De sacramentis christianae fidei (page 63)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

gradu determinato in ipsis legibus subintulit imperator. Hactenus ostendisse sufficiat quemadmodum gradus cognationis numerentur, namque ex iis palam est intelligere quemadmodum ulteriores gradus numerare debeamus. Generata quippe persona gradum adjicit. Ecce in iis brevibus verbis aperte ostenditur tales gradus quales isti computant, non tantum usque ad sextum, verum et ultra numerari debere, cum ultra sex ulteriores gradus numerandos esse decernat. Ubi enim ait ulteriores gradus, aperte indicat non sex tantum esse gradus; sed sex finitis adhuc esse alios numerandos. Ut ergo veridicae leges sint, et veraces sint canones, dicamus hoc quod veritas habet scilicet quod non terminatur consanguinitas in hujusmodi sexto, et terminatur

secundum canones in septimo gradu. Utraque enim computatio, sicut superius diximus, uno fine concluditur. Namque duo gradus legales unum gradum canonicum efficiunt. Fratres itaque qui secundum saeculares leges dicuntur in secundo, juxta canones numerantur in primo; filii fratrum, qui illic numerantur in quarto, hic computantur in secundo. Nepotes vero qui ibi computantur in sexto, istic numerantur in tertio. Sic deinceps qui in legibus scribuntur, in octavo et in decimo, in canonibus definiuntur in quarto et in quinto. Atque hoc modo de reliquis sentiendum est ut qui secundum canones dicuntur in sexto vel in septimo, secundum leges accipiantur in duodecimo vel quarto decimo. Nam in septem gradibus si canonice et usualiter

numerantur, omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec consanguinitas invenitur, nec nomina reperiuntur, nec successio potest amplius praerogari, nec memoriter ab aliqua generatione recordari. Ne vero in hac computatione consanguinitatis aliqua dehinc valeat ambiguitas remanere, aliam quam quidam faciunt numerationem in hac etiam disputatione duximus finiendam. Sunt enim quidam qui non a fratribus sed a filiis eorum, id est patruelibus vel consobrinis genealogiam numerare incipiunt dicentes filios fratrum in prima computari generatione debere, quia fratres quasi quidam truncus ex quo caeteri ramusculi oriuntur existunt. Sed nec ista graduum computatio si bene intellecta fuerit, ab ea quam superius exposuimus in sententia

Libro tertio Institutionum, sexto capitulo, ae aradibus cognationis.

Hoc loco necessarium est exponere quemadmodum gradus cognationis numerentur. Quare in primis admonendi sumus cognationem aliam supra numerari, aliam infra, aliam ex transverso, quae etiam ex latere dicitur. Superior cognatio est parentum, inferior liberorum; ex transverso fratrum, sororum eorumve qui vel quae ex iis progenerantur, et consequenter patrui, amitae, avunculi, materterae. Et superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit. At ea quae ex transverso numeratur a secundo. Primo gradu est supra pater, mater: infra

filius, filia. Secundo, supra avus, avia; infra nepos, neptis; ex transverso, frater et soror. Tertio, supra proavus, proavia, infra pronepos proneptis; ex transverso fratris sororisque, filius filia. Et consequenter patruus, amita; avunculus, matertera. Patruus est patris frater, quem graeci πατρῷόν ἢ πατράδελφον vocant. Avunculus est matris frater, qui apud eos proprie, μητρῷός appellatur et promiscue θεῖος dicitur. Amita est patris soror, matertera est matris soror, quae ut supra patet θεία appellatur. Quarto gradu supra abavus, abavia, infra abnepos abneptis. Ex transverso fratris sororisque nepos neptis, et consequenter patruus magnus, amita magna, id est avi frater et soror. Item avunculus magnus, matertera magna, id est aviae frater et soror. Consobrinus,

consobrina, id est quicunque vel ex fratribus aut sororibus progenerantur. Sed quidam recte consobrinos eos proprie dici putant, qui ex duabus sororibus progenerantur, quasi consororinos. Eos vero qui ex duobus progenerantur fratribus, proprie fratres patrueles vocari. Si autem ex duobus fratribus filiae nascerentur, sorores patrueles appellantur. At eos qui ex fratre et sorore progenerantur, amitinos proprie dici. Amitae filii consobrinum te appellant; si fuerit tua amita. Item amitae tuae filios, tu illos, amitinos. Quinto gradu supra atavus, atavia. Infra, abnepos abneptis. Ex transverso fratris sororisque pronepos proneptis, et consequenter propatruus proamita, id est proavi frater et soror; proavunculus, promatertera, id est

