De sacramentis christianae fidei (page 7)
homo, ut et ei serviretur et ipse serviret, et acciperet utrinque ipse, et totum sibi vindicaret; et reflueret totum ad bonum hominis, et quod accepit obsequium et quod impendit. Voluit enim Deus ut
ab homine sibi serviretur; sic tamen ut ea servitute non Deus sed homo ipse serviens juvaretur, et voluit ut mundus serviret homini, et exinde similiter juvaretur homo, et totum hominis esset bonum, quia propter hominem totum hoc factum est. Ergo totum bonum hominis erat: videlicet et quod factum est propter ipsum, et propter quod factus est ipse. Sed aliud bonum deorsum erat et de subtus sumebatur ad necessitatem, aliud bonum sursum erat, et desuper sumebatur ad felicitatem. Bonum quippe illud quod in creatura positum erat, bonum erat necessitatis; quod vero in Creatore erat bonum, bonum erat felicitatis. Et utrumque ad hominem ferebatur quia utrumque homini debebatur; quia propter alterum factus est homo, ut illud possideret
et frueretur; alterum propter hominem factum est ut illud acciperet et juvaretur. In tantum ergo rationalis creaturae conditio caeteris omnibus quae propter ipsam facta sunt excellentior esse probatur; quod omnium causa ipsa est. Causa vero ejus alia nulla est, nisi ipse a quo ipsa est. Sicut enim ab ipso est, ut aliquid esset; sic propter ipsum est, ut beate esset; alterum sumens ab ipso, hoc est quod esset; alterum in ipso, hoc est quod beate esset. Sed dicet aliquis: Quare Deus creaturam fecit si juvari ipse non potuit per creaturam? qui alteri fecit quod sibi non fecit quando alter nemo erat nisi ipse qui fecit. Quasi enim pro nihilo factum esse videtur et causam non habuisse, ut fieret quod ita factum est; ut inde nec juvaretur ille qui fecit quia perfectus non eguit;
nec alter inde juvaretur, quia praeter ipsum qui juvari posset alter non fuit. Et hoc fortassis diligentius consideratum aliquem movere possit; propterea causam conditionis rationalium quam in solo rerum auctore constituimus, non solum pro hominibus de quibus sermo propositus erat, verum etiam pro angelis; quoniam et ipsi sicut ejusdem naturae participes sunt, ita quoque ab eodem fonte originis causam trahunt: generali quadam consideratione investigare oportet; quoniam in ipsa principium consistit universorum quae facta sunt.
ad imum, in universitatis hujus compage ita sese causis quibusdam rationumque genituris prosequitur, ut omnium quae sunt, nihil inconnexum aut separabile natura externumque inveniatur. Quaecunque enim
sunt rerum omnium, aut causae inveniuntur subsequentium effectuum esse, aut effectus praecedentium causarum. Et rerum quidem aliae causae tantum sunt, non etiam effectus; sicut prima omnium causa. Aliae effectus tantum, non etiam causae; sicut ultima et postrema universorum. Aliae autem et causae sunt ad posteriora quae generant; et ad priora a quibus generantur effectus; et sicut his quae ultima sunt et effectus tantum priorum nihil posterius cernitur; sic quidem iis quae prima sunt et causae tantum subsequentium, nihil prius invenitur. De mediis autem quaecunque priora sunt, magis causae nominantur, et minus effectus. Quaecunque vero posteriora sunt, magis sunt effectus; et minus causae, et prima causalissima. Et quae prima sunt post prima, primi sunt
effectus; et quae ultima sunt ante ultima, causae ultimae, et ultima generata, et prima generantia. Primae autem causae aliae creatae sunt et quae sunt in suo genere primae, aliae increatae et quae universaliter primae sunt. Quae enim in suo genere primae sunt, ad aliquid primae sunt; sed universaliter primae non sunt; quoniam etsi praecedunt quae subsequuntur omnia, habent tamen et ipsae aliquid quo posteriores inveniantur, quoniam non praecedunt omnia. In hac enim universitate rerum omnium, ita cunctis causaliter cohaerentibus aliquid primum invenitur, ut ex his omnibus nihil prius esse possit, quoniam ipsum ex omnibus primum est omnium; et tamen ipso aliquid prius esse necesse est, quoniam ex omnibus est quibus universaliter aliquid prius est. His
vero causis quae universaliter primae sunt, nihil prius est; quoniam ipsae primae sunt omnium, nec habent alias causas ipsae priores; quoniam omnium causae ipsae sunt.
