De sacramentis christianae fidei (page 68)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

. Ergo illic non credes. Non dico quia infidelis eris, sed non credes quia scies. Similiter dico quod illic non sperabis, neque tamen dico, desperabis, sed ideo dico non sperabis, quia quod sperasti totum habens nihil futurum exspectabis. Nunquid similiter dico quod illic non amabis? Ergo quando adhuc non habuisti dilexisti et non amabis quando habebis? Absit! Imo multo magis tunc amabis quando quem amabis videbis, et quem videbis habebis. Non enim sic est amor iste, ut absens diligatur, et praesens fastidiatur.

Ergo tunc etiam amabis, et multo magis amabis, et remanebit charitas quando fides et spes amplius non erunt. Hoc igitur vult quod dictum est: Charitas nunquam excidit; quoniam hic habetur, et illic retinetur. Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Omnia enim haec in vita tantum sunt, etiam ipsa scientia nostra quae modo est, tunc non erit. Non quia tunc nulla erit, sed quia alia erit. Omnia igitur ista cum ipsa vita excidunt, quia non permanent postea quando videbitur qui creditur, et habebitur qui speratur. Charitas autem nunquam excidit, quantum hic est et illic erit, et non habebit finem unquam dilectio, sicut finem non habebit unquam inspectio. Sicut nunquam separabimur a contemplatione, sic nunquam

evacuabimur a dilectione; sed semper videbimus et semper diligemus. Sic ergo charitas nunquam excidit quia semper manet. Non enim dixit a nullis excidit, sed nunquam excidit quia non in omnibus manet, et tamen semper manet in quibus manet. Nam si propterea non semper manet quia non in omnibus manet, ergo nec fides aut spes hic manet, quia non in omnibus manet. Multi enim a fide et spe quae in Deum est recesserunt, et fidem et spem ipsam quam habere coeperant deseruerunt; et excidit ab eis fides et spes etiam in hac vita. Nec tamen idcirco minus verum fuit quod dictum est: Nunc manent fides, spes et charitas tria haec. Si ergo fides et spes quae hic aliquando a quibusdam excidunt tamen hic manent, quia hic prorsus nunquam excidunt,

quoniam in aliis manent; ergo similiter charitas quae aliquando hic a quibusdam excidit, tamen manet semper; quia, quamvis a quodam exciderit, nunquam tamen prorsus excidit, quia in aliis semper manet. Neque enim idcirco perit, si in me perit, et mihi perit. Neque propterea destruitur, si a me evacuatur et in me destruitur, quoniam alteri manet quod mihi non manet.

Sed dicis iterum: Si ii qui mali sunt futuri et perituri charitatem aliquando habere possunt, quomodo charitas fons proprius nominatur, de quo non communicat alienus? Qui enim pereunt alieni sunt et non pertinent ad nos, neque ad id quod nostrum est. Si ergo alieni sunt, quomodo de illo

quod nostrum est proprium communicare possunt? Mirum est. Si enim ii qui aliquando fuerunt alieni proximi facti sunt accedendo, quare non similiter ii qui proximi sunt alieni fieri possunt recedendo? Si enim accedere possunt qui longe sunt, possunt etiam recedere qui prope sunt. Qui accedunt reconciliantur, qui recedunt abalienantur. Si autem qui reconciliati sunt proximi sunt, ergo et qui abalienati sunt alieni sunt, tamen quandiu proximi fuerunt non fuerunt alieni, sicut ii qui alieni fuerunt priusquam reconciliarentur proximi non fuerunt. Et qui proximi fuerunt quandiu proximi fuerunt de fonte proprio communicaverunt. Et similiter qui alieni fuerunt, quandiu alieni fuerunt, de fonte proprio non communicaverunt. Cum autem ii qui

alieni fuerunt proximi essse coeperunt, de fonte proprio communicare coeperunt, et similiter qui proximi fuerunt postquam abalienari coeperunt, de fonte proprio communicare desierunt. Et remanet semper fons proprius de quo non communicat alienus. Alienus enim communicare non potest; et tamen qui alienus est proximus esse potest. Charitatem malus habere non potest, sed qui malus est bonus esse potest. Quando bonus esse incipit, charitatem habere incipit; et quando bonus esse desinit, charitatem habere desinit; et nunquam charitatem nisi bonus habere potest, quia charitatem habere et simul malus esse nemo potest.

Dicis interum: Si aliquando charitas semel habita amittitur, quid est quod dicit Scriptura: Qui amicus

est, semper diligit? Si enim qui diligit amicus est; et qui amicus est semper diligit; profecto qui diligit semper diligit; qui autem semper diligit, nunquam charitatem amittit. Si igitur vera est Scriptura et qui diligit semper diligit; qui semel charitatem habet, nunquam illam amittit. Sic tibi videtur: multa sunt talia quae possunt quovis deduci, sed magnum non est si aliquid dicas, sed si hoc quod dicis, utrum sic sit dicendum intelligas. Qui amicus est semper diligit. Verum est hoc quia amicus semper diligit, et inimicus semper odit; et tamen qui amicus est inimicus potest esse et odire; et qui inimicus est, amicus potest esse, et diligere. Quandiu amicus est diligit; et quandiu inimicus est, odit. Sunt autem quidam non veri amici qui in

prosperitate amare se simulant, et in adversitate probantur quales sunt; propter ejusmodi dictum est, quod verus amicus semper diligit, hoc est non in prosperitate tantum, sed etiam in adversitate, hoc est semper. Non enim est verus amicus etiam quando amicus esse videtur, qui secundum tempus nutat; et in utramque partem post fortunam movetur. Non talis est ille qui semper diligit, qui hominem amat non pecuniam, amicum non lucrum. Qui enim propter solam pecuniam amat, quandiu pecunia abundat, amat; quando pecunia deficit, dilectio deficit, et non est amicus jam qui amicus esse videbatur; imo qui prius amicus non fuit, sed putabatur, nunc manifeste amicus nec esse nec fuisse

comprobatur. Illi ergo jure dicitur qui amicus est semper diligit. Si amicus fuisti in prosperitate: dilige in adversitate. Quid enim in prosperitate dilexeris, in adversitate ostendis. Si enim amicum dilexisti, adhuc ipse est, dilige ipsum. Cur cesset dilectio, cum quod amatur non aufertur. Si autem fortunam dilexisti, non habes jam quod diligas, quia fortuna discessit et permansit homo solus. Hoc sibi vult quod dictum est, qui amicus est semper diligit. Instas adhuc quasi majus aliquid adducturus ad comprobandum quod charitas semel habita non recedat.

Ostendis integram tunicam Christi, quae scindi non potuit, etiam quando Christus pati potuit. Corpus Christi vulnerabatur, et tamen tunica

Christi non scindebatur. Magnum est quod affers si bene intelligas. Quid est enim tunica Christi nisi Ecclesia Christi; et quid integritas tunicae nisi unitas Ecclesiae? Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum . Quod unum? Manete in dilectione mea . Ergo charitas, unitas est Ecclesiae. Et dicit Scriptura: Qui in unitate Ecclesiae sunt, perire non possunt, hoc est quod dicere voluisti: Qui in charitate sunt, perire non possunt; sive charitatem, sive unitatem nomines idem est, quia unitas est charitas, et charitas unitas. Qui ergo in unitate Ecclesiae sunt, semper in charitate sunt; et qui in charitate sunt perire omnino non possunt. Manifesta est veritas. Nemo fidelis contradicit. Nullus in charitate perire

potest. Ibi perire non potest; sed inde exire et perire potest. Qui ibi manet, perditionem non timet. Caveat ipse ne egrediatur foras. Intus positis perditio non est, sicut iis qui foris sunt salus non est. Qui incipit exire incipit perire. Cum autem foris positus ad charitatem revertitur, ad salutem reparatur.

Quid amplius quaeris? Fortassis aliam unitatem Ecclesiae interpretari voles, de qua veraciter dicere possis, quod idcirco in illa nullus peribit, quoniam de illa nullus exibit. Est enim unitas praedestinationis de qua dicitur: Novit Dominus qui sunt ejus . Et verum est quod omnes qui in hac unitate sunt, salvi erunt; quoniam ex iis qui praevisi sunt ad vitam, nullus peribit. Sicut enim dicit

Scriptura: Quos praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, hos et justificavit; et quos justificavit, hos et glorificavit . Isti ergo sunt diligentes Deum quibus omnia cooperantur in bonum, qui secundum propositum vocati sunt sancti . Nam qui secundum propositum vocati non sunt, et qui ad vitam praedestinati non sunt, etsi aliquando ad tempus Deum diligant, usque ad finem in dilectione Dei non perseverant. Qui propter ea amissa charitate pereunt, quoniam cum ad iniquitatem ceciderint, ad charitatem non resurgunt. Praedestinati autem postquam Deum diligere coeperint, vel perseveranter diligunt, ut a dilectione non cadant, vel cum a dilectione ceciderint, iterum ad illam resurgunt,

ne pereant. Quid tibi videtur? Credis ne ita esse ut dico? Fortassis non tibi sufficiet Apostolus qui hoc dicit, propterea non quod ita existimes intelligendum esse quod dicit Apostolus non omnes diligentes Deum in numero illorum ponere voluit, quibus omnia cooperantur in bonum, nisi eos tantum qui secundum propositum vocati sunt sancti. Manifesta est veritas, nisi illam impudenter negare volueris. Sed dices fortassis non ita intelligendum esse quod dicit Apostolus: Scimus quia Deum diligentibus omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. Dicis ergo non ita intelligendum esse quasi per id quod subjunxit iis qui secundum propositum vocati sunt sancti, determinare voluerit; quibus diligentibus.

Deum omnia cooperantur in bonum, sed potius eosdem ipsos diligentes Deum omnes secundum propositum vocatos sanctos. Sic ergo fortassis intelligenda putabis verba Apostoli, nec mihi credes si dicere voluero, hoc tibi signatum esse quod non omnes praedestinati sunt, qui aliquando Deum diligunt, quia non permanent in eo quod diligunt. Verba Augustinus sunt haec: Si mihi non credis, illi crede, ut mihi credas. Imo non mihi sed veritati credas. Audi ergo quod dicit Apostolus, inquit, cum dixisset: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, sciens nonnullos Deum diligere, et in eo bono usque ad finem non manere, mox addidit: his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Hi enim in eo quod diligunt Deum permanent

usque in finem. Et qui ad tempus inde deviant revertuntur, usque in finem perducunt quod in bono esse coeperunt. Ecce habes manifeste quod quidam ad tempus charitatem habentes, quia in illa usque in finem non perseverant, cadunt et pereunt; et rursum quidam qui ab illa ad tempus cadunt, quia iterum resurgunt, conservantur et salvantur. Alii vero, quia ab illa nunquam deficiunt, usque in finem perseverant fervore semel captae charitatis devotionem perducunt. Quid manifestius quaeris? Si hoc non vides, quid vides? Sed dicis: Quomodo aliquando veram charitatem habere potuerunt, qui in ea perseveraturi non fuerunt? Mirum est. Ergo fides, fides non fuit, quae aliquando fides esse desiit. Quare non similiter dicis quod nunquam albus fuit, qui aliquando

albus esse cessavit? Nonne intelligis quod in eo ipso aliquando illud fuisse dicitur, qui aliquando esse illud desiisse memoratur? Quod enim quis nunquam fuit nunquam esse desiit. Quapropter qui aliquando amare desiit, constat profecto quod prius quam amare desineret, amavit. Sed verus, inquis, amor non fuit qui ad tempus fuit. Ergo nec verum odium fuit quod ad tempus fuit. Nec vere albus fuit, qui ad tempus albus fuit. Quis hoc dicat? Ergo vera dilectio fuit, et vere fuit quandiu fuit, etiamsi secundum aliquem modum vera non fuit, in eo quod desiit, quando jam vere non fuit. Si ergo dicis quod vera dilectio non fuit, quae aliquando dilectio esse cessavit, sic intellige quod quando dilectio esse

desiit, vera dilectio non fuit, quia in eo ipso quod nutabat et defecit ut dilectio non esset, esse coepit, et accepit, ut quod prius fuit, jam vera dilectio non esset.

Fortassis dices quod quidam ejusmodi dicunt, quod ii qui non perseveraturi Deum diligunt, dilectionem quidem Dei habent, sed charitatem non habent; pro eo quod non omnem dilectionem Dei charitatem appellandam putant, nisi eam solam quae usque in finem perseverat. Sed hoc si quis dicere voluerit, qua ratione vel auctoritate probare

possit non invenio. Nisi forte idcirco aliud dilectionem, aliud charitatem sonare putet, quia alterum latinum, alterum graecum vocabulum esse putet. Sacra Scriptura nobis dicit, quod dilectio charitas est, et quod dilectio Dei semper bona est. Non nobis dicit, quia illud diligit bene facit, et quia iste diligit male facit. Augustinus dicit Apostolum scisse quosdam Deum diligere, et in bono usque in finem non permanere; et bonam vocat dilectionem Dei, etiam in iis qui non sunt permansuri in illa; et isti nescio quot species charitatis invenerunt, more pigmentariorum in nundinis declamationum stultarum. Dicunt non de omni charitate intelligendum, quod dicitur charitas semel habita non amittitur, sed de perfecta tantum. Et si ego illos interrogo

quae sit illa perfecta charitas, non mihi respondent, nisi illa quae non amittitur. Non enim audent dicere de illa; sed de perfectione charitatis loqui quae in futuro habebitur, ne superfluo de illa loqui convincantur quae ad hanc vitam non pertinet. Ergo non inveniunt quam charitatem hic perfectam dicant nisi illam quae non amittitur. Et rursum cum assignare volunt quae sit illa charitas quae non amittitur, non inveniunt quid dicant nisi illa quae perfecta est. Ita circulum faciunt, involventes semetipsos, quia quo exeant non habent. Postremo tanta erroris caligine involvuntur, ut dum pertinaciter charitatem semel habitam contendunt non posse amitti, asserere incipiant eam a quibusdam non solum minora peccata, sed criminalia quoque et

damnabilia ex deliberatione perpetrantibus retineri. David adulterum et homicidam, charitatem Dei habuisse dicunt, quando libidini serviens in uxorem proximi sui violandam turpitudini frena relaxavit; et eamdem turpitudinem tegendam illum ipsum cujus torum foede violaverat, innocentem et justum crudeli proditione exstinxit. Dicant mihi ubi tunc fuit charitas non agens perperam, ubi innocens opprimitur, non quaerens quae sua sunt, quando aliena rapiuntur. Ostendant mihi hic si possunt dilectionem quae plenitudo legis est, ubi et praecepta legis violantur; et jus naturae corrumpitur. Lex dicit: Non occides. Non moechaberis. Non concupisces uxorem proximi tui

legis est, quomodo praevaricatio esse potest? Si talia facientem charitatem habuisse dicunt; quare non etiam in hoc faciendo nihil peccasse dicunt, quia Scriptura dicit: Qui natus est ex Deo non peccat ; et quia rursum alibi dicitur: « Habe charitatem et fac quidquid vis? Si enim hoc verum est quod talia facientes charitatem retinere possunt, cum iis qui charitatem habent quidquid libet agere conceditur, perfecto quidquid egerint, peccatum non esse comprobatur. Eant ergo cum charitate sua et faciant quidquid voluerint; quia magnos defensores habent alios quidem defendentes, quod charitatem non amittant, alios autem concedentes, ut quidquid volunt cum charitate faciant.

Sed dicunt: Si David peccando charitatem amisit, quomodo ergo verum est quod scriptum est de ipso quod spiritus Domini non recedebat a David ab eo die et deinceps? Si enim charitas recessit, quomodo spiritus Domini remansit? Quasi vero spiritus Domini secundum multa alia remanere non potuerit, etiamsi secundum donum charitatis recesserit. Nonne et in illis sive cum illis remanet quos cadentes custodit ne pereant, quos tamen stantes non custodit ne cadant? Justus cum ceciderit non collidetur; quia Dominus supponit manum suam . Quid ergo? Si praesens erat Dominus stanti, quare lapsus est! Et si praesens non erat cadenti, quare collisus non est? Si enim teneretur, non haberetur. Item si manus non supponeretur, collideretur.

Propter hoc ergo collisus non est; quia cecidit super manum. Si manus super eum cecidisset collisus fuisset: Qui ceciderit, inquit, super lapidem istum confringetur, super quem autem ceciderit conteret eum . Propter hoc ergo Dominus manum non jacenti superposuit, ut premeret; sed supposuit, ut relevaret. Supposuit ut adjuvando repararet, non superposuit ut judicando condemnaret; sic itaque spiritus Domini non recessit a David, quia cum eo erat, ut abeuntem reduceret, et poenitentem justificaret et forte cum eo erat, sed in eo non erat. Cum eo erat ad custodiam, sed in eo non erat ad justitiam. Non enim tunc justus erat David quando in tam gravi peccato prostratus erat, neque ad eum tunc pertinuit quod scriptum est: Justus in

die septies cadit, et tamen justi nomen non amittit . Propter hoc igitur spiritus Dei etsi cum David tunc erat ut peccando non periret; nullatenus tamen sic erat, ut damnabiliter non peccaret. Simile est quod de Petro asserere negantes conantur, quod etiam tunc charitatem Dei non perdiderat, quando interrogatus Christum se cognovisse negavit. Non enim attendunt quod scriptum est: Nemo in spiritu Dei loquens dicit: Anathema Jesu: et nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto

. Quod si forte dicere voluerint, quod spiritum Dei tunc quidem Petrus intus in corde habuit; sed quod foris loquebatur in spiritu Dei non dixit; audiant quod scriptum est: Ex abundantia

Tous les livres