proaviae frater et soror. Item fratris patruelis, sororis patruelis, consobrini et consobrinae, amitini et amitinae, filius, filia, propior sobrinus, sobrina. Hi sunt patrui magni, amitae magnae; avunculi magni, materterae magnae filius, filia. Sexto gradu sunt supra, tritavus tritavia, infra, trinepos trineptis; ex transverso fratris sororisque abnepos abneptis. Et consequenter abpatruus, abamita, id est abavi frater et filia. Item sobrini, sobrinae, qui quaeve ex fratribus vel sororibus patruelibus vel consobrinis vel amitinis progenerantur, filius, et filia. Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum gradus cognationis numerentur. Namque ex iis palam est intelligere quemadmodum ulterius quoque debemus gradus numerare. Quippe semper generata quaeque persona

gradum adjicit, ut longe facilius sit respondere quoto quisque gradu sit quam propria cognationis appellatione quemque denotare. At agnationis quoque gradus eo modo numerantur. Sed quia magis veritas occulata fide quam per aures animis hominum infigitur, ideo necessarium duximus, post narrationem graduum etiam eos praesenti libro inscribi, quatenus possint et ex auribus, et ex inspectione adolescentes perfectissimam doctrinam graduum adipisci.

Gregorius papa requisitus ab Augustino Anglorum gentis episcopo quota generatione fideles debeant copulari, dispensatorie sic rescribit. Quaedam

lex Romana in republica permittit ut sive frater et soror; sive duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sicut experimento didicimus, in tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut jam quarta vel quinta generatione fideles licenter sibi jungantur. Item Joannes dicit: Verum post multum temporis a Felice Messanae Siciliae praesule requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime solverentur, humillimus pater Gregorius inter caetera talem dedit rationem. Quod scripsi Augustino gentis Anglorum episcopo, alumno videlicet, ut recordaris, tuo, de consanguinitatis conjunctione ipsi et Anglorum genti quae nuper ad fidem venerat, ne a bono

quod coeperat metuendo austeriora recederet, specialiter non generaliter certissime scripsisse me cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas testis existit; nec ea intentione haec illis scripsi mandata, ut postquam firma radice in fidem fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur; aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem jungantur. Sed quod adhuc illis neophytis existentibus eis primum illicita consentire, et eos verbis et exemplis instruere, et quae post de talibus egerint rationabiliter et fideliter excludere oportet. Nam juxta Apostolum qui ait: Lac dedi vobis potum, non escam , ista illis modo, non posteris, ut praefixum est, temporibus tenenda indulsimus,

ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat erueretur, sed aliquantulum firmaretur et usque ad perfectionem custodiretur. Haec ergo ego Joannes idcirco perstringenda curavi ut ii qui occasione novae dispensationis illicita matrimonia contra hunc eruditissimum virum causantur, non generaliter quartae generationis copulam censuisse, imo venialiter simulque temporaliter permisisse cognoscant.

Asserentibus hominibus de Germaniae partibus didici, quod beatae recordationis papa Gregorius dum eos ad religionem. Christianitatis divina gratia illustraret, licentiam illis dedisset in quarta sese

copulare generatione, quod quidem Christianis licitum non esse, dum utique se cognoverint, sed dum rudes erant invitandi ad fidem, quanquam minime scriptum reperimus, non ambigamus.

Ut consobrinam, neptem, novercam, fratris uxorem, vel de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, nullus audeat sibi in conjugio copulare. Si quis huic tali nefario conjugio convenerit et in eo permanserit, sciat se apostolicae auctoritatis anathematis vinculis esse innodatum, et nullus sacerdos tribuat ei communionem. Si vero conversus divisusque fuerit a tali copulatione dignae poenitentiae submittatur, ut sacerdos loci consideraverit.

Si quis fratris uxorem duxerit in conjugium, anathema sit. Si quis novercam aut nurum suam duxerit, anathema sit. Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit duxerit in conjugium, anathema sit.

