De sacramentis christianae fidei (page 62)
subtraxerunt? Si culpandus videbatur etiam ille qui dimissus est, nisi per causam majorem excusaretur, quomodo ille qui sine causa dimitteret non jure accusaretur? Nunc autem quia debitum sacramenti conjugalis verum fuit, sine causa omnino negari non potuit. Debet enim vir uxori et uxor viro, ut alter ab altero non discedat; et si forte discesserit alter, ille qui deseritur, conjugii tamen jus et debitum inviolatum custodiat. Sed est causa Dei major adversus quam nulla stare debet causa. Haec cum laeditur, contra eam nulli aliquid debetur. In omni causa jus suum perdit qui huic causae adversatur; sub illa et secundum illam quaedam debemus, contra illam nihil. Dicit tibi uxor tua: Christianus factus es, ego te non sequar; quia
idola non colis, quia parentum tuorum ritum et consuetudinem abjecisti, eo ad alium, vel si ad alium non eo, tecum jam non eo, non te cognosco maritum nisi Christum neges. Hic tibi intende. Injuria Creatoris jus solvit matrimonii. Nihil illi amplius debes. Perdidit jus suum quae Creatori suo injuriam fecit. Non tibi licuerat illam deserere, si jus suum in te non perdidisset. Potestatem habuit in corpore tuo, et non tibi licuit tollere illi quod suum erat, donec ipsa Creatori tollere voluit quod suum erat. Postquam autem Creatori suo injuriam facere voluit, jure jus suum amisit. Hoc de patre, hoc de matre, hoc de fratre et sorore, hoc de filiis et cognatis, hoc denique de anima tua facere te oportet. Omnibus enim iis aliquid debes; sed pro Deo, non
contra Deum. Ecce pater tuus aut mater tua aut frater aut soror, aut etiam anima tua ex una parte est et dicit unus aliquis tibi: Ego hoc amo, hoc appeto, ad hoc intendo. Vado ut hoc obtineam, hoc acquiram, hoc perficiam. Veni post me, assentire mihi, cooperare voluntati meae, desiderio meo fave. Stat Deus tuus ex altera parte, et dicit tibi: Ego hoc aversor, detestor malitiam illam, peccatum illud non mihi placet, noli assensum dare, malum est, non facias illud. Ad me potius intende, mihi acquiesce, post me veni, sectare quod suadeo, sequere quo praecedo; clamat econtrario tibi pater tuus: Fili quomodo me deseris? Ego te genui, ego te in hanc vitam perduxi, ego te alui et nutrivi, moribus
et disciplina institui. Dicit econtrario Deus tuus: Ille quidem te genuit, sed quando genuit de meo accepit, quod tibi dedit, substantiam de meo generans tibi ministravit, sed vitam generato dare non potuit, ego quod tibi de meo a me ministrabatur per illum, solus vivificavi sine illo, ego tibi dedi vitam tuam: dedi et mortem meam. Non est mortuus propter te pater tuus, sicut ego mortuus sum pro te, ut tu viveres in me. Non me in causa praecedere debet, qui in gratia et beneficio anteire non potuit. Non igitur illum audias contra me, non illum sequaris in eo quod mihi displicet. Nihil illi debes nisi propter me, a quo nihil accipere potuisses nisi datum fuisset a me. Hoc dico: hic intendite. Si quando tale aliquid contigerit, sive pater, sive mater, sive frater, sive soror,
sive uxor, sive filii, adhuc amplius dico, etiam si anima nostra avertere voluerit nos a Deo nostro, non debemus illam audire nec illam attendere, neque sequi desideria illius. Evangelium nobis clamat: Qui non dimiserit patrem aut matrem, fratres aut sorores, uxorem et filios; adhuc autem et animam suam propter me non est me dignus . Omnis pietas illic impietas est, ubi ad hoc pius sis ut impius efficiaris. Videte ergo quod contra causam Dei nulla causa stare potest; imo nec causa etiam est quae illi adversatur, quae summa et sola est. Ad hunc modum dimissio propter Deum non est peccatum, si alii adjungitur. Injuria enim Creatoris solvit jus matrimonii. Si infidelis discedit, discedat. Non est subditus servituti frater in ejusmodi ,
