De sacramentis christianae fidei (page 67)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

. Quasi diceret: Non tibi praecipio ut tantum diligas, sed vel tantum diligas Deum tuum; quantum potes, tantum dilige. Possibilitas tua erit mensura tua. Quanto plus amas, tanto plus habes. Et quanto plus habes, tanto felicior es. Extendere ergo et dilatare quantum potes, ut totum impleatur quod in te est, etiamsi non totum capiatur quod in illo est. Noli timere quasi tibi deficere debeat ille si nimis capax fueris. Quantumcunque poteris, nunquam

tantum poteris quantum ille est. Si tantum posses, tantus esses. Nunc autem crescere in illo potes, aequare illum non potes. Cresce ergo et profice. Quanto major in bono eris, tanto melior eris. Si summus esses, optimus esses. Nunc quia summus esse non potes, potes esse in summo. Et magnum tibi hoc est, et ex hoc tu magnus es, si in summo es; et tanto utique major quanto altior. Ascendis autem cum diligis. Sursum pergis in charitate, quia charitas sursum ducit, sicut ait Apostolus: Adhuc excellentiorem vobis viam demonstro . Ascende ergo dum potes. Modo tempus est crescendi et perficiendi. Postea cum consummabuntur omnia, stabis in eo ad quod perveneris, et erit hoc summum tuum in illo supra quod non transies amplius. Sed

summum illius non erit in quo propterea consistas quasi non invenias amplius quo crescas. Idcirco ascende dum potes quantum potest, nunquam nimis potes ubi nunquam potes totum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, ut ex illo totum tuum impleatur, etiamsi a tuo totum illius non capiatur. Totum replet in te, et superabundat in se. Si vas non deficit, oleum sufficit. Cor tuum vas est, amor illius oleum est. Quandiu vas habes, ille oleum infundere non cessat, et postea cum tu amplius vas non habes, ille adhuc amplius oleum habet. Propterea noli parcere illi, cape quantum potes, dilige quantum sufficis, quia ille non deficit. Dilige ex toto corde tuo et ex tota anima tua

et ex tota mente tua, id est ex toto intellectu tuo, et ex toto affectu tuo, et ex tota memoria tua, quantum intelligis, quantum sapis, quantum sufficis, tantum dilige. Totum cognitione impleatur, totum dilectione afficiatur, totum memoria teneatur. Quantum illuminaris, tantum afficiaris, ut totum dulce sit quidquid de illo in cognitionem et memoriam venit. Si totum recte probatur, cur non totum diligatur? Quantum ergo innotescere dignatur nobis totum diligatur a nobis. Totum quod capere possumus diligamus, et quantum possumus.

De dilectione proximi dicit nobis Scriptura: Dilige proximum tuum sicut teipsum . Quod mandatum tunc profecto implemus,

si veraciter id quod nobis cupimus bonum, etiam illi cupiamus. In quibus enim nosmetipsos recte diligimus, proximum nostrum sive ad necessitatem corporis sive ad animae salutem, sine fictione diligere et quantum rationabiliter possumus adjuvare debemus. Quaerunt autem aliqui si id quod dictum est, et sicut teipsum, secundum similitudinem tantum, an etiam secundum aequalitatem intelligendum sit. Nam si proximos nostros tantum diligere jubemur quantum nosmetipsos, videtur quoddam scrupulosum inde oriri quod non leviter explicare possumus. Ecce duo sunt quorum alterum perire necesse sit. Datur uni optio, quod velit eligat e duobus quorum alterum omnino evitari non possit. Si suam salutem magis eligit, minus proximum

diligit. Si proximi salutem magis eligit: Deum minus diligit quam proximum a quo separari propter proximum vult. Sed forte dicat quis parem dilectionem facere non posse electionem. Utrumque aequaliter velle et utrumque aequaliter nolle, nec posse alterum alteri praeferre in optione, quae paria omnino constant in dilectione. Sic ergo forte quis hanc objectionem evitare contendat. Sed quid dicimus? Si unum aliquem hominem tantum diligere debeo quantum meipsum, nonne duos aut tres aut quatuor amplius diligere debeo quam meipsum? Sic vadunt quaestiones hominum, et inquietant homines semetipsos cogitationibus suis. Dicunt enim: Quod melius est amplius diligendum est; ponamus tres homines, unum hinc, duos inde. Dico quia perire

necesse est aut unum istum, aut duos istos. Dic ergo tu mihi quid eligis, qui proximum tuum tanquam teipsum diligis? Melius est perire unum quam duos, quia melius est salvari duos quam unum. Ideo, inquis, magis eligo ut pereat unus et duo salventur. Ergo vis ut magis salventur duo illi, quam iste unus; nonne ergo magis diligis illud quod potius eligis? Ita inquis omnino, magis diligo. Vide ergo quid sequatur. Superius confessus es quod tantum diligis, vel si non diligis tantum diligere debes proximum tuum, quantum teipsum. Si ergo tantum diligis unum istum quantum teipsum, et rursum duos illos plus diligis quam unum istum, plus utique duos illos diligis quam teipsum. Et si illos plus diligis

quam teipsum, quantum videtur plus illos diligis quam Deum propter quos separari vis a Deo, ut Deum non habeas neque Deum diligas et pereas, ut illi salvi fiant. Et fortassis aliquis existimabit ejusmodi dilectionem habuisse Moysen, qui irascenti Deo pro salute proximorum se opponens, ait: Si non dimittis eis hanc noxam, dele me de libro quem scripsisti . Et Apostolus pro fratribus anathema esse cupit a Christo , ut illi salvi fiant in Christo. Et fortasse etiam hoc aliquis ad amorem Dei pertinere credat, ut eum tantum diligamus, ut gloriam ejus in aliis potius amplificari quam in nobis coarctari cupiamus. Et propterea pro salute multorum nostram nobis perditionem optandam, ut potius multi salventur et nos pereamus,

quam multi pereant, et nos salvemur. Sed considerate quoniam dilectionis ordo talis non est, ut ante se diligat homo proximum suum cujus dilectionem a sua trahere et formare jubetur, cum dicitur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Si enim proximum suum sicut seipsum diligit, quomodo proximum diligit cum seipsum non diligit? Si enim proximum suum diligit sicut seipsum, profecto hoc illi cupit et optat quod sibi. Si autem hoc illi evenire desiderat quod sibi, quomodo illius salutem desiderat, qui sui perditionem optat? Itaque seipsum primum bene diligere debet, ut postea secundum se bene diligat et proximum suum. Si autem se perdere vult, ut salvum faciat proximum suum, non est ordinata dilectio, quia nullam commutationem dare potest homo

pro anima sua. Hoc enim primum requirit a te Deus, ut animam tuam des illi, deinde caetera adjicias. Si quid pro isto dare volueris, non accipitur nisi dederis et istud. Primum istud, reliqua cum isto. Non itaque dico duos aut tres aut quatuor homines, sed nec totum mundum contra animam tuam diligere debes. Si enim aliquid plus quam animam tuam diligis, idem ipsum profecto plus quam Deum diligere comprobaris; quia animam tuam non diligis nisi in eo solo quod bonum illius quod Deus est diligis. Idcirco primum dilige animam tuam, diligendo bonum animae tuae. Deinde dilige etiam proximum tuum sicut teipsum diligendo illi bonum quod diligis tibi. Hoc est enim illum diligere, bonum illi diligere. Nam

bonum illius diligere posses etiamsi illi non diligeres. Posses enim tibi diligere aut alteri cuilibet et non illi; et ita illum non diligeres, quamvis bonum diligeres, quia illi non diligeres. Posses diligere equum illius, vestimentum, domum et agrum, pecuniam, fortitudinem, pulchritudinem, aut sapientiam illius, quamvis illum non diligeres, quia tibi diligeres non illi. Ita bonum illius tibi diligere poteras, et tamen illum non diligere, quia tibi diligeres non illi. Tamen verum bonum non poteras tibi diligere, nisi illud diligeres et cuperes proximo tuo. Distinxit ergo Scriptura dilectionem istam secundum illam quae in aliis et de aliis est dilectionem; primum praecipiens homini ut Deum diligat, intendens utique ut in eo ipso seipsum diligat, quia diligere seipsum non

aliud est quam bonum suum diligere, et bonum suum diligere non est aliud quam sibi diligere; hoc est, velle illud et desiderare. Quia enim omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit, et rursum quia omnis qui Deum diligit bonum suum diligit, constat profecto quia nemo Deum diligit qui sibi illum non diligit. Et omnis qui diligit, sibi diligit; quia desiderat et habere cupit quem diligit. Item quia non omnis qui bonum alterius diligit, illum diligit cujus bonum diligit; quia non illi diligit bonum quod diligit. Distinxit Scriptura humanae menti, secundum ea quae in humanis divisa aliquoties inveniuntur, id quod divina inseparabile habent, dicens homini, ut postquam diligeret Deum, diligeret et proximum suum, non quod illud sine isto facere posset; sed ne

posse putaret. Primum ergo dixit ut Deum diligeret; et in eo ipso dixit ut sibi diligeret, quia omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit. Quia vero non omnis qui bonum alterius diligit illi diligit cujus bonum diligit; post dilectionem Dei statim subjunxit dilectionem proximi, ut hic homo proximo suo cuperet diligendo illum, quod sibi diligendo Deum. Nemo igitur existimet pro eo quod dictum est: Dilige proximum tuum sicut teipsum, quemlibet unum hominem se diligere debere quantum se, et duos, aut tres, aut quatuor, plus quam se. Si enim tantum se diligit quantum bonum suum diligit, et tantum bonum suum diligit, quantum diligit Deum, consequens erat ut tantum diligeret proximum quantum Deum, si eum tantum diligeret quantum

seipsum. Propterea non illi dicitur ut illum tantum diligat, sed ut in eo in quo se diligit, illum diligat; et quod sibi cupit, illi cupiat. Hoc est enim diligere sicut seipsum, cupere illi et optare quod sibi optat, et cupit bonum, primum quidem sibi, deinde illi. Non enim amat illum sicut se, nisi prius amet se. Et in corporalibus quidem bonis quae in tantum aliquando coarctantur, ut quod ab uno solo possidetur, ad alterius usum transire non possit, nisi ab eo a quo possidetur totum recesserit; si gratuita charitate et propter spiritualis boni ampliorem remunerationem aut dilectionem homo se supra debitum non extollat, nihil proximo impendere cogitur, quod sine necessitate debetur. Nihil enim proximo debet nisi

post illud et secundum illud quod sibi debet. Et idcirco cum utrumque non potest, primum faciat, huod primum faciendum est. De reliquo enim si deest effectus, sufficit affectus. Et fortassis propter hunc affectum ostendendum, Moyses de libro scripto deleri petiit, et Paulus pro fratribus anathema a Christo fieri concupivit, non quia Deum propter hominem perdere vellent; sed quia Deum, si fieri posset, sine proximo quem diligebant possidere vellent. Affectus enim loquebatur, et quasi de dilectione securus amato et amanti in dulcedine dilectionis de separatione comminabatur; non quia illius separationem diligebat, sed quia alterius conjunctionem optabat. In eo autem quod proximi bonum amat et proximo bonum amat, bonum suum amat et sibi

amat, quia bonum sibi est bonum proximi sui; si amat illud, et cupit illud illi, quod bonum est illi. Verum enim bonum cum invidia non possidetur, et cum charitate felicius possidetur. Sed dicis: Quod majus bonum est, magis diligendum est; majus autem bonum est duos salvari quam unum: quapropter si optio data fuerit quod malim, ego eligere debeo ut multi salventur quam ego solus. Hic ergo non attendis quod majus bonum mihi est, ut salvus fiam ego solus et plures pereant, quam ut peream ego solus et multi salventur. Quod autem majus bonum mihi est, a me plus diligendum est, quia mihi primum insitum est ut diligam bonum meum, illud maxime, quod verum est bonum; et post illud et secundum illud diligam bonum proximi mei. Secundum

me et post me, aliquid illi debeo, ante me vel contra me nihil. Alioquin non staret: Diliges proximum tuum sicut teipsum, si illum diligerem odio habens meipsum. Secundum hunc itaque modum nonnisi duo sunt praecepta charitatis. Primum de dilectione Dei, in quo homo veraciter diligit seipsum; secundum de dilectione proximi, in quo proximum diligit sicut seipsum.

Quidam de charitate tam multa dicere volunt, ut charitatem laudare incipiant contra veritatem; et non est tamen laus charitatis ubi est injuria veritatis. Dicunt charitatem talem ac tantam virtutem habere, ut sine illa reliquae virtutes omnes quamvis aliquo modo secundum affectum naturae ad bonum

proclivem inesse possint, meritum tamen aeternae retributionis apud Deum habere non possint. Quod enim sine charitate fit, propter Deum non fit, et quod propter Deum non fit, Deus remunerare non habet si vult, etiamsi secundum aliquid bonum est illud quod fit. Naturae enim bonum est non gratiae; in natura, non supra naturam. Quod ergo ex natura sola bonum est in sola natura et meritum simul et praemium illius est. Itaque quod sine charitate in sola natura fit ad illud quod in Deo est supra naturam praemium non pertingit. Liquet ergo quod bonum operando summum bonum non meretur nisi is solum qui id quod facit bonum propter summum bonum operatur. Vis mereri Deum, fac quod facis propter Deum. Hoc ergo dicunt de charitate, quia

virtus est virtutum omnium, et placent propter ipsam, quae sine ipsa, etsi ad aliquid bona essent, ad summum tamen bonum obtinendum bona esse non possent. Haec omnia de charitate dicta libenter suscipimus quasi principium bonum sententiae veracis. Sed sequitur aliud quod se quidem conjungit veritati cum falsum sit ipsum, ut cum illa ingrediatur et pro illa suscipiatur. Sed nos lucem discernimus a tenebris, et deridemus obscurum quod se lumini ingerit et stare se putat cum lumine. Si enim charitas lumen est, error vero et stultitia tenebrae sunt. Ubi enim charitas est, claritas est, et non est in ipsa qui palpando incedit. Qui enim in charitate est aut ambulat, aut videt, aut stat et non praesumit

ultra quam videt. Quandiu vero in lumine est sive stet, sive ambulet, errare non potest, quia videt ubi est. Qui autem praesumptione sua se praecipitat, ubi non videt perdit claritatem, quia non habet charitatem, et quocunque ultra procedit, error totum est. Sic isti de charitate mentiuntur, nescientes charitatem, quia praesumere non debuerunt in eo quod videre non potuerunt. Dicunt quod charitas semel habita, deinceps nunquam amplius amittatur. Ego igitur illos interrogo si ipsi charitatem nunquam perdiderunt, et utinam idcirco charitatem non perdidissent quia habitam retinuissent. Sed vereor quod ideo potius non perdiderunt quia nunquam habuerunt. Si autem nunquam habuerunt neque gustaverunt, quomodo asserere praesumunt quod nesciunt?

Si autem charitatem aliquando habuerunt, habent adhuc ipsam charitatem quam habuerunt, quia secundum sententiam ipsorum semel habitam amittere non potuerunt. Si autem habent charitatem, ambulant secundum charitatem, et non operantur iniquitatem. Si autem operantur iniquitatem, non habent charitatem. Si enim Deum non diligit qui mundum diligit, et in ea quae in mundo sunt, quomodo non multo magis non Deum diligit quia iniquitatem diligit? Qui diligit iniquitatem, odit animam suam . Qui animam suam odit seipsum non diligit, vel si diligit, male diligit, quia secundum solam carnem diligit. Qui autem non diligit seipsum, non diligit proximum sicut seipsum. Qui autem non diligit proximum

quem videt, quomodo potest diligere Deum quem non videt? Isti ergo qui aliquando operantur iniquitatem dicant quomodo habeant charitatem. An forte dicent quia non ipsi operantur iniquitatem, sed peccatum quod habitat in eis? Nam et tales fuerunt nonnulli stulti et non intelligentes in quod homo est, qui putabant quaedam peccata etiam cum deliberatione perpetrata ejusmodi esse, ut de ipsis homo veraciter dicere: posset Non ego operor, sed peccatum quod inhabitat in me; non attendentes, quod hoc quidem quod homo concupiscentiam sentit, quia ex necessitate est vitae corruptibilis, non ipse operatur, quod vero concupiscentiae consentit, quia ex voluntate est, nonnisi ipse operatur. Si ergo per propriam voluntatem operantur iniquitatem,

non habent utique charitatem. Et quid dicent? Conveniant conscientiam suam, et moderentur scientiam suam. Conscientia humilietur, ne scientia infletur. Non ergo de justitia praesumant, ne forte per ipsam falsae justitiae praesumptionem scientiam veritatis amittant. Dicunt quod qui semel charitatem habet, deinceps illam amittere non potest, hoc est dicere, qui bonus est, malus esse non potest. Quare ergo similiter non dicemus quod qui malus est, bonus esse non potest, si dicimus quod qui modo bonus est, malus esse non potest? Qui enim charitatem habet bonus est, et qui charitatem non habet bonus non est. Si ergo bonus qui habet non potest amittere, neque malus qui non habet potest acquirere;

quod si verum esse constiterit, nec stanti timendum est, nec sperandum jacenti. Nos in tempore sumus ubi incerta volvuntur omnia, et tu mihi de tempore aeternitatem facis? Scriptura dicit quod homo nunquam in eodem statu permanet

. Et tu nescio unde contendis quod qui stat nunquam cadit? Quare ergo dictum est: Qui stat videat ne cadat? Utinam verum esset si tamen justum esset, ut in hac vita omnis qui bonus est, malus esse non posset. Sed nunc vita ista hoc non habere debet, in qua et mali exspectantur ut boni fiant, et boni probantur, si ad iniquitatem non declinant. Extra hanc vitam quidam mali sunt, qui boni esse non possunt; et boni quidam sunt qui similiter mali esse non possunt; quia illi per malitiam

ligati sunt, isti per gratiam confirmati. Sed et in iis quoque necessitatem natura quae ex seipsa mutabilis est nullatenus operatur, quia in aliis, ut dictum est, mutabilitatem naturae non natura sed malitia in deterius coarctat. In aliis quoque eamdem naturae mutabilitatem non natura, sed gratia in melius confirmat. Qui ergo illic mali sunt, boni esse non possunt. Similiter qui boni sunt, mali esse non possunt. Hoc enim aeternitatis est et immutabilitatis, ut illic de alio in aliud transitus esse non possit. Hic autem quandiu mutabiliter vivitur, et bonus malus, et malus bonus esse potest. Et si forte aliquis ita bonus inveniatur qui semper bonus sit, idem ipse tamen qui bonus est, malus esse potest, quandiu ille qui malus est bonus esse potest. Uterque enim

sub tempore vere vivit, et utriusque conditio una est in tempore. Sed dicis: Quid ergo sibi vult auctoritas quae dicit: Charitas nunquam excidit? Audi quid: Tu fortassis sic intelligebas, quod ex quo semel haberetur amplius non amitteretur. Noluit hoc dicere Scriptura, sed aliud quod tu quidem idcirco recte non intellexisti, quia ipsam Scripturam non bene inspexisti. Quid ergo? Quid dicit Scriptura illa? Nunquid non manent tria haec, fides, spes, charitas? Quid est nunc? Hoc est in hac vita, quandiu quod non videtur creditur, et speratur quod exspectatur, et desideratur quod amatur. Cum autem finem acceperit vita haec et omnia facta fuerint manifesta, quid erit occultum quod credatur

quando nihil erit quod manifeste non videatur? Quid etiam tunc poterit sperari futurum quando omnia praesentia erunt et nihil futurum erit? Dictum est quia si vides non est fides ; et iterum: quod videt quis quid sperat

Tous les livres