discerptum corpus Christi. Ipse integer manet in se, nec dividitur, nec partitur. Sed tibi secundum speciem exhiberi oportebat, quod ad mysticam significationem pertinuit. Monstrat ergo tibi foris speciem in qua sensus tuus erudiatur, et servat intus corporis sui incorruptionem, in qua unitas ejus non dividatur. Videtur pars una et quasi pars esse videtur, et totum ibi est, et pars altera videtur et quasi altera videtur et idem est et totum
ipsum. Etsi tertia pars videtur similiter, idem ipsum est et totum. Totum hic et totum ibi. Nec minus in parte, quam in toto, nec in toto majus quam in parte. Quotcunque partes feceris, in singulis totum est. Nec mireris, opus Dei est hoc. Si in diversis locis potest esse unus; quare etiam non in singulis partibus potest esse totus? utrumque mirum est, sed non ideo falsum est, quia mirum est. Et verum est quia mirum est; nec tamen sit mirum, quia opus Dei est. Non est mirum si mirabilis mirabilia operatur. Quomodo, inquis, corpus unum eodem tempore in diversis locis esse potest? Hic est, ibi est. Et totum utrobique est et in multis locis similiter. Noli mirari. Qui locum fecit, corpus fecit, et locum in
corpore, et corpus in loco. Et qui fecit ut corpus unum in loco uno esset, fecit sicut voluit; et si voluisset, aliter facere potuisset. Nam et quando vult aliter facit, et est sicut ipse vult semper. Quia autem sic ipse fecit ut corpus unum in loco uno esset; tu quod factum est vidisti, et nescis aliud nisi quod factum est quod vidisti. Idcirco miraris quando aliud vides vel audis, quam videre et audire consuevisti. Ipse autem non miratur quando aliud facit quam quod facere consuevit; quia quando illud fecit scivit, et tunc quod aliter facere potuisset, si voluisset. Idcirco cum quod mirari coeperis, et dixerit forte tibi cogitatio tua quomodo hoc esse possit, cogita scientem, et desinet esse mirabile, quidquid illud fuerit. Et si forte mirabile esse non desierit, tamen incredibile
non erit. Si factor omnipotens cogitatur, non erit impossibile quidquid erit.
CAP. XII. Quod ea quae in corpore Christi indigne videntur secundum speciem solam fiunt.
Quod sit contingat aliquando sicut contingere solet, ut videas aliqua fieri in hoc sacramento, quae minus digna esse videbuntur, noli horrere. Sola species quae apparet hoc habet. Tibi monstrat speciem, sibi servat veritatem. Exhibet sensui tuo similitudinem cibi corporalis, ut sensus tuus per omnia in suo erudiatur. Servat corpori suo veritatem naturae inviolabilis et immortalis, ne in suo corrumpatur. Si in aliquo a similitudine recederet, verum sacramentum non esset, et proderet se ibi, et tolleret locum fidei, neque jam crederetur. Sed videretur;
quod fieri non oportet. Itaque quantum ad nos servat per omnia corruptibilis cibi similitudinem; et tamen non amittit quantum ad se inviolabilis corporis veritatem. Videtur corrodi, et manet incorruptus. Videtur affici vel maculari, et perseverat inviolatus. Sustinet haec fieri circa se, ne sensus noster aliquid alienum percipiat, sed non recipit haec in se, ne incorruptibilis natura sinceritatem suam amittat. Tanta est dignitas et munditia corporis Christi, ut nec corruptione aliqua affici possit, nec sordibus maculari. Itaque si quando haec fieri videris, noli timere ipsi, sed sollicitus esto tibi. Ipse laedi non potest; tu noceri potes, qui male credere potes.