servituti subditus esset si vel traheretur invitus, vel teneretur non voluntarius. Nihil illi debet, sive discedat sive maneat; perdidit jus suum qui Creatori injuriam fecit. Si ergo discedit infidelis, discedat; nihil ad nos: non cogitur fidelis quasi aliquo debito obligatus, aut sequi discedentem, aut sustinere contemnentem. Non est subjectus servituti, liber est ut faciat quod vult, tantum in Domino, ducat uxorem si vir ille est; si femina est nubat. Quam vult societatem eligat; non jam tenetur debito prioris societatis, cujus jus solutum est propter injuriam Creatoris. Quae videlicet injuria Creatoris non solum tunc excusat fidelem, quando ab infideli propter Deum dimissus alteri sine culpa conjungitur; sed tunc etiam excusat quando ipse fidelis magis societatem fidelem
eligens infidelem cohabitare quidem, volentem, sed fidem recipere renuentem Christiana devotione detestatur. Sive enim discedat sive manere eligat infidelis, nihil debet illi qui fidelis factus est. Nemo illum cogere potest quin faciat quod velit. Injuria Creatoris solvit jus matrimonii. Non potest jam infidelis ab illo quidquam exigere, quia in illo debitum suum perdidit, postquam Creatori id quod debet reddere contemnit, habet jam fidelis causam qua justo negare potest, etiam id quod prius debuit, et quod adhuc quidem debuisset, si causam intervenientem et debitum ipsum solventem non habuisset. Ergo liber est fidelis si socium fidelem eligere vult, nemo illum prohibere potest; tamen si patitur fidelem
cohabitare volentem, opus perfectionis facit, ad lucrandum proximum suum; sic dicit Apostolus: Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem; et iterum mulier fidelis per virum fidelem
. Si ergo fidelis infidelem cohabitare consentientem ad hoc patitur, ut de infideli faciat fidelem, sive faciat sive non faciat, quantum in se est lucratur animam fratris sui, et implet opus pietatis. Si autem pati non vult detestans infidelitatem ejus, non est servituti subjectus in ejusmodi frater. Nemo illum potest cogere si vult quin infidelem deserat, neque prohibere etiam si voluerit quin se infideli conjungat. In infideli peccatum est qui fidem respuit, cujus culpa solvit jus matrimonii, ut jam exigere jure non possit, quod si exigeretur [a fideli] sine injuria negari non
posset. Culpa quippe infidelis fidelem a debito solvit, sicut econtrario justitia fidelis infidelem debito astringit. Itaque non peccat fidelis si alteri se conjungit, quoniam a jure matrimonii adversus infidelem solutus est; sed infidelis etiam derelictus sine culpa alienam societatem non appetit, quem adhuc jus matrimonii et debitum conjugalis foederis erga fidem astringit. Ergo non potest adulterius vocari si fidelis alteri conjungitur. Infidelis autem etiam derelictus crimen adulterii incurrit si alteri copulatur. Propterea si fidelis etiam ab eo quod licet pro periculo proximi vitando se temperat, perfectius opus facit. Ad quod tamen nullatenus cogi potest; quia non debiti opus est, sed charitatis effectus, sicut dicit beatus Augustinus in libro De adulterinis conjugiis.
Discessionem fidelis ab infideli Dominus non prohibet, quia non est injusta coram eo. Sed Apostolus consilio charitatis non solum ne dimissi scandalizentur, sed etiam quod cum in aliena conjugia ceciderint adulterinis nexibus colligati; difficillime ab infidelitate resolvantur. Itaque adulterium committit infidelis si alteri se sociat, quia a debito prioris pacti solutus non est. Sed dicis.
