De sacramentis christianae fidei (page 56)
CAP. XIII. Quid fiat de corpore Christi et corporali praesentia ejus post sumptionem sacramenti
Sed fortassis iterum dicit tibi cogitatio tua, quid fiat de corpore Christi postquam sumptum fuerit et comestum. Tales sunt cogitationes hominum, ut vix quiescere velint in his maxime quae quaerenda non sunt. Dicit ergo tibi cor tuum: Quid factum est de corpore Christi, postquam illud sumpsi et manducavi? Audi ergo. Corporalem praesentiam Christi quaeris? In coelo quaere. Ibi Christus est ad dexteram Dei Patris sedens. Tecum ad tempus esse voluit, quando et quandiu necesse fuit. Exhibuit tibi ad tempus corporalem praesentiam suam, ut te ad spiritualem excitaret. Ideo corporaliter ad te venit, et exhibuit tibi ad tempus corporalem praesentiam
suam, ut per illam spiritualis inveniretur, quae non auferretur. Ita per carnem assumptam olim in mundum venit, et secundum praesentiam corporalem ad tempus cum hominibus conversatus est, ut eos ad spiritualem praesentiam quaerendam et inveniendam excitaret. Postea completa dispensatione secundum corporalem praesentiam recessit, et secundum spiritualem praesentiam remansit. Nam ut ostenderet, quod secundum spiritualem praesentiam non recedebat, quando secundum corporalem praesentiam abire disponebat, ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi . Sic ergo in sacramento suo modo temporaliter venit ad te, et est eo corporaliter tecum, ut tu per corporalem praesentiam ad spiritualem
quaerendam exciteris, et inveniendam adjuveris. Quando in manibus sacramentum ejus tenes, corporaliter tecum est. Quando ore suscipis, corporaliter tecum est. Quando manducas, et quando gustas, corporaliter tecum est. Denique in visu, in tactu, in sapore, corporaliter tecum est. Quandiu sensus corporaliter afficitur, praesentia ejus corporalis non aufertur. Postquam autem sensus corporalis in percipiendo deficit, deinceps corporalis praesentia quaerenda non est, sed spiritualis retinenda, dispensatio completa est, perfectum sacramentum virtus manet; Christus de ore ad cor transit. Melius est tibi ut ea in mentem tuam, quam in ventrem tuum. Cibus iste animae non corporis est. Noli in ipso quaerere consuetudinem cibi corporalis. Venit
ad te ut comedatur, non ut consumatur. Venit ut gustetur, non ut incorporetur. Augustinus vocem de coelo audivit, quia hoc a terrenis illi dici aut responderi non potuit. Cibus sum grandium, cresce et manducabis me; non ut me mutes in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Itaque prudenter discerne, quid in sacramento Dei sensui exhibitum sit; quid spiritui accommodatum, etiam ut si solet post completam perceptionem aliquid iterato senseris; in hoc quoque species ad proprietatem sensui famulatur, ut veritas similitudinis ubique conservetur. Nam si in aliquo quantum scilicet sensui exhibendum est similitudo deficeret, illic procul dubio sacramentum non esset. Sed res ipsa proderetur et manifestaretur evidenti miraculo, quod non
convenit quandiu fides locum habet. Post haec ergo si corporalem praesentiam Christi quaeris, in coelo quaere. Ibi quaere ubi et prius fuit, quam per sacramentum suum corporaliter tecum esse inciperet, et unde non discessit quando ad te venit.
CAP. XIV. Quod celebratio consecrationis corporis Christi missa vocatur, et quando missa, et a quo primum instituta est et unde missa dicitur.
Celebratio missae in commemorationem passionis Christi agitur; sicut ipse praecepit apostolis tradens eis corpus et sanguinem suum, dicens: Hoc facite in meam commemorationem . Hanc missam beatus Petrus apostolus primus omnium Antiochiae dicitur celebrasse; in qua tres tantum orationes in initio fidei dicebantur, incipientes ab eo loco ubi dicitur: Hanc igitur oblationem. Caetera aut postea a sanctis Patribus diversis temporibus, diversa adjecta sunt. Missa autem dicta est quasi transmissa, vel quasi transmissio, eo quod populus fidelis per ministerium sacerdotis, qui mediatoris
vice fungitur inter Deum et homines, preces et vota et oblationes Deo transmittat. Ipsa etiam hostia sacra, missa vocari potest, quia transmissa est primum scilicet a Patre nobis ut nobiscum esset; postea a nobis Patri, ut apud Patrem pro nobis intercederet. Primum a Patre nobis per incarnationem, postea Patri a nobis per passionem. Modo in sacramento. Primum a Patre nobis per sanctificationem, qua nobiscum esse incipit, postea Patri a nobis per oblationem, qua pro nobis intercedit. Vel missa dicta est sicut quidam putant ab emittendo; quia tempore quo sacerdos incipit consecrare corpus Domini, catechumeni foras emittuntur. Lecto enim evangelio diaconus clamat: Si quis catechumenus adest exeat foras. Catechumeni sacris mysteriis interesse non
debent, quae non nisi baptizatis et Christianis committuntur, sicut de quibusdam qui catechumenorum et nondum renatorum typum gerebant, scriptum est: Ipse autem Jesus non credebat se illis .