Hae autem sine motu efficiunt et generant sine traductione; quoniam aeternitas nec in suo statu desernit tempora ordinans neque ex suo substantiam ministravit corruptibilia creans; sed manens quod erat, fecit quod non erat, in se continens potestatem faciendi, non sumens ex se materiam facti. Neque enim degeneravit inferiora condens, ut natura in ipsa descenderet, quibus dedit initium; quoniam et hoc ipsum omnipotentiae ejus natura continebat sine
natura naturam creare, qua initium sumerent quae non erant, quoniam opus et factor natura idem esse non poterant. Sicut ergo in faciendis se non minuit aeternitas; sic in factis se non auxit immensitas. Sed ante facta sine defectu plena consistit; et post facta sine motu indeficiens permansit. Nihil novum assumens, nihil antiquum amittens; totum dans et nihil abjiciens. Haec prima causa rerum omnium secundum se et propter se operata est opus suum; secundum se, quoniam extrinsecus operis sui formam non accepit; propter se, quoniam aliunde causam operandi non habuit. Fecit enim ad similitudinem suam, quod disponebat ad participationem sui, ut ex ipsa eamdem formam traheret, quod cum ipsa idem bonum possidere debuisset.
Hinc ergo primam causam sumpsit creaturae rationalis conditio, quod voluit Deus aeterna bonitate suae beatitudinis participes fieri quam vidit et communicari posse, et minui omnino non posse. Illud itaque bonum quod ipse erat et quo ipse beatus erat, bonitate sola non necessitate trahebatur ad communicandum. Quoniam et optimi erat prodesse velle, et potentissimi noceri non posse.
CAP. V. Quod divinae voluntati et bonitas adfuit et potestas.
Divina enim voluntas sola bonitate perfecta non fuisset, nisi pariter adfuisset potestas; quoniam id quod bonitate praeeunte voluit, potestate subsequente adimplevit. In praedestinatione itaque cresudorum
operata est bonitas; in creatione autem praedestinatorum operata est potestas, in beatificatione vero creatorum, potestas simul et bonitas.
Erant enim tria quaedam, et haec tria erant unum; et aeterna erant tria haec; et nihil perfectum esse poterat sine his tribus, et cum his nihil diminutum. Constabat enim ut si adessent tria haec, nihil perfectum deesset; et si deesset de his tribus unum, aliquid consummatum esse non posset. Et haec tria erant potentia, sapientia, voluntas: et ad omnem effectum concurrunt tria haec, nec aliquid absolvitur nisi ista adfuerint. Voluntas movet, scientia disponit, potestas operatur. Et si horum discretionem
proponas non est posse illud quod scire, neque scire illud quod velle; et tamen Deo unum sunt posse, scire et velle. Et discernit illa ratio, et natura non dividit; et venit nobis Trinitas indivisa quae totum continet; et sine ipsa totum est nihil. Quidquid de Deo vere dicitur, aut pie credi potest in Deo, haec tria continent-potestas, sapientia et bonitas. Et plena sunt haec tria pariter.
Si immensum nominas, si incorruptum dicis, si aeternum, si incommutabilem, et quaecunque horum similia: totum hoc potestatis est. Si scientem appellas, si providum, si inspectorem, si scrutantem et considerantem, et discernentem: totum hoc sapientiae est. Si mitem, si mansuetum, si compatientem et benignum, vel quaecunque hujusmodi similia sunt
vocas: totum hoc bonitatis est. Et nihil est quod in istis non est; et quod in istis est, plenum est et consummatum totum. Propterea tria haec specialiter discreta sunt; et suscepit fides catholica Trinitatem, quam nec numero augeri voluit, ne extra tria aliquid confiteri videretur; nec natura confundere, ne trium aliquid negare convinceretur. Et invenit in Deo tria esse; et in Deo tria unum esse. Nec propterea tria non esse, quia unum erant. Neque unum non esse, propterea quod tria erant: et tribus admonita, dixit tres personas tria; quia naturaliter Deus erant, et una substantia, et ideo unus Deus; et assignavit potestatem Patri, sapientiam Filio, bonitatem Spiritui sancto; et confessa est Trinitatem Patrem et Filium et Spiritum sanctum.
CAP. VII. Quod tria haec de Deo secundum substantiam dicuntur.
Et videbatur Filius quasi non de suo potens. Quia potentia Patris erat, neque Pater de suo sapiens, quia sapientia Filii erat; neque Pater vel Filius de suo bonus, quia Spiritus sancti bonitas erat; et si hoc diceretur scandalum patiebatur veritas, et unitas scissionem; nec poterat in tribus perfectus dici unus, cui proprium deesset aliquid, quod alter singulare haberet. Propterea potentia Patris erat, et Filii erat, et Spiritus sancti erat; et substantialiter erat, et aequaliter erat. Et sapientia Filii erat, et Patris erat, et Spiritus sancti erat; et substantialiter erat, et aequaliter. Et bonitas Spiritus sancti erat, et Patris erat, et Filii erat; et substantialiter
erat, et aequaliter erat, et tamen causa erat, ut personaliter distingueretur quod substantialiter idem erat.
CAP. VIII. Quare haec tria cum secundum substantiam dicantur quasi propria in quibusdam locis personis attributa inveniuntur.
Neque his tribus secundum proprietatem fides personas significavit, quia secundum substantiam erant; sed haec tria secundum necessariam notionem personis assignavit ut assereret quod secundum communionem naturae erant. Nominandus erat in Trinitate Pater et Filius; et sumpta sunt vocabula ipsa ab usu humano, cui primo data sunt. Et quod secundum aliquid tantum simile erat, in toto similiter
dicendum erat. Et cavit prudentia eloquii sacri ne plena similitudo crederetur inter disparia, si in deitate Pater prior aut Filius posterior diceretur. Sic enim se in hominibus natura habet ut Pater esse non possit, qui non Filio fuerit prior; neque Filius qui Patre posterior non sit; ideo Patri potentia assignata est, et sapientia Filio; non quia magis erat, sed quia minus esse credi poterat. Dixerat enim Scriptura sancta quod Deus Pater est; et audivit hoc homo, qui hominem Patrem viderat, Deum Patrem non viderat; et cogitare coepit secundum hominem quem viderat aerum quoddam prolixum et multitudinem annorum praeteritorum et senectutis defectum; et occurrit Scriptura et dixit Patrem potentem ne crederes impotentem aut minus
potentem; nec solum potentem, sed etiam omnipotentem. Non ergo quia solus hoc est Pater, solus hoc esse dicebatur; sed quia minus hoc esse solus Pater putabatur. Rursum cum diceret Scriptura Filium Deum, ne putaret homo qui humana noverat, divina non noverat, minorationem quamdam sensus et intelligentiae esse in Filio, quasi adhuc infra perfectionem aetatis consummatae, addidit sapientem; non quia singulariter hoc ipse erat quod esse commune omnibus erat; sed quia singulariter ipse erat de quo magis an hoc esset dubitari poterat. Vocatus est etiam Spiritus Deus, et dictus est Spiritum habere Deus; et videbatur hoc quasi nomen inflationis et tumoris; et consternebatur conscientia humana ad Deum pro rigore et crudelitate;
et subsecuta est Scriptura, et temperavit dictum suum Spiritum benignum nominans, ne crudelis putaretur qui mitis erat; et distincta sunt personaliter quae substantialiter communia erant, ut humana mens divinorum veritatem non secundum humana aestimare disceret, cum contra consuetudinem humanam quaedam de Deo dici audiret. Deus ergo Trinitas trina hac virtute omnia opera sua consummavit, ut perfectum perfecta sequerentur, et aemularentur auctorem suum cuncta quae fecerat. Quidquid enim in tempore apparuit, ante tempora in aeternitate dispositum fuit; et ipsa dispositio aeterna, coaeternam habuit causam omnium rerum voluntatem Creatoris, qua factum est ut fieret quidquid factum est, et ipsa facta non est.
CAP. IX. Quod sapientia Dei cum et una sit in se, secundum nos diversa nomina sortitur.
Divina autem sapientia et scientia vocatur, et praescientia, et dispositio, et praedestinatio, et providentia. Scientia existentium, praescientia futurorum, dispositio faciendorum, praedestinatio salvandorum, providentia subjectorum. Et totum hoc una erat sapientia, et una dispositio, et ipsa aeterna erat; et cum ipsa coaeterna voluntas erat, et secundum voluntatem ipsa dispositio erat et tamen voluntate posterior non erat.
Secundum voluntatem quippe disposuit quod voluntate facturus fuit; et voluntas aeterna fuit, et
opus voluntatis aeternum non fuit. Semper enim voluit ut faceret, et non voluit ut semper faceret; sed ut aliquando faceret, quod semper voluit ut aliquando faceret. Sic voluntas aeterna fuit de opere temporali; quoniam et ipsum tempus in aeterna voluntate fuit, quando fieret quod futurum fuit. Duo itaque haec in Creatore pariter erant bonitas et sapientia, et haec aeterna erant; et aderat simul potestas coaeterna, et bonitate voluit, sapientia disposuit, potestate fecit. Et videtur quasi quaedam esse distinctio et successio temporalis; et demonstrat se considerationi prima bonitas, quia per eam voluit Deus, deinde sapientia, quia per eam disposuit, novissima potestas quia per eam fecit; quoniam ordo