Ecce infidelis vel quicunque paganus sive Judaeus Christianus efficitur, uxorem quam prius habuit (quia eum ad fidem sequi non vult) fidei libertate derelinquit; aliam fidelem ducit, prior se spretam videns alteri nubit, adulterino nexu se alligans. Contingit postea ut compuncta, infidelitatem suam horrere incipiat, ad fidem veniat, Christiana efficiatur,
quid de hac muliere faciendum est? Continere non potest. Expostulat ab Ecclesia ut aut virum suum recipiat, aut alteri nubere concedatur. Quid illi dicet Ecclesia? Si virum suum illi reddit, solvit matrimonium, quod Christiana sanctitate firmatum est, et adulterum eum facit, cum vivente uxore sua (quam fidelis fidelem legitime duxit) alteri copulatur, quod omnino fieri non licet. Ergo non reddit illi maritum suum Ecclesia. Quid igitur illi dicet? Si dixerit illi ut alteri nubat, adulteram eam facere videtur, quam nondum solutam a lege viventis viri cum altero conjugium copulare concedit. Non igitur aliud superesse videtur, nisi ut hanc mulierem Ecclesia ad continentiam servandam cogat, quae peccato suo obligata videtur, ut nec suum habere possit, nec
alterum. Sed si hoc Ecclesia fecerit, contingere potest ut scandalizetur mulier illa, et fidem Christianam abhorrens ad infidelitatem revertatur; aliae quoque mulieres sive viri in infidelitate constituti, quarum mariti et quorum uxores jam ad fidem transierunt, et ipsis derelictis cum aliis fidelibus conjugia inierunt, hoc cognito ad fidem Christianam venire pertimescant, et subsequatur perditio multorum dum fidem fugium, quia continentes esse vel nolunt vel non possunt. Postremo si mulier ista post perceptam gratiam baptismi de priori peccato abjudicatur, videtur imperfecta fuisse gratia; et non totum quod praecedebat in culpa lavacro regenerationis ablutum; nec verum jam esse, quod vetera transierunt
et nova facta sunt omnia . Propter haec liberata videtur mulier haec postquam fidem percepit, et sacramentum libertatis et novitatis induit ut deinceps prioris copulae debito non teneatur. Justum est enim ut quam injuria Creatoris alligavit, reverentia nunc et fides ejus absolvat. Propter hoc non prohibet Ecclesia ejusmodi si continentiam servare noluerint cum aliis matrimonio copulari. Potest autem quaeri si contingat eum qui prior ad fidem venit conjugalem copulam non inisse, donec eum alter qui in infidelitate remanserat subsequatur, quid Ecclesia de hujusmodi facere debeat. Sed dubium non est tales postquam in fide unum facti fuerint si continere noluerint in ipsum redire debere, ac denuo Christiana devotione convenire ad prioris matrimonii (quod
non sine Creatoris institutione inierant) debitum persolvendum. Hoc etiam quaeri potest si eo qui prior ad fidem venit fideli matrimonio alligato ille qui in infidelitate remansit cum illo cui se nexu adulterino junxerat ad fidem pariter subsequatur, utrum Ecclesia tolerare debeat ut, post fidem susceptam, simul maneant, qui in infidelitate positi male juncti fuerunt. Sed eadem gratia interveniente et vetera omnia diluente, nihil impedit quin bene in Christo simul permaneant, qui extra fidem Christi male sociati fuerunt. De iis etiam quaeri potest qui in infidelitate constituti cognatas suas ducunt, aut alias quascunque quibus lege Christiana sociari non poterant, si forte simul ambo ad fidem veniant, utrum Ecclesia ejusmodi copulam tolerare possit. Sed alia
ratio hic est, quia baptismi gratia culpam delet, non naturam. In baptismo quod generis est in natura sanctificatur, quod criminis est in culpa excusatur. Propterea Christiana religio concedere non debet cum ad judicium ejus pervenerint, quod extra ipsam quidem potuit inchoari, sed in ipsa non debet tolerari. Haec vero quae supra memorata sunt de utroque sexu simili modo pensanda sunt, sive scilicet vir mulierem suam, sive mulier virum suum in fide Christiana praeveniat.
Primo gradu, superiori linea, continentur pater et mater. Inferiori, filius et filia. Quibus quoque nullae aliae personae junguntur. Secundo gradu continentur
in superiori linea avus et avia. In inferiori, nepos et neptis. In transversa, frater et soror, quae personae duplicantur. Avus enim et avia tam ex patre, quam ex matre accipiuntur. Quae personae subsequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum quae in quo gradu subsistunt in ipso ordine duplicantur. Istae personae in secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo sunt avi, et paternus, et maternus. Item duo genera nepotum sunt, sive ex filio sive ex filia procreati. Frater et soror ex transverso veniunt, id est aut frater patris, aut frater matris, qui aut patruus aut avunculus nominantur; qui et ipsi hoc ordine duplicantur. Tertio gradu veniunt supra proavus et proavia; infra, pronepos et
proneptis. Ex obliquo fratris sororisque filius vel filia; patruus, amita, id est patris frater et soror; avunculus, matertera, matris frater et soror. Quarto gradu veniunt supra abavus et abavia; infra abnepos et abneptis. Ex obliquo fratris et sororis nepos et neptis; frater patruelis, et soror patruelis, id est patrui filius vel filia. Consobrinus, consobrina, id est avunculi et materterae filius vel filia. Amitinus, amitina, id est amitae filius vel filia. Itemque consobrini sunt qui ex duabus sororibus nascuntur. Quibus accrescit patruus magnus, amita magna, id est avi paterni frater et soror; avunculus magnus, matertera magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater et soror. Quinto gradu veniunt supra quidem atavus, atavia. Infra adnepos, adneptis. Ex obliquo fratris et sororis pronepos, proneptis; fratris patruelis,
sororis patruelis, amitini et amitinae; consobrini et consobrinae filius vel filia. Proconsobrinus, proconsobrina, id est patrui magni, amitae magnae; avunculi magni, materterae magnae filius vel filia. Quibus accrescunt propatruus et proamita, hi sunt proavi paterni frater et soror; proavunculus, promatertera, hi sunt proaviae paternae maternaeque frater et soror; proavique materni. Haec species nec aliis gradibus quam scripta est; nec aliis vocabulis declarari potest. Sexto gradu veniunt supra tritavus, tritavia. Infra, trinepos, trineptis. Ex obliquo fratris et sororis abnepos, abneptis; fratris patruelis, sororis patruelis, amitini amitinae; consobrini, consobrinae; nepos neptis; patrui magni, amitae magnae; avunculi magni,
materterae magnae nepos neptis, propioris consobrini filius vel filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex latere accrescunt, propatrui proamitae; proavunculi, promaterterae filius vel filia: abpatruus, abamita, hi sunt abavi paterni frater et soror; abavunculus, abmatertera, hi sunt abaviae paternae maternaeque, frater et soror, abavique materni. Haec quoque explanari amplius non potest, quam ipse auctor disseruit. Septimo gradu qui sunt cognati recta linea supra infraque propriis nominibus non appellantur; sed ex transversa linea continentur, fratris, sororis atnepos atneptis; consobrini filii filiaeque. Successionis idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per naturam rerum, nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest. In iis septem
gradibus omnia propinquitatum nomina continentur ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius propagari.
Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex matrimonii vinculo repetit, et quodammodo revocat fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio, et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur hoc modo. Filius et filia, quod est frater et
soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi. Nepos et neptis, primus; pronepos et proneptis, secundus; abnepos et abneptis, tertius; adnepos et adneptis, quartus; trinepos et trineptis, quintus; trinepotis nepos et trineptis, neptis sextus.
Gregorius papa VI: Progeniem suam unumquemque ad septimam observare decrevimus generationem; et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos ad conjugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerint, separentur.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis et clericis, necnon judicibus per Italiam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad sedem apostolicam perlata est quaestio noviter exorta de gradibus consanguinitatis; quoniam quidam legum et canonum imperiti existimantes eosdem propinquitatis gradus contra sacros canones et ecclesiasticum morem numerare nituntur; novo et inaudito errore affirmantes, quod germani fratres vel sorores inter se sint in secunda generatione, filii eorum vel filiae in quarta; nepotes vel neptes eorum in sexta: talique modo progeniem computantes et ejusmodi, sexto eam gradu terminantes. Dicunt deinceps viros ac mulieres inter se posse nuptialia jura contrahere, et ad hujusmodi profanum errorem confirmandum in argumento assumunt saeculares leges quas Justinianus imperator promulgavit de successionibus consanguineorum,
quibus confisi ostendere moliuntur, fratres in secundo gradu esse numeratos, filios eorum in quarto, nepotes in sexto. Sic seriem genealogiae terminantes, numerationem sanctorum Patrum et antiquam Ecclesiae computationem usque ad nos perductam, perversa quadam calliditate disturbare nituntur. Nos vero Deo annuente hanc quaestionem discutere curavimus in synodo habita in Lateranensi consistorio, convocatis ad hoc opus episcopis et clericis atque judicibus diversarum provinciarum. Denique diu ventilatis legibus et sacris canonibus, distincte invenimus ob aliam atque aliam causam alteram legum, alteram canonum fieri computationem. In legibus siquiden ob nihil aliud ipsorum
graduum mentio facta est, nisi ut haereditas vel successio ab una ad alteram personam inter consanguineos deferatur. Hac igitur de causa quia haereditates nequeunt deferri nisi de una ad alteram personam, ideo curavit saecularis imperator in singulis personis singulos praefigere gradus. Quia vero nuptiae non valent fieri sine duabus personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituunt personas. Utramque tamen computationem si attente ac subtiliter fuerit perspecta idem sensisse et eamdem esse in sententia atque ad eumdem terminum convenire manifestum erit. Justinianus namque usque ad quem gradum consanguinitas ipsa perduret in suis legibus non definivit. Canones vero ultra septem nullam numeravere generationem. Sexto quippe