Interroganti Augustino utrum debeant duo germani fratres singulas sorores uxores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae, respondit Gregorius: Hoc fieri omnibus modis licet. Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur quod huic copulae contradicere videatur.

Cum noverca misceri grave facinus est, quia in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis . Neque enim turpitudinem patris filius revelare potest. Sed quia scriptum est: Erunt duo in carne una . Qui turpitudinem novercae quae una caro cum patre fuit revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelabit. Cum cognita quoque fratri misceri prohibitum est, quia per conjunctionem priorem caro fratris fuerit facta, pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus, et sancto martyrio consummatus est

Gregorius, servus servorum Dei, Venerio Cartalitano. Fraternitatis tuae studiosae sagacitati, frater amande, quas debeo refero grates, quoniam quaesisti

quae debuisti, jucundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decrevisti, si mulier copula nuptiali extraneo viro juncta cognationi ejus pertineat, si eo defuncto cognatio maneat eadem, vel si sub alio viro cognationis vocabula dissolvantur, vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationis transire copulam. Est enim verbum Domini validum et forte, durabile, perseverabile, immutabile, non momentaneum, non transitorium. Ait autem per seipsam Veritas, quod Deus est Verbum Dei. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt . Antequam Deus in carne inter homines appareret, eo inspirante dixit Adam: Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem suam, et

adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una . Cui non contradixit Deus. Denique cum Veritas oriretur de terra in terram, et visibilis in humanitate apparuit, interrogatum est si licitum esset homini uxorem relinquere. Quod prohibens fieri vetuit, praeterquam si fornicatio sola excluderet copulam maritalem. Unde protulit statim in medium eamdem ipsam sententiam quam ante saecula manens cum Patre Verbum inspiravit in Adam ipse confirmans quod ipse homo protulit: Quamobrem relinquet homo, etc. Si una caro fiunt, quomodo poterit aliquis eorum propinquus pertinere uni si non pertineat alteri? Quod minime fieri posse credendum est. Nam uno defuncto, in superstite

affinitas non deletur, nec alia copula conjugalis affinitatem prioris copulae solvere potest. Sed neque alterius conjunctionis sobolem placet ad affinitatis ipsius prioris transire consortium, pro eo quod verbum Domini validum est et forte, et ut inquiens dixit Propheta: Quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit . Non potest per verbum suum atque praeceptum efficere duos in carnem unam et masculum et feminam, qui innumeram multitudinem sexus utriusque non destitit secum facere unum, sicut per se Veritas dicit: Non pro iis tantum rogo, sed pro iis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut unum sint sicut tu Pater in me, et ego in te;

et ipsi in nobis unum sint . Si quis temerario ausu et sacrilego in defuncto quaerit propinquitatem, vel sub altero affinitatis vocabula dissipare, vel susceptam sobolem alterius copulae credens legitime sociari propinquitatis prioris; hic negat verbum Dei validum esse vel forte. Et qui tam facile vel tam velociter quaerit dissolvere, hic non credit verbum Domini manere in aeternum. Conspice terram ex quatuor locis distantibus magna intercapedine et confectam et conglutinatam, finge cujuscunque figurae vel immensitatis corpus volueris

Sane consanguinitas quae in proprio viro observanda est, haec nimirum in uxoris parentela de lege

nuptiarum custodienda est; quia constat eos duos fuisse in carne una; communis illis utraque parentela esse credenda est, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una .

Contradicimus quoque ut in quarta vel quinta vel sexta generatione nullus amplius conjugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum fuerit inventum separetur.

CAP. XVI. De spirituali germanitate. De quo Nicolaus Salomoni Constansiensi episcopo.

Sciscitatur a nobis sanctitas vestra, si aliquis homo commatres spirituales habere valeat unam

post alteram, in quo fraternitas tua meminisse debet scriptum esse: Erunt duo in carne una . Itaque cum constet quia vir et uxor una caro per connubium efficiuntur, restat nimirum virum compatrem constitui illi mulieri cujus matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur; et liquet idcirco virum illi feminae non posse jungi in copula, quae commater erat ejus cum qua idem una fuerat caro effectus.

Tous les livres