De sacramentis christianae fidei (page 69)
cordis os loquitur . Ille ergo spiritus foris in ore loquebatur, qui intus in corde dominabatur. Qui cor regebat, linguam movebat. Sed dicent forte: Spiritus quidem Dei recessit, sed charitas remansit. Considerate utrum veritas hoc dictum patiatur. Apostolus dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis . Nos charitatem non habemus, nisi in quantum Spiritum sanctum habemus; et tu dicis: quod recedente et absente Spiritu sancto charitas manet? Et dicunt: Quid ergo? Nulla scintilla pietatis, nulla affectio dilectionis in David et in Petro remansit, quando alter molestia carnalis concupiscentiae victus, alter vero imminentis mortis timore fractus, quodammodo uterque invitus peccavit.
Imo voluntarie uterque peccavit; quia si voluissent utrique non peccassent. Sed quia semetipsos magis quam Deum dilexerunt, suam potius quam Dei voluntatem impleverunt. Caro aliud suadebat, et aliud Deus praecipiebat; et elegerunt magis obedire carni quam Creatori. Si voluissent, carnis voluntatem contempsissent, et voluntatem Creatoris praeposuissent. Sed nondum magistrum bonum imitabantur dicentem: Pater, non mea voluntas fiat, sed tua . Et fieri potest quod ipsam carnis voluntatem, cujus violentiam senserunt, aut nullam aut non tam violentam esse voluerunt; tamen quod eidem tentanti et fatiganti consenserunt, non nisi volentes fecerunt, quia magis Creatorem offendere quam ipsam molestiam et fatigationem tolerare
voluerunt; quod si noluissent omnino non fecissent. Ergo in hoc volentes id quod caro voluit fecerunt, id quod Creator voluit, noluerunt; quia si illud voluissent, ad istud faciendum voluntarie non consensissent. Cum enim e duobus quae simul fieri non possunt unum voluntate eligitur, procul dubio alterum in voluntate non esse comprobatur. In ea ergo voluntate qua contra Deum carni consentire elegerunt, charitatem utique Dei nullatenus habuerunt, quamvis tamen in eo ipso quod magnam in tentatione violentiam passi sunt aliquam in peccato suo excusationem habere possunt. De affectu vero pietatis quem hujusmodi peccantes nonnunquam habere videntur, quando simul et peccare consentiunt, et tamen quodammodo in peccato quod non deserunt,
dolore quodam affici non desistunt; cavendum tamen est omnino ne charitatis sive dilectionis Dei nomine dignus existimetur. Si enim in iis qui ab iniquitate ad justitiam convertuntur, affectus quidam et dilectiones praeteritorum malorum remanent; qui tamen in bono proposito constitutis ad iniquitatem non imputantur; quare non similiter in iis qui ad iniquitatem declinaverunt ex usu praeteritae virtutis etiam in malo proposito affectiones quaedam amissi sive corrupti boni aliquando superesse dicantur, quae quidem sine proposito bonae voluntatis ex usu sive ex natura inesse possunt; sed sine ipso meritum justitiae habere non possunt. Unum enim hoc est propositum scilicet voluntatis
sive consensus animi ex voluntate surgens cui soli judicium est cum Deo, et hoc solum si bonum est non est ad malum quidquid in homine est sive bonum sit sive malum; item si malum est, non est ad bonum quidquid reliquum est, sive bonum sive malum. Ad hunc ergo oculum ex quo solo totum corpus lucet respicere debuerunt, qui in affectionibus nescio qualibus quas et incredulis et iniquis aliquoties sive ex natura sive ex usu inesse videmus, meritum hominis constituunt. Poterant his satis superstitiosae questiones finem accipere, si tamen finem accipere poterant. Nunc autem quaerunt et semper quaerunt, et nunquam inveniunt. Interrogant utrum David et Petrus damnari debuissent, si ante poenitentiam in peccatis suis mortui fuissent. Quae quaestio
