De sacramentis christianae fidei (page 64)
Si quis cum commatre spirituali fornicatus fuerit, anathematis (ut scitis) percutitur ictibus. Similiter autem et illum percutere promulgamus, qui cum ea quam de sacro fonte baptismatis susceperit, aut cum illa quam ante episcopum tenuerit, cum sacro
chrismate fuerit uncta, fornicationis perpetravit scelus; legitimam tamen, si habuerit, non dimittere cogatur uxorem.
Dictum est nobis quasdam feminas desidiose, quasdam vero fraudulenter ut a viris suis separentur proprios filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos dignum duximus, ut si qua mulier filium suum desidia aut fraude aliqua coram episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam suam aut propter fraudem, quandiu vivat poenitentiam agat; a viro tamen suo non separetur.
De eo quod interrogasti, si ille qui filiolam suam duxit uxorem, et de eo qui concubuit cum commatre
spirituali, et de eo qui filium suum baptizavit, et cujus uxor eum de fonte suscepit, ea ratione ut dissidium conjugii fieret; si postea in tali copulatione permanere possent. De talibus sic respondendum est. Si filiolam aut commatrem suam spiritualem aliquis in conjugio duxerit; separandos eos esse judicimus, et gravi poenitentia plectendos. Si autem conjuges legitimi unus aut ambo ex industria fecerint ut filium suum de fonte suscipiant, ut dissidium fiat, tale consilium damus, si innupti manere voluerint bonum est; sin autem, gravis poenitentia insidiatori injungatur; et simul maneant, et si supervixerit praevaricator conjugii, acerrima poenitentia mucltetur, et sine spe conjugii maneat.
Qui spiritualem compatrem habet cujus filium vel filiam de lavacro sacri fontis accepit, et ejus uxor commater non est, liceat ei defuncto compatre suo ejus viduam ducere in uxorem, si nullam habent consanguinitatis propinquitatem. Quid enim? Nunquid non possunt conjungi quos nulla proximitas carnalis vel in id generatio secernit spiritalis? Item simili ratione qui spiritualem habet compatrem, gener ejus fieri non prohibetur; de illa duntaxat filia quam ipse de sacro fonte non suscepit. Spiritualium quoque parentum, id est compatrum filii vel filiae ante sive post compaternitatem geniti, legitime conjungi possunt. Praeter illas personas quibus compatres existunt, quia spiritualem filiam patris sui nemo uxorem ducere potest, quamvis filium ejus
qui compater est patris sui si filiola patris sui non fuit, uxorem accipere non prohibeatur.
CAP. XVII. Quid distet inter cognationem sive consanguinitatem et affinitatem, et spiritualem germanitatem.
Tria quaedam sunt, id est consanguinitas, affinitas et spiritualis germanitas; in quibus Christianorum conjugio lex indicta est. Consanguinitas est inter eos qui junguntur secundum lineam generis. Affinitas est inter eos qui genere quidem juncti non sunt, et tamen mediante genere sunt sociati. Verbi gratia: Filius fratris mei consanguineus meus est; uxor ejus quae de meo genere non est, per ipsum qui est de genere meo affinis mihi facta est, et ego illi. Qui
ergo de aliena cognatione uxorem ducit, cognatos suos illi affines facit, et est inter mulierem et cognatos viri, sive inter virum et cognatos mulieris non quidem consanguinitas, sed affinitas, in qua similiter ut in consanguinitate contractus matrimonii prohibetur. In consanguinitate usque ad septimum gradum conjugia vetita sunt. Quaedam tamen Scripturae in sexto gradu, quaedam vero in septimo prohibitionem terminare videntur. Ambigua est enim locutio cum dicitur, quod usque ad septimum gradum conjugia copulari non permittuntur. Potest enim et sic intelligi, quod usque ad septimum quidem gradum prohibentur, sed in septimo conceduntur, vel quod septimus gradus ultimus est, in quo prohibentur; et post quem permittuntur. Quidam primo gradu posuerunt
filios; secundo, nepotes; tertio, pronepotes; quarto, adnepotes; quinto, abnepotes; sexto, trinepotes; septimo, trinepotum nepotes. In hunc modum septem gradus in prohibitione continentur. Qui autem patrem et matrem radicem generationis esse dicunt, filium autem et filiam quasi truncum generationis constituunt; isti in nepotibus primum gradum computandum censent, secundum quam acceptionem ille gradus qui in superiori dispositione septimus fuit; in hac sextus esse ostenditur. Gradus consanguinitatis quantumvis tendatur sursum et deorsum, copulam conjugalem non admittit, sicut de filio ad matrem et omnes qui supra sunt, hoc est aviam proaviam, etc., et de matre ad filium; et omnes qui infra sunt. Hoc est nepotem pronepotem, etc. Similiter
de patre ad filiam, vel de filia ad patrem supra et infra consideratur. Quapropter inter eos qui a latere descendunt, gradus consanguinitatis in matrimonio computantur. Quidam affinitatem quinto gradu terminare voluerunt. Alii usque ad septimum sicut et consanguinitatem observandam esse judicaverunt. Spiritualis autem germanitas sive propinquitas hoc modo custoditur. Nemo commatrem aut
filiam spiritualem uxorem ducere potest. Simili modo mulier compatri suo aut filio spirituali uxor esse non potest. Filius quoque commatrem patris vel filiam spiritualem uxorem habere prohibetur. Et similiter filia compatri matris suae aut filio spirituali uxor esse non potest. In concilio Tiburiensi conceditur ut homo, defuncto compatre, suo uxorem illius ducat, si ei commater non est. Quod si verum est, similiter mulier, defuncta commatre sua, viro illius nubere potest, si ei compater non est. Quod tamen in aliquibus prohibitum reperitur.
