De sacramentis christianae fidei (page 66)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

propter Deum. Deus autem idcirco propter se ipsum diligendus est; quia ipse est bonum nostrum. Proximus autem ideo propter Deum diligendus est, quia cum ipso in Deo est bonum nostrum. Illum diligimus ut ad ipsum veniamus, et in ipso gaudeamus. Istum diligimus ut cum ipso curramus, et cum ipso perveniamus. Illum ut gaudium, istum ut gaudii socium; illum ut requiem, istum ut requiei consortem. Quid est Deum diligere? Habere velle. Quid est Deum diligere propter seipsum? Ideo diligere, ut habeas ipsum. Quid est proximum diligere propter Deum? Ideo diligere quia habet Deum. Sicut diligimus hominem propter justitiam, id est quia habet justitiam, et sicut diligimus hominem propter sapientiam, id est quia habet sapientiam, sic diligimus

hominem propter Deum, id est quia habet Deum; vel si forte nondum habet, quia habiturus est eum; vel ut habeat eum. Sic itaque propter Deum hominem diligimus, quem utique propter Deum non diligeremus, si Deum non diligeremus. Quemadmodum cum hominem propter sapientiam diligo, ideo diligo quia ipsam sapientiam diligo; quem profecto non diligerem, si sapientiam propter quam ipsam diligo, non diligerem. Ita cum proximum propter Deum diligo, ideo diligo quia Deum diligo, propter quem ipsum proximum diligo, quem utique non diligerem si Deum propter quem ipsum diligo, non diligerem. Sic igitur si bene diligo et bonum diligo. Non enim bene diligo nisi cum bonum diligo; et cum bonum quod diligo non ob aliud quam propter bonitatem

diligo. Si ergo bene diligo, sic diligo. Quomodo? Amicum in Deo, et inimicum propter Deum. Quid est amicum diligere in Deo? Ideo diligere quia Deum habet. Non in divitiis suis, non in fortitudine sua, non in pulchritudine sua, sed in justitia sua, in sanctitate sua, in bonitate sua. Illa enim etsi a Deo sunt, extra Deum diligi possunt; et saepe cum diliguntur avertunt et pervertunt mentem diligentium se, ut Deum non diligant. Idcirco pro iis laudandus est Deus; quia cum dantur ab ipso dantur, et dona ejus sunt; sed in iis non est amandus proximus quia virtus ejus non sunt, neque bonum faciunt ista hominem, etiamsi abundaverint; neque si defuerint, malum. Bonitas autem bonum facit, et justitia justum,

et veritas verum. Et haec cum adsunt adest Deus, quia Deus bonitas est, et justitia, et veritas. Ideo in bonitate et justitia et veritate diligendus est homo. Et quando in istis diligitur, in Deo diligitur; quia Deus bonitas est, et justitia et veritas. Si ergo bonum diligimus et bene diligimus, boni sumus. Non enim bonos facit nisi dilectio bona et dilectio boni. Si autem boni sumus nullos amicos habemus nisi bonos, et nullos inimicos nisi malos: quia si boni sumus, nihil praeter bonum diligimus, et nihil praeter malum odimus. Si autem amicos bonos habemus, et inimicos malos; amicos quidem in bonitate sua diligere debemus, id est ideo quia boni sunt. Inimicos autem quia in bonitate diligere non possumus, quia boni non sunt, tamen propterea

diligere debemus, ut bonitatem habeant et boni sint. Et in iis omnibus non nisi bonitas diligitur, quando nihil diligitur nisi propter bonitatem. Simili modo cum Deus diligitur, propter se diligitur quia ab alio non est, neque aliud ab ipso quod diligitur in ipso. Cum vero proximus diligitur, non propter se diligitur, sed propter Deum. Alter, id est amicus, quia Deum habet; alter, id est inimicus ut Deum habeat; et in iis omnibus non nisi Deus diligitur, quia aliud non est quam Deus, quod et in illo diligitur quia est, et in isto diligitur ut sit. Ergo cum Deus diligitur et proximus diligitur, cum Deus diligitur, quare dixit Scriptura ut et Deum diligas et proximum? Si in Deo Deum diligis, et in proximo Deum diligis, nec aliud in proximo quam in Deo diligis, quare sunt

duo praecepta charitatis? Si enim utrobique Deus diligitur, in utroque unum impletur, nec opus fuerat praeceptum geminari de opere uno. Suffecerat si dixisset: Dilige Dominum Deum tuum . In hoc enim totum est. Qui enim vere Deum diligit, ubique diligit. Si vere diligitur, diligitur ubicunque invenitur. In seipso, in proximo, intus et foris, et sursum et deorsum, longe et prope. Si mel dulce est, dulcis est et favus. Si mel diligis, diligis et favum receptaculum mellis. Sed cum mel diligitur, ideo diligitur quia dulce ipsum est. Cum vero favus diligitur, ideo diligitur, quia dulcedo in ipso est. Mel propter seipsum diligitur. Favus autem propter mel diligitur; et si forte videris favum non habentem mel, vides receptacula ubi mel esse debuerat, et dotes

vacua esse; et non placet tibi, quia arida sunt, et cupis mel illic esse quod diligis; et si venerit, amplius diligis. Ita dilige Dominum Deum tuum, quia dulcedo est ipse, et bonitas et veritas. Proximum autem tuum dilige , quia receptaculum est dulcedinis, bonitatis et veritatis; et si in eo inveneris quod habere debet dulcedinem et bonitatem et veritatem, dilige in ipso illa et dilige ipsum propter illa. Si autem vacuum inveneris bonis suis, dole, quia receptaculum inane vides; et opta ut veniant ad eum et intrent in eum bona sua, ut fiat ipse bonus habens bona sua, sine quibus bonus esse non potest. Dilige ergo Deum quia bonitas est. Dilige proximum quia ex bonitate bonus est; vel si bonus

non est, ut sit bonus qui bonus esse potest. Qui enim jam esse non possunt boni, diligendi non sunt nec proximi sunt, sed alieni et remoti et extranei. Non des, inquit, alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena .

Isti ergo sunt alieni et extranei nimis remoti et longe facti, quibus amplius reditus non patet ad bonum, daemones scilicet et homines maligni cum daemonibus damnati. Quid idcirco a nobis amplius diligendi non sunt; quia ab illo bono propter quod diligitur omnis qui bene diligitur, irrecuperabiliter corruerunt. Nusquam nobis Scriptura dicit daemones diligamus? neque illos homines qui jam cum daemonibus damnati sunt. Illi enim proximi non sunt, sed remoti

et alieni facti a nobis. Nos autem proximos diligere debemus non alienos; id est homines non daemones, et illos homines qui vel per bonitatem non recesserunt, vel per arbitrii libertatem redire possunt. Non enim omnino longe sunt; qui etsi abierunt, adhuc redire possunt. Isti sunt proximi, quos diligere debemus, vel in Deo si non recesserunt, vel propter Deum si redire possunt. Quos quando diligimus, vel in eis Deum diligimus quia boni sunt, vel in eis Deum diligimus et optamus cum quod non sunt boni esse possint. Propter hoc duo sunt praecepta charitatis; Dei videlicet et proximi, ut per charitatem Dei ipsum bonum diligas; per charitatem proximi bonum quod diligis proximo non invideas. Poteras aliquid diligere, et

proximo non diligere; poteras aliquid velle habere, tamen non velle ut illud haberet proximus tuus; in Deo tamen non poteras. Non enim poteras diligere Deum nisi diligeres proximum tuum; quia cum invidia et odio Deus diligi non potest, tamen quia in aliis rebus hoc facere poteras, ut aliquid velles et proximo tuo non velles, distinctum est, ut utrumque tibi faciendum esse intelligas, quamvis tamen alterum sine altero facere non possis. Quamvis simul sint, tamen duo sunt dilectio Dei et proximi, neque ideo debuerunt in praeceptione confundi, quamvis non possint in actione separari. Duo igitur sunt praecepta charitatis: unum quo Deum diligere praecipimur, alterum quo proximum amare jubemur.

Sed dicis: Quare tria data non sunt praecepta charitatis, ut similiter diligat homo seipsum, sicut diligere jubetur Deum et proximum? Sed considera, quod superfluum foret ut illud fieri juberetur, ad quod faciendum sic homo pronus fuerat ex se, ut illud aut non posset aut non vellet dimittere etsi prohiberetur. Non igitur praecipiendum homini erat ut se diligeret; sed timendum vel cavendum magis erat ne nimis diligeret. Hoc siquidem naturae insitum erat, ut se odire non posset; secundum quam, nemo carnem suam odio habuit

; cujus commodum qui naturae insitus est appetitus inseparabiliter diligit, et quod adversum est illi, semper detestatur et fugit. Tamen quia quaestio aliqua esse

videtur quare praeceptum non est homini ut diligat seipsum, sicut mandatum est, ut diligat Deum et proximum suum; considerare nos oportet, si forte in his duobus mandatis in quibus de dilectione Dei et proximi agitur, id etiam quod ad diligendum se homini vel praecipiendum vel faciendum est contineantur. Duo in homine sunt: anima et corpus, spiritus et caro. Utrumque Deus fecit et utrumque homo a Deo accepit. Quod autem a Deo est, totum bonum est, et quod bonum est, totum diligendum est. Itaque diligere debet homo totum quod a Deo bonum a Deo accepit; quia bonitati ingratus esset, si quod ab ipsa est bonum non diligeret. Bene ergo facit cum diligit corpus suum; ita tamen si bene

diligat, id est si in eo diligat in quo diligendum est. Similiter cum diligit animam suam benefacit. Et melius facit cum diligit animam suam, quam facit cum diligit carnem suam; et tanto melius, quanto melior est anima quam caro. Itaque in utroque benefacit, cum utrumque bene diligit. Corpus quippe diligendum est ad necessitatem, anima vero diligenda ad bonitatem. Caro diligenda est ut contra corruptionem foveatur; anima diligenda est ut contra iniquitatem custodiatur. Tamen si necessitas alterius inciderit; et alterum pati necesse sit, melius est ut caro sustineat corruptionem, quam anima faciat iniquitatem. Utrumque ergo diligendum est, sed tamen magis illud quod melius est, quamvis autem utrumque esset diligendum, non tamen utrumque ut diligeretur

praecipiendum erat. Nam quia per naturae affectum carnis suae amor sufficienter homini inerat, non erat praecepto provocandus, ut illum haberet, sed admonitione potius temperandus ne nimis haberet, Carnis, inquit Apostolus, curam ne feceritis in desideriis . Carnem quippe suam homo ante peccatum per affectum naturae dilexit ad necessitatem; post peccatum autem per vitium concupiscentiae jam nunc diligere consuevit ad superfluitatem, et idcirco in hac parte praecepto non eget, ubi per se voluntarius est etiam si non moneatur, sed prohibitione potius et comminatione ne in praeceps eat si non teneatur. Sic ergo dilectio carnis in praecepto ponenda non fuit, de qua constabat quia satis haberetur, etiamsi non praeciperetur. De dilectione

vero animae quaeri potest utrum in mandato constituta sit; et si hoc mandatum est homini ut diligat animam suam, utrum hoc mandatum aliud ab illis duobus mandatis quae supra distincta sunt in dilectione Dei et proximi intelligendum sit, aut idem cum illis. Quid est autem animam diligere, nisi bonum ejus amare; sicut enim carnem suam amare dicitur qui bonum illius amat et commodum appetit; et odisse qui ea quae adversa illi sunt et noxia aut studiose agit aut voluntarie sustinet, ita quoque animam suam amare dicitur, qui amat ea quae bona illi sunt et salubria; et quae ad bonum illius cooperantur et saluti proficiunt. Qui autem quae illi nocent amat, non illam amat. Qui diligit,

inquit, iniquitatem, odit animam suam . Amas livores, et percussuras et vulnera, et dicis amo carnem meam, qualis amor? Tu illam laedere et affligere non cessas, et amare te dicis. Si amas illam, ama bonum illius, Si amas illam benefac illi si potes, opta si non potes. Hoc est amare benefacere et bonum velle. Qui persequitur odit, qui fovet diligit. Si me diligere vis, sic me dilige; alioquin si amicos persequeris, inimicos foves, malo te hostem habere quam familiarem. Nos amorem vocamus cum bonum diligitur, commodum optatur, salus quaeritur. Qui hoc facit diligit. Si autem hoc est amare, ille profecto animam suam diligit, qui bonum illius diligit, et quod bonum illi est diligit. Quid est autem aliud bonum animae rationalis

quam Deus? Si ergo verum bonum animae Deus est, ille utique animam suam diligit, qui Deum diligit, quia animae suae bonum diligit. Quid enim putasti tibi dictum fuisse quando tibi dictum est ut Deum diligas? Fortassis existimabas tibi dici, ut Deum tuum diligas sicut diligis vicinum tuum, cognatum tuum, amicum vel proximum. Quomodo enim illum diligis, nisi quia bonum cupis illi; et optas et facis si potes, et facis quantum potes si diligis quantum potes. Tantum enim facis quantum diligis. Si tantum potes quantum diligis, tantum facis quantum diligis. Si autem minus potes, facis tamen quantum potes. Si vero plus potes et minus diligis, quantum diligis tantum facis. Quid igitur? Ita putas tibi juberi ut Deum tuum

diligas, ut facias vel cupias illi bonum, et non potius ut cupias illum bonum? Non illum amas ad bonum suum, sed amas illum ad bonum tuum, et amas illum bonum tuum. Neque enim sic illum amas ad bonum tuum, ut ab illo sit bonum tuum, et non ille sit bonum tuum. Itaque amas illum ad bonum tuum, ut ipse quem amas sit bonum tuum. Si enim illum amare vis ad bonum suum, quid illi boni dare potes quod tu habeas et ipse non habeat, qui totum quod habes ab ipso habes? Oblitus es illi dicere: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges . Quid ergo illi dabis qui totum habet quod tu habes, et plus habet quam tu habes? Tu pauper es, ille dives est. In hoc mundo pauperes dant divitibus, et qui plus habent accipere possunt a

minus habentibus quod non habent, hi enim qui ditiores sunt plus habent, qui tamen totum non habent accipere possunt quod non habent. Deus tuus alias divitias possidet. Quod tu minus habes ille plus habet, et quod aliquid habes ille totum habet. Quomodo ergo illum amas? Quid illi dabis? Sed dicis: Quamvis dare non possum, tamen optare possum. Cupio ut illi bonum eveniat. Possibilitas quidem mea parva et exigua est ad illum, affectus autem et amor dives in illum. Quod facere non possum, velle possum. Facerem quidem si possem, sed quia non possum, facio quod possum. Quid facis? Amo Deum meum. Quomodo amas? Cupio, inquis, bonum illi. Quod bonum illi cupere potes, qui extra illum bonum invenire non potes? Deus summum

bonum est, et in ipso omne bonum est, et omne bonum ipse est. Quid cupis illi qui totum habet, totum possidet? Bono bonum optas, justitiae rectum, sapientiae sensum, perfectioni incrementum? Supervacua pietate moveris. Miserere potius tui. Ille satis habet. Tu illum qui optimus est meliorem facere vis? Cum ergo Deum diligis tibi diligis, et bonum tuum est quod diligis, et ad bonum tuum diligis, quia bonum tuum ipse est quem diligis. Cum diligis justitiam cui diligis? Illi an tibi? Cum sapientiam diligis, cum veritatem et bonitatem diligis, cui diligis? Illis an tibi? Ipsum lumen quod jucundum et delectabile oculis est cum diligis, cui diligis? Ipsis an tibi? Sic est Deus tuus. Cum diligis eum, intellige

quod bonum tuum ipse est. Quid est diligere nisi concupiscere et habere velle et possidere et frui? Si non habetur, velle habere; si habetur, velle retinere, quamvis verum bonum nunquam diligi possit, nisi cum habetur; nec haberi nisi cum diligitur. Bona ista quae foris sunt saepe amantur, cum non habentur; et cum habentur nonnunquam despiciuntur. Non tale est bonum quod Deus est. Si amatur, habetur; si diligitur, gustatur: praesens est dilectioni. Si potes diligere, potes habere. Si hoc das, hoc recipis. Non aliud pro illo quaeritur, nec pro alio aliud datur.

CAP. VIII. Quod pure et gratis amat qui Deum propter se amat.

Sed forte mercenarius eris si diligis Deum et servis ei, ut praemium ab illo accipias. Dicunt hoc

stulti quidam, et tam stulti ut seipsos non intelligant. Diligimus Deum et servimus illi; sed non quaerimus praemium, ne mercenarii simus; etiam ipsum non quaerimus. Dabit si voluerit, sed nos non quaerimus. In tantum enim excutimus manus ab omni munere, ut etiam ipsum non quaeramus quem diligimus. Pura enim et gratuita et filiali dilectione diligimus, nihil quaerimus. Ipse cogitet si quid dare voluerit, nos nihil requirimus. Diligimus ipsum sed non quaerimus aliquid, etiam ipsum non quaerimus quem diligimus. Audite homines sapientes. Diligimus, inquiunt, ipsum, sed non quaerimus ipsum. Hoc est dicere diligimus ipsum, sed non curamus de ipso. Ego homo sic diligi nollem a vobis. Si me sic diligeretis ut de me non curaretis, ego de vestra

dilectione non curarem. Vos videritis si dignum est ut Deo offeratis, quod homo digne respueret. Quomodo, inquiunt, mercenarii non sumus si Deum propter hoc diligimus ut praemium ab eo accipiamus. Non est gratis hoc amare, neque amor iste filialis; sed mercenarii et servi, qui pretium quaerit pro servitute sua. Qui hoc dicunt virtutem dilectionis non intelligunt. Quid est enim diligere nisi ipsum velle habere? Non aliud ab ipso sed ipsum, hoc est gratis. Si aliud quaereres ab ipso, gratis non amares. Nunc autem non aliud quaeris pro eo quod amas, et tamen aliquid quaeris et desideras in eo ipse quod amas. Alioquin non amares si non desiderares. Sed aliud est pro ipso, aliud in ipso. Si pro ipso aliquid amas, mercenarius; si in ipso amas et ipsum amas, filius

es; etiam si vitam aeternam aliud aliquid esse cogitaveris, et diversum ab ipso bono quod Deus est, et pro ipso adipiscendo tantum servieris, non est pura servitus, neque dilectio gratuita. Filii illi Zebedaei qui consessum dextrae et sinistrae petierunt in regno ejus, quiddam aliud cogitaverunt alienum et diversum a bono isto; et pro eo adipiscendo aliquandiu illi adhaeserunt, donec increpati et mutati veritatem cognoverunt, et intentionem correxerunt. Putaverunt enim quod Deo serviendum esset pro eo quod ipse non esset; quia non intellexerunt ipsum esse bonum, quod solum amandum est propter seipsum; et quidquid amandum est praeter ipsum amandum est propter ipsum. Quod quidem tanto amatur felicius quanto ardentius.

Qui hoc amat, seipsum amat, quia bonum suum amat; et vere amat, quia verum bonum amat. Propterea Scriptura non dixit tibi teipsum diligas, ne forte errares et putares indulgendum tibi et studendum iis quae foris sunt commoda et carni tuae suavia, et existimares quod sic te diligere deberes, et occasionem sumeres a Scriptura ut solam carnem tuam foveres et animam tuam negligeres; propter hoc non dixit tibi ut teipsum diligas, ne hoc intelligeres, ubi magis diligeres, et hoc negligeres, ubi periculosius deperires. Non ergo tibi dixit, ut teipsum diligas, nec tamen omnino tacuit, cum dixit ut Deum tuum diligas. Cum enim diligis Deum tuum, diligis bonum tuum, et melius bonum et melioris bonum. Et cum diligis bonum tuum diligis teipsum, qui bonum ipsius diligis, et quod bonum

Quantum autem diligere debeamus bonum nostrum quod Deus est, Scriptura nobis manifestat, cum dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et tota anima tua

Tous les livres