quali responsione digna sit utinam videre possent! Quare enim perire non debuissent si in peccatis suis mortui fuissent? Sed perire, inquiunt, non potuerunt quoniam ad vitam praedestinati fuerunt. Quare ego similiter non peccare non potuerunt, quoniam peccaturi praesciti fuerunt? Si enim praedestinatio impediri non potest, nec praescientia falli non potest. Si autem praescientia peccandi non infert necessitatem, nec praedestinatio damnationis tollit possibilitatem. Vis adhuc audire quid dicat Augustinus; quia mihi non credis, audi qui sunt qui diligunt, et qui sunt qui perseveraturi sunt; et quae sit unitas dilectionis, et quae sit unitas praedestinationis. Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum iis qui secundum propositum
; propositum autem non suum sed Dei. Qui etiam praedestinati atque praesciti sunt. Usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et etiam exorbitant, hoc ipsum eis faciat proficere in bonum; quia humiliores redeunt atque doctiores. Horum si quisquam perit, fallitur Deus; et vitio humano vincitur. Sed nemo eorum perit, quia nulla re Deus vincitur aut fallitur. Isti signati sunt ad Timotheum ubi cum dictum fuisset Hymeneum et Philetum fidem quorumdam subvertere, mox additum est: Firmum autem fundamentum Dei stat habens signaculum hoc; seivit Dominus qui sunt ejus . Horum fides quae per dilectionem operatur profecto aut omnino non deficit; aut si qui sunt quorum deficit,
reparatur antequam vita ista finiatur; et deleta quae intercurrerat iniquitate, usque in finem perseverantia deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide Christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vitae hujus finis inveniat; procul dubio neque illo tempore quo bene pieque vixerunt in istorum numero sunt computandi. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti; et ideo nec secundum propositum vocati, ac per hoc nec electi. Sed in eis vocati de quibus dictum est: Multi vocati; non in eis de quibus dictum est: Pauci vero electi . Et tamen quis eos neget electos cum credunt et baptizantur,
et secundum Deum vivunt? Plane dicuntur electi a nescientibus quid futuri sint; non ab illo qui eos novit non habere perseverantiam quae ad beatam vitam perducit electos. Scitque illas ita stare ut praescierit esse casuros.
Hic si a me quaeratur cur eis Deus perseverantiam non dederit; qui eam qua christiane viverent dilectionem dedit; me ignorare respondeo. Respondeant et ipsi si possunt, cur illos Deus cum fideliter et pie viverent non tunc de vitae hujus periculis rapuit, ne malitia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum? Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala futura nescivit? Nempe nihil horum nisi perversissime atque insanissime dicitur. De hujusmodi ait Joannes: Ex nobis exierunt, sed non
erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum . Et quid aliud dicit, nisi non erant filii etiam quando erant in professione et nomine filiorum? Non quia justitiam simulaverunt, sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: Nam si fuissent ex nobis, veram non fictam justitiam tenuissent utique nobiscum. Sed si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. In bono utique erat; sed quia in eo non permanserunt, id est usque in finem non perseveraverunt: non erant, inquit, ex nobis, etiam quando erant nobiscum. Hoc est non erant ex numero filiorum, etiam quando erant in fide filiorum; quoniam qui vere filii sunt praesciti et praedestinati et secundum propositum vocati sunt, ut sint electi. Non enim
periit filius promissionis, sed perditionis. Ac per hoc nullus praedestinatorum ex bono in malum mutatus finit hanc vitam, quoniam sic est ordinatus et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat vitam aeternam. De quibus ait Joannes: Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat. David graviter peccavit, sed quia natus ex Deo ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit usque ad mortem, sed veniam poenitendo meruit. De hoc siquidem peccato ad mortem, ante meminit idem Joannes his verbis: Est peccatum ad mortem . Et statim subjunxit: Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat.
PARS QUARTA DECIMA. DE CONFESSIONE ET POENITENTIA ET REMISSIONE PECCATORUM.