CAP. XVIII. Utrum dolus qui suppositio dicitur conjugium dissolvat.
facie desponsantibus, alias quasdam viles personas dolo suppositas, ubi quidem si assensum suum postea ii qui dolum passi sunt, facto, quod ex intentione non fecerunt, praebere noluerint, nequaquam conjugium ratum esse debere censemus. Ex intentione enim non factum constat, nec possunt constringi ad exsequendum id quod nec intenderunt cum facerent, nec voluerunt cum scirent.
CAP. XIX. Utrum conditio servilis si nesciatur, postea conjugium dissolvat.
Quaeritur etiam utrum si qua mulier servo nupserit liberum eum existimans, aut liber ancillam duxerit liberam putans, postea, ubi fraus detecta fuerit, conjugium dissolvi debeat. Et sunt qui hunc dolum aliter quam superiorem judicandum putant.
Nam quia hic non in persona, sed in qualitate personae solum erratur, idcirco sanctitatem matrimonii praejudicare debere censent. Sed fortassis hoc magis veritati et paci in qua nos vocavit Deus conveniat, ut ubi alterius ignorantia culpabilis non esse ostenditur, alterius dolus ad laesionem innocentis in eo quod fraude usurpavit, stare non permittatur.
De votis, votum non solvo; tu postulasti, et ego quidem quod spopondi solvere cogor. Modicum inter frequentes occupationes furatus otium summatim perstrinxi, sed non plene prosecutus sum quod quaesisti. Quaeris de votis utrum pari debito et eadem necessitate astringant promissores suos; si interrogationi tuae tantum et non etiam aedificationi, responsum dare vellem, breviter respondere potuissem, quod non unum in votis omnibus debitum constat. Verum quia te non quaestionem movisse, sed aedificationem magis quaesisse non dubito, quantum interim pro tempore possibilitas se suggessit et ratio, devotioni tuae satisfacere conatus sum.
Quinque modi sunt quibus humana mens agenda tractare consuevit: cogitatione, voluntate, deliberatione, promissione et voto. Aliud est cogitare aliquid, atque aliud velle quod cogitaveris. Nam et cogitare potes quod non vis, velle autem non potes nisi cum placet id quod cogitaveris. Verum aliquoties contingit ut id quod secundum delectationem placet, secundum rationem non placeat, et ut nondum ipsa rationi acquiescat ad illud ut faciat ipsum quod delectat. Et est quidem in ipsa delectatione quasi quaedam voluntas facti, sed in ipsa ratione necdum tamen est propositum faciendi. Si autem secutum fuerit post voluntatem propositum, ut mens in id quod
delectat assensum confirmet, jam tenetur, sive ad culpam si malum est, sive ad meritum si bonum est. Hoc autem totum quod cogitationis est, et voluntatis est, et propositi est, totum in ipsa est, et ad ipsam sive bonum sit sive malum, et non tenetur nisi in se; et quantum in se est, tantum tenetur. Cum autem et promissio secuta fuerit post propositum, jam obligari incipit adversus alium sponsor, et debitor fit promissionis suae pro veritate servanda ad proximum. Siquidem bonum est quod promisit, debitor est quia bonum est, et quia promisit. Si autem malum est quod promisit, debitor non est in eo quod malum est, quod promisit. Reus tamen est quia promittere praesumpsit, quod sine culpa implere non potuit. Novissime sequitur votum in quo amplius aliquid a
Votum enim est testificatio quaedam promissionis spontaneae quae ad solum Deum et ad ea quae Dei sunt magis proprie refertur. Vovere siquidem est testificatione promissionis spontaneae Deo se obligare ac debitorem statuere. Nam qui promittit simpliciter spondet se facturum aliquid; qui vero vovet, contestatur promissioni suae et affirmat ipsam promissionem. Ubi inquantum est promissio, tenetur, inquantum est contestatio, obligatur. Votorum autem aliud occultum est ad Deum et coram Deo, aliud manifestum ad Deum coram homine. Occultum votum fractum, peccatum est. Manifestum autem votum fractum, peccatum et scandalum. In illo
Deus offenditur, in isto vero etiam in proximum peccatur. Quod si quaeris quae vota omnino tenenda sint, et quae item sine culpa praetermitti sive etiam commutari possint, hanc primam discretionem accipio.
Scriptura dicit: Vota stultorum frangenda sunt . Vota quippe stultorum intelligimus ea quae vel de malo fiunt, vel de bono male. Verbi gratia: Si quis voveret quempiam interficere, sive quodlibet aliud in quo culpa constaret se facturum, votum de malo esset, et malum esset, et idcirco faciendum non esset. In quo prima culpa fuit vovere, secunda foret si impleretur perficere. Similiter et
votum de bono factum si bene non fiat, inter vota stultorum quae frangenda sunt, deputatur. Bene autem non fit etiam si de bono sit illud votum, in quo vovetur vel quod non licet, vel quod non expedit. Non licet, ut si mulier non consentiente vel potius contradicente viro suo continentiam voveat. Non expedit, ut si quispiam in jejunio vel alio quolibet opere supra vires suas ac possibilitatem suam aliquid se facturum esse proponat. Haec igitur omnia inter vota stultorum deputantur, quae vel perversa sunt, vel illicita, vel indiscreta. Ubi autem bonum vovetur et bene vovetur, quaedam ejusmodi sunt ut commutationem ex dispensatione suscipiant, quaedam vero talia ut recompensationem omnino admittant.
Vis scire quae sunt illa quae commutationem ullam non patiuntur? Fortassis mihi non credis, qui auctoritatem quaeris, si quid ex universis unum ego proferre voluero. Est tamen quoddam quod commutationem nullam admittit. Nam dispensatio esse non potest, ubi recompensatio esse non potest. Dispensatio quippe nomen dispendii est, detrimentum sonat quantum in ipso est. Stultum vero est voluntarie damnum sustinere, ubi nullum lucrum consequitur. Ubi autem in parvo detrimentum voluntarie toleratur ut in majori lucrum proveniat, haec dispensatio vocatur, et bona est dispensatio ista. Ecce ergo quomodo bene in illo voluntarie damnum sustineri
potest, quo majus nihil acquiri potest? Unum est, si auctoritatem vis quod commutationem non recipit, non ego dico sed veritas dicit; et si ego dico, post veritatem dico, et secundum veritatem dico; quia non dabit homo commutationem pro anima sua . Sed forte respondebis et dices quod non dixit veritas non dabit, sed quam dabit homo commutationem pro anima sua? Ecce igitur non affirmavit, sed interrogavit, tu responde, si potes, quam dabit homo commutationem pro anima sua? Vides manifeste quod unum est quod commutationem non recipit, neque dispensationem admittit. Hoc si voves, imo quia voves (non enim bonus esse potes si hoc non voveris) redde quod vovisti, et ipsum quod vovisti redde, quia si aliud reddere
volueris, non accipitur pro isto quodcunque illud fuerit: Vovete, inquit Psalmista, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera . Quae munera? Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum . Forte ista sunt munera quae vovere nos jubet et reddere Psalmista: arietes et filii arietum cum dicit: Vovete, etc. Cui munera? Audi quid sequitur: Terribili et ei qui aufert spiritum principum apud reges terrae
. Quid hoc pertinuit ut postquam dixerat: Reddite Domino Deo vestro munera, statim subjungeret: Qui aufert spiritum principum; nisi quia ipsa munera ipsum spiritum significare voluit? Sed si spiritum principum aufert, auferre non poterit spiritum tuum? Redde ergo voluntarius
ne amittas invitus. Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. Vide ergo, frater, quid est quod vovere et reddere nos oportet Domino Deo nostro. Quod si post vovere vel post votum reddere nolumus, tamen retinere non valemus. Si reddimus, accipiet, si non reddimus, tollet. Si reddimus, pro dato remunerabit, si non reddimus, pro non dato condemnabit. Si enim reddimus, quod nostrum est damus, et reputatur ad justitiam, si autem non reddimus, quod alienum est retinemus, et imputatur ad culpam. Qui amat, inquit, animam suam perdet eam , et qui perdiderit animam suam propter