CAP. I. De sacramentis quae ad exercitationem instituta sunt, et quod omnia sanctificantur per verbum Dei.
Sunt quaedam sacramenta in Ecclesia in quibus etsi principaliter salus non constet. tamen salus ex eis augetur, in quantum devotio exercetur. Haec licet in praesenti omnia enumerari non possint, quaedam tamen intermittere non oportet pro exemplo universorum. Ex his igitur sacramentis alia constant in rebus, qualia sunt aqua aspersionis, susceptio cineris, benedictio ramorum et cereorum, et caetera talia. Alia autem constant in factis qualia sunt signaculum crucis, exsufflatio exorcizationis, expansio manuum, incurvatio genuum, et alia hujusmodi. Alia in dictis constant, sicut Trinitatis invocatio, et quaecunque in hunc modum. Haec autem omnia per verbum Dei sanctificantur sive per prolationem
verborum divina virtute invocata sanctificentur, sive sola fide exhibita per eamdem divinam virtutem sanctificationis effectum accipiant. Ubi enim vera fides est, verbum Dei deesse non potest; quia ipsum verbum fide concipitur, et per fidem operatur. Omnia, inquit Apostolus, quae cunque facitis, in nomine Domini facite . Non autem consequens est ut intelligamus Apostolum praecepisse, quod in omnibus operibus nostris verba proferremus, sed ut in omnibus operibus nostris fidem rectam teneremus. Ille enim in nomine Domini omnia quae facit operatur, qui per rectam fidem agnoscit se, nec sine illo aliquid boni posse facere, et si quid fecerit laudabile extra illum gloriari non debere. Qui fideliter in omni opere suo et ante factum ab illo auxilium quaerit, et post factum totum quod operatus est bonum, ad laudem et gloriam ejus convertit. Sicut ergo omnia quae facimus sola fide etiam sine prolatione
verborum, in nomine Domini recte fieri dicuntur; sic et quaedam sacramenta sine prolatione verborum per solam fidem sanctificantur. Nam ipsa verba aliquando sacramenta sunt, quae tamen ex aliis verbis sanctificationem non accipiunt. Nullum tamen sacramentum sine illo verbo sanctificatur, quod sive sola fide, sive ex fide, et prolatione verborum invocatum, omnem sanctificationem operatur.
Alexander papa quintus a beato Petro constituit ut sal et aqua benedicerentur ad aspergendum populum et habitacula eorum. Illo utique exemplo quo
Elisaeus propheta sal in aquam misisse legitur, ut hoc condimento fontes amari in dulcedinem verterentur. Hac igitur aqua sanctificata fideles asperguntur, et habitacula fidelium lustrantur ab illusione et infestatione malignorum spirituum. Haec est autem significatio hujus sacramenti, quod aqua poenitentiam significat de praeteritis sal discretionem et cautelam de futuris, quae duo si simul misceantur, amara conscientia in dulcedinem vertitur, atque illaesiones et infestationes daemonum amplius ei non dominantur. Nos itaque supradictam institutionem secuti, per singulos dies dominicos sal et aquam simul miscendo benedicimus, ut hac aspersione fideles et habitacula fidelium contra spirituales nequitias muniamus.
Ecclesiastica institutio habet, ut per singulos annos in initio quadragesimae, quod caput jejunii dicitur, quarta feria quando jejunium votivum suscipitur, cinis consecratus capitibus fidelium imponatur scilicet ob recordationem mortalitatis nostrae, ut mortalis tunc homo qui ex habitu poenitentiae et recordatione et peccatorum suorum ad devotionem compungitur, etiam per memoriam conditionis suae humilietur. Propter quod ei dicitur: Memento quia cinis es, et in cinerem reverteris .
Habet etiam ecclesiastica consuetudo ut in Dominica quae proxima est ante solemnitatem paschalem,
rami palmarum et frondes arborum benedicantur, et populo portandi distribuantur, in figuram eorum qui Domino Jesu eodem die Jerosolymam ascendenti cum ramis palmarum et frondibus arborum virentibus cantantes et laudantes occurrerunt . In quo non solum nobis id quod illi tunc corporaliter fecerunt, corporaliter faciendum proponitur, sed id potius quod vel in illo vel in isto corporali facto spiritualiter imitandum significatur. Palma quippe signum victoriae est, rami autem virentes bona opera significant. Tunc igitur Christo cum ramis palmarum et frondibus occurrimus laudantes, quando ipsum mortis triumphatorem bonis operibus et digna gratiarum actione laudamus.
CAP. V. De cereo qui in sancto Sabbato benedicitur, et de agnis qui benedicuntur in pascha.
Zozimus papa constituit cereum magnum in Sabbato sancto paschae benedici, quem diaconus accepta benedictione a sacerdote benedicit. Hic cereus Christum designat. In cera humanitatem, in igne divinitatem. Qui catechumenos ad baptismum praecedit illuminans, sicut olim columna ignis filios Israel mare Rubrum transeuntes praecessit, per ignem illuminans, et obumbrans per nubem . Sub eadem figura juxta consuetudinem antiquam in die paschali in Ecclesia Romana agni cerei benedicuntur, et populo distribuuntur.
CAP. VI. De signis quorum sonitu fideles in unum convocantur.
Signorum usus a Veteri Testamento assumptus est, ubi tubae argenteae a Domino ductiles fieri praecipiuntur quibus multitudo populi convocari debuisset. Ad similitudinem harum tubarum signa ex metallo aeris in Ecclesia facta sunt ad corda fidelium excitanda, ut per ea signum detur quando debeant in unum convenire . Vasa ista metallina ora praedicantium significant. Plectra ferrea quo interius tunduntur, ut sonum emittant, linguae sunt eorumdem. Funis autem mensura vitae est, et conversationis modus qui in Scriptura proponitur. Funis manu tenetur, quando Scriptura opere adimpletur. Funem sursum sequitur, qui ductu Scripturae sacrae ad bona elevatur. Funem deorsum trahit qui eadem docente quantum in malis pressus jaceat
agnoscit. Iste aptus est populum Dei in unum convocare, qui et elevatus opere exempla bonitatis ostendit, et inclinatus humilitate infirmitatem suam veraciter agnoscit. Signa ergo evangelica durabiliora sunt, et longius audiuntur quam tubae legis, quia vox Veteris Testamenti ad tempus Judaeis tantum insonuit. Sonus autem evangelicae praedicationis in omnes gentes ad fines orbis terrarum exivit et usque in finem saeculi non cessabit.
Cortina quae ante sancta, id est inter populum et clerum pendet velamen litterae significat, per quod iis qui sub lege erant veritas adhuc Evangelii tegebatur. Cortina illa quae inter sancta et Sancta sanctorum,
hoc est inter clerum et sanctuarium suspensa est, significat velamen mortalis naturae; per quod a nobis etiam sub gratia positis adhuc secreta coelestia absconduntur. Primum velamen est quod in morte Christi scissum legitur . Secundum velamen usque ad tempus resurrectionis non auferetur. Propter hoc in tempore Quadragesimae quae vitam praesentem significat, unum tantum velamen inter nos et Sancta sanctorum oppanditur, quod usque ad diem resurrectionis non auferetur; quia nunc littera quidem revelata est, sed mortalitas nondum ablata, quae tamen omnis in futuro e medio tollenda erit, cum mortale hoc immortalitatem et corruptibile incorruptionem induerit. Tunc quippe revelata facie ingrediemur vel potius
egrediemur ad gloriam Domini contemplandam, ut cum quem nunc per solam fidem agnoscimus, facie ad faciem videndo sicuti est agnoscamus.
Multa sunt alia Ecclesiae sacramenta rebus vel factis expressa, quae omnia hic enumerari non possunt; multa enim sunt, et ideo praesentis sermonis brevitas ea non capit. Insufflatio in exorcizatione, virtutem Spiritus sancti significat, qua veniente fugatur et subruitur spiritus malignus. Sicut scriptum est: Flavit spiritus tuus et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus . Signaculum crucis virtutem passionis Christi ostendit. Hoc ergo quando fronte imprimitur,
Christianus munitur. Quando contra imminens periculum opponitur, adversaria virtus fugatur. Primum ad arma, secundum ad tela. Primum ad defensionem; secundum ad impugnationem. Tunsio pectoris compunctionem cordis designat. Pectus tunditur, ut cogitationes vanae et desideria prava de corde pellantur. Inclinatio capitis, genuum curvatio, sive prostratio, humilitatem et reverentiam, sive etiam veniae postulationem significant. Expansio manuum charitatem et affectus boni amplitudinem demonstrat.
Alia item sunt sacramenta in sola verborum prolatione expressa, quae et ipsa variam significationem ostendunt. Coelestinus papa instituit, ut ex psalmis