Multa est malitia hominis. Nemo quando male agere vult auctoritatem quaerit, quando autem dicimus hominibus ut faciant bona, et ut confiteantur mala quae fecerunt, dicunt nobis: Date auctoritatem. Quae Scriptura hoc praecipit ut confiteamur peccata nostra. Si ergo Scriptura peccata confiteri non praecipit, respondete modo si Scripturam habetis
quae peccata jubeat tacere. Si ergo confiteri non vultis, quia auctoritatem confitendi non habetis, quare tacere vultis cum auctoritatem tacendi non habeatis? Tamen quia auctoritatem quaeritis, accipite auctoritatem. Antiqua lex peccata confiteri jubet, et homines ad sacerdotes mittit ut confiteantur peccata sua, ut indulgentiam accipiant. Illic ergo praevaricatio legis confessione et oblatione aboletur, quando adhuc umbra fuit, et adhuc confessio criminis
poenam potius timere debuit, quam misericordiam exspectare. Si haec auctoritas non sufficit, audite Scripturam alibi manifeste dicentem: Qui abscondit scelera sua non justificabitur . Quid enim est abscondere nisi tacere, et confiteri nolle? Nam qui scelera sua per impudentiam prave agendi manifestant, non justificationem merentur sed damnationem. Igitur tegenda sunt mala quantum pertinet ad impudentiam pravi operis, et revelanda sunt per humilitatem confessionis. Vultis adhuc scire periculum taciturnitatis et utilitatem confessionis? Quoniam tacui, inquit Psalmista, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die Et iterum: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam
. Vide ergo et considera si taces peccata tua, inveterantur; si confiteris, condonantur. Si dicis: Ecce dico peccatum meum, sed Deo, non homini, Scripturam sequor. Illa mihi dicit: Ut Deo confitear peccatum meum, non me ad hominem mittit in quo salus non est, sed illuc trahit confessionem, unde promittit remissionem. Dixi: Confiteor, etc. Quid facit homo? Audi quid facit. Nonne ille homo fuit, qui dixit: Fili, remittuntur tibi peccata tua? , et verum est, quod ille homo fuit qui dixit hoc. Propterea qui illum hominem esse viderunt; Deum autem non cognoverunt, murmuraverunt inter se, dicentes. Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Sciebant enim quod peccata
dimittere Dei erat, sed nesciebant quia quod Dei erat, homo a Deo acceperat, et ille quidem homo quod habebat inquantum homo erat, ideo habebat quia acceperat. Inquantum vero Deus erat, hoc idem ipsum habebat, et non acceperat. Propterea autem voluit accipere aliquando in humanitate, quod semper habuit in divinitate, uti vicino homini appropinquaret in eo quod hominis erat. Et in eo ipso quod hominis erat homini exhiberet quod Dei erat. In eo namque quod hominis erat, familiarius homini jungebatur. In eo vero quod Dei erat potentius in homine operabatur. Propterea: Ut sciatis, inquit, quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge et ambula (Matth.
XIX). Ostendit quod videre poterant, ut per hoc crederent quod videre non poterant. Propter hoc ergo Deus factus est homo, ut se ad confabulandum homini proximum et familiarem exhiberet, ut in una eademque persona et suum genus homo inveniret, cui fiducialiter infirmitatem suam revelaret, et supra hominem Deum credens, de accepta ab illo remissione peccatorum suorum non diffideret. Deinde ut dispensationis gratia largius multiplicaretur. Deus homo homines qui puri homines erant participes fecit potestatis suae, ut officium ejus implerent poenitentium confessionem suscipiendo, et potestatem ejus exercerent, poenitentibus et confitentibus peccata remittendo. Accipite, inquit, Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum
retinueritis retenta erunt . Ergo Christus homo discipulis suis vicem ejus agentibus in terra potestatem dedit dimittendi peccata.
Sed dicis fortassis: Quare non similiter Christus praeceptum dedit hominibus peccata sua confitendi, sicut discipulis potestatem dedit confitