De sacramentis christianae fidei (page 65)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

me, inveniet eam . Servat sibi qui mihi tribuit, et qui sibi retinet amittit. Vovete ergo et reddite. Si voves animam tuam, redde animam tuam. Noli putare quod reddere possis pro anima tua pecuniam tuam. Hoc enim esset plus vovere et minus reddere, et non esset aequa recompensatio Si tua das Deo, teipsum zabolo, non est aequa partitio. Nonne si recte offeras et non recte dividas, peccasti? Plus enim valet anima, et minus pecunia. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?

Si plus est anima quam esca, plus utique est quam pecunia, quia et esca plus est quam pecunia. Propter escam enim datur pecunia, et si non est esca, pecunia quid esset? Nam quod plus confert et prodest, ipsum plus

esse necesse est. Si ergo voves animam, noli pro anima dare pecuniam, quia si hoc facis, fraudem facis; plus vovens et minus reddens. Cum anima tua dare potes pecuniam tuam, pro anima non potes, nisi forte pro anima tua ita pecuniam tuam dare volueris, ut anima tua data acceptabilior fiat. Pro illa, cum illa amatur, pro illa sine illa non accipitur. Noli ergo putare quod pro anima tua, id est pro commutatione animae tuae pecuniam tuam dare possis, quia et ipsam pecuniam sic datam non acciperet, et tu animam tuam servare non posses sic retentam. Itaque et pecunia amitteretur, et anima non servaretur. Hoc igitur unum est quod recompensationem non accipit.

Caetera omnia pro loco et tempore et causa commutationem admittunt. Vovisti aurum, argentum reddere potes, quia quod pretio minus est, in pondere majus esse potest. Vovisti peregrinationem tuam Domino, commutationem admittit, si forte expediat magis quod contingere potest, ut permaneas in patria tua et in domo tua. Nam si illic persolvere potes aliud tantum valens, sive ad laborem operis sive ad devotionem virtutis, sive ad utilitatem administrationis, commutationem dare potes. Vovisti jejunium et hic commutatio esse potest, si forte hoc non expediat quod contingere potest. Aliud adhuc dico: Vovisti Deo servire in aliquo loco, vel in habitu, vel in societate aliqua, dico quod et hoc totum commutationem habere potest, quia potest et locus

destrui et homines mori, et habitus mutari. Nunquid putas ideo perdis animam tuam si locus aliquis vastatur aut si homines moriuntur? Tantummodo ex te non fiat quod in illis fit, neque in te remaneat quod a te fieri debuit. Non est periculum tuum ubi non est culpa tua. Fac quod potes et quantum potes, et sufficit tibi. A bona voluntate non amplius exigitur nisi quantum potest. Si autem aliquid horum voveris vel similium aliquid, quae vel invitis auferri possunt, vel a volentibus commutari, et implere quidem vales quod vovisti, non est in tuo arbitrio commutatio voti tui, etiamsi majus aliquid videris, vel melius faciendum quod facias. Potest quidem dispensatio

fieri circa te, sed non debet fieri a te. Nam tu quidem quantum in te est hoc debes quod vovisti ipsum et non aliud. Non tibi licet pro alio aliud commutare, sed dispensatori et magistro tuo; si voluerit et expedire noverit licet aliud accipere. Si idem a te datur debitum est; si aliud ab illo accipitur, indulgentia est. Nam idcirco dispensator dicitur ille qui a subjectis omnibus secundum utilitatem et fructum recompensationis diversa quaedam a primis et alia ab iis quae proposita fuerant salubri ac rationabili commutatione impendere potest. Sicut ergo votum tuum in tua constat voluntate; sic commutatio voti tui in illius constat potestate. Illic per te operari potest bonum quod delectat, hic autem consulere debes illum quod magis expediat. Est autem adhuc amplius

aliquid quod dictis adjiciendum videtur. Ecce vovisti virginitatem carnis tuae Domino Deo tuo, dico quod reddere debes quod vovisti. Non licet tibi retrospicere, ut deinceps ad experientiam carnis descendas. Dico ergo tibi, redde quod debes. Non licet tibi aliud pro isto reddere, si istud potest reddere. Sed quid facimus? Ecce vovisti et votum non tenuisti, quia virginitatem amisisti. Non potes amplius reddere virginitatem, non potes dare quod non habes. Semel amissa est virginitas, amplius reparari aut recuperari non potest. Quid autem facies? Quid reddes Domino Deo tuo pro virginitate tua quam vovisti et post votum amisisti? Estne aliquid aliud quod pro ista reddi possit, ut debitum reddatur et tantum votum impleatur? Si nihil est aliud quod pro ista reddatur,

salus non est iis qui hanc voverunt, et amissam jam reddere non possunt. Nunquid igitur pontem misericordiae praescindere audebimus ejusmodi? Dicat hoc qui audet. Ego nec praesumo nec volo. Videat qui hoc dicere voluerit ne forte sibi ipsi periculum struat; ergo aliud est quod reddere possis pro virginitate tua si eam perdidisti. Quid aliud? Redde poenitentiam tuam? redde contritionem tuam; redde humilitatem tuam. Pro virginitate carnis redde humilitatem cordis; pro carne fracta frange cor; humilitatem per se debuisti etiamsi virginitatem habueras; et tamen si virginitatem reddere non potes, redde pro illa humilitatem, et satisfaciet tam pro se quam pro illa. Vide quanta est virtus humilitatis. Socia est virginitas humilitatis, et socia humilitas virginitatis,

et non potest, si abest humilitas, satisfacere Deo virginitas; potest autem etiam, si habes, virginitas satisfacere Deo, humilitas si habeatur. Est igitur aliquid quod reddas pro virginitate tua, si illam reddere non potes. Et unde satisfacias Deo, etiam si istam non offeras, nunquid sic dico de anima tua? Perde animam tuam ita ut amplius eam reddere non possis; ei vide si aliquid tibi superest quod pro illa reddere possis. Propterea dixi tibi: Quia hoc unum est pro quo commutatio nulla dari potest. Si hoc solum dari non potest, hoc nisi reddideris quidquid dederis non satisfacis. Hoc si reddis quidquid non dederis, non offendis.

Septem capitalia vitia sive principalia, sive originalia, sacra Scriptura commemorat, quae ideo capitalia vel principalia vel originalia dicuntur, quia reliquorum omnium caput sunt et principium et origo. Omnia quippe alia ab istis septem vitiis oriuntur. Hoc autem interesse videtur inter peccata et vitia, quod vitia sunt corruptiones animae, ex quibus si ratione non refrenentur, peccata, id est actus injustitiae oriuntur. Quando autem tentanti vitio consensus adhibetur actus injustitiae est quod peccatum dicitur. Itaque vitium est infirmitas spiritualis corruptionis, peccatum autem ex corruptione oriens per consensum actus iniquitatis. Itaque vitium absque consensu infirmitas est, cui in quantum infirmitas est

misericordia debetur, praemium autem et corona in quantum ab actu iniquitatis cohibetur. Cum consensu vero vitium culpa fit, ubi in quantum vitium est malum est, in quantum voluntarium est poena dignum est. Vitium ergo est in corruptione, peccatum autem in actione. Actus vero peccati solo consensu perficitur, etiamsi foris opus non fuerit, quia quod iniquitatis est per consensum pravum in sola voluntate completur, etiam tunc cum ab eo quod vult perficiendo foris invita restringitur. Facit enim quod suum est totum et quod amplius non facit suum non est; nec ab ipsa est quod amplius non facit sed contra ipsam. Ita in solo consensu opus judicatur; cui quidem id quod foris est opus tantum in malitia adjicit quantun ipsum

qui intus operatur, motum voluntatis ad malitiam accendit. Sic ergo vitia origo peccatorum sunt, ex quibus nascuntur opera iniquitatis. Quae quidem, sicut dictum est, absque consensu poenam habent, quia corruptio sunt, cum consensu autem culpam, quia voluntaria sunt. In quantum enim originalia sunt, poena in ipsis exercetur. In quantum voluntaria, poena ipsis debetur. Sunt autem haec: prima, superbia; secunda, invidia; tertia ira; quarta, acidia; quinta, avaritia; sexta, gula; septima, luxuria. Ex iis tria hominem exspoliant, quartum flagellat spoliatum; quintum flagellatum ejicit, sextum ejectum seducit, septimum seductum servituti subjicit. Superbia aufert homini Deum, invidia proximum, ira seipsum, acidia flagellat spoliatum, avaritia flagellatum

ejicit; gula ejectum seducit, luxuria seductum servituti subjicit. Anima rationalis in sanitate sua, vas est solidum et integrum nullam habens corruptionem; quam vitia venientia in eam hoc modo vitiant et corrumpunt: per superbiam inflatur, per invidiam arescit, per iram crepat, per acidiam frangitur, per avaritiam dispergitur, per gulam inficitur,

per luxuriam concuicatur, et in lutum redigitur. Superbia est amor propriae excellentiae. Invidia odium felicitatis alienae. Ira irrationabilis perturbatio mentis. Acidia est ex confusione mentis nata tristitia, sive taedium et amaritudo animi immoderata; qua jucunditas spiritualis exstinguitur; et quodam desperationis principio mens in semetipsa subvertitur. Avaritia est immoderatus appetitus habendi. Gula est immoderatus appetitus edendi. Luxuria est concupiscentia explendae voluptatis nimia, vel concubitus desiderium supra modum, vel contra rationem effervens. Superbiae duo sunt genera. Unum intus, alterum foris. Intus superbia est, foris jactantia. Superbia in elatione cordis; jactantia in ostentatione operis. Superbia in eo quod sibi placet,

alienum testimonium despicit. Jactantia autem ut magis sibi placeat, alienum testimonium requirit. Propterea jactantia per levitatem blandem se simulat, superbia vera in tumore crudelem demonstrat. Superbia enim timeri vult, jactantia amari; et utraque tamen in eo quod appetit sibi placens perverse, diverso licet modo inordinate convincitur gloriari. Si quis igitur superbiam et jactantiam sub uno computaverit membro, septem invenit vitia capitalia, de quibus peccata omnia, actus iniquitatis et injustitiae opera oriuntur. Peccata autem alia venialia, alia criminalia dicuntur. Venialia sunt quae nec facile vitari possunt, ut aliquando non fiant, neque multam turpitudinem vel laesionem magnam habent si fiant.

Criminalia dicuntur quae vel laesionem magnam inducunt, vel turpitudinem ingerunt in quibus vel Deus vel proximus multum offenditur, vel ipse qui facit maculatur. Talia sunt homicidia, adulteria, perjuria, furta, et quae iis similia adjunguntur, vel continentur in istis; sicut rapinae, sacrilegia, incestus, et caetera talia. Venialia sunt sicut ira levis et transitoria, risus et hujusmodi, quae sine deliberatione agentium contingunt, sive ex negligentia incaute, sive ex infirmitate praecipitanter.

Sicut superius diximus aliud esse vitium, atque aliud peccatum quod ex ipso vitio procedit, ita intelligimus aliud esse virtutes, atque aliud opera justitiae quae ex ipsis oriuntur. Virtus enim quasi

quaedam sanitas est et integritas animae rationalis, cujus corruptio vitium vocatur. Opus vero justitiae est in motu mentis rationalis, qui secundum Deum incedit, a cordis conceptione surgens, et foras usque ad actionis corporalis completionem procedens. Virtutes in Scripturis plurimae numerantur, maxime vero quae in Evangelio, quasi quaedam antidota vel

sanitates contra septem vitiorum corruptionem sub eodem numero disponuntur. Prima est humilitas, secunda mansuetudo, tertia mentis compunctio, quarta desiderium justitiae, quinta misericordia, sexta cordis munditia, septima pax mentis interna. Homo igitur in peccatis jacens aegrotus est, vitia sunt vulnera, Deus medicus, dona Spiritus sancti antidota, virtutes sanitates, beatitudines gaudia, per dona enim Spiritus sancti vitia sanantur. Sanitas vitiorum integritas est virtutum. Sanus operatur, operans remuneratur. Sic post virtutes opera bona sequuntur, et ex virtutibus opera ipsa oriuntur. Sex opera misericordiae in Evangelio , specialiter a Domino enumerantur, in quibus perfectio bonorum operum significantur. Primum est esurientem pascere,

secundum sitientem potare, tertium hospitem colligere, quartum nudum vestire, quintum infirmum visitare, sextum ad incarceratum et clausum venire. In iis enim necessitatibus omnis vitae humanae molestia vel comprehenditur vel liguratur, in quibus quisquis propter Deum proximo compatitur, misericordiam a Deo in sua necessitate meretur.

Sane duo sunt motus cordis, quibus anima rationalis ad omne quod facit agendum impellitur. Unus est timor, alter amor. Haec duo cum bona sunt omne bonum efficiunt. Per timorem enim mala caventur; per amorem bona exercentur. Cum autem mala sunt, omnium malorum initium et causa existunt. Per timorem enim malum a bono receditur; per amorem

vero malum mala perpetrantur. Sunt ergo duo haec quasi portae duae, per quas mors et vita ingrediuntur Mors quidem quando aperiuntur ad malum, vita autem quando ad bonum referantur.

Timor est effectus mentis quo movetur ut superiori cedat; amore enim accedit, timore recedit. Si in justitia perstitisset homo, ex voluntate subjiceretur meliori. Nunc autem ex necessitate fortiori subjicitur. Haec est poena illa timoris ex qua servilis nominatur. Quando qui voluntate prius meliori subjici noluit, nunc necessitate fortiori subjicitur. Quam profecto poenam tunc charitas foras mittit, quando subjectionem voluntariam facit. Quanto magis crescit

charitas, tanto magis crescit voluntas; quanto magis crescit voluntas, tanto magis decrescit necessitas. Et jam perfecta charitate amat ad reverentiam meliorem voluntarius; non timet ad poenam fortiorem invitus. Quaerunt de Christo homine quomodo timorem Domini habuerit. Sed facile est demonstrare quomodo voluntarie Patri in quantum ipse homo erat sibi superiori subjiciebatur, et spontanea reverentia cedebat illi quem superiorem cognoscebat, dicens: Pater major me est . Sicut igitur amor cum sit motus mentis naturaliter unus secundum diversas qualitates diversa nomina sortitur; et dicitur aliquando cupiditas; quando scilicet ad mundum est, quando vero ad Deum est charitas. Sic timor cum sit motus mentis naturaliter unus,

secundum diversos tamen modos quibus habetur vel operatur, diversis nominibus significatur.

Quatuor sane timores sacra Scriptura discernit: servilem, mundanum, initialem, filialem. Servilis timor est, pro evitanda poena abstinere a malo, retenta voluntate mala. Mundanus timor est pro evitanda poena abstinere a bono, retenta voluntate bona. Initialis timor est pro evitanda poena cum perverso opere etiam pravas cogitationes resecare. Filialis timor est bono firmiter adhaerere quia illud amittere nolis. Ex iis quatuor timoribus duo mali sunt, id est servilis et mundanus; duo vero boni, id est initialis et filialis. Servilis timor poenam quae ab hominibus infertur metuit; et idcirco et sufficit

cessare a malo opere, quia ad oculum famulatur et reatum conscientiae non metuit, hominibus placere volens. Mundanus vero timor hominibus placere non quaerens tamen displicere metuens; et ipse fingit quod non est; tam mendax in neganda veritate, quam fallax alter in falsitate tegenda. Et uterque in veritate offendit; alter quia timide negat quod est; alter quia perverse simulat quod non est. Initialis vero timor quia eam quam Deus comminatur poenam declinare satagit, nequaquam sibi sufficere videt, ut ab illicita se operatione contineat, quia ei qui cor intuetur non est satis ad probationem si innocens fuerit actio, nisi etiam ipsa cordis cogitatio ante ejus oculos sincera atque impolluta appareat. Quia ergo illi displicere metuit qui videt totum ad

perfectam innocentiam coram eo necesse esse considerat ut emendet totum. Et ideo iste timor initialis dicitur quia sub hoc per bonam voluntatem et virtus initium capit; et vitium finem. Necdum tamen perfactio est, quia dum aliud agitur, et aliud intenditur, ipsum adhuc propter se bonum non amatur. Tunc accedit charitas; et intrat per timorem illum, qui dum monstrat quod fugere debeamus, periculum quodammodo appetere et desiderare facit praesidium. Convertit igitur cor ad Deum, ut quodammodo de ipso fugiat ad ipsum; hoc est, dum cavet habere iratum, studeat habere propitium. Hunc sequitur timor filialis qui ex succedente charitate nascitur, ut ipsum timere nihil aliud sit quam degustatum in charitate bonum jam nolle amittere. Et hic quidem

timor aliquid poenae adjunctum habet dum in incerto ambulamus; et potest in utramque adhuc partem declinare status vitae mutabilis. Sed cum mutabilitas nulla erit, tunc nulla ex incerto suspicionis poena inerit. Et tunc timor quodammodo sine timore erit, ubi et de stabilitate certi erimus; et tamen reverentiam Creatori exhibere non desistemus.

Geminam nobis sacra Scriptura charitatem commendat; Dei videlicet et proximi. Charitatem Dei ut sic ipsum diligamus ut in ipso gaudeamus. Charitatem proximi ut sic ipsum diligamus, non ut in ipso, sed ut cum ipso gaudeamus in Deo. Hoc est, ut Deum diligamus propter se ipsum; proximum autem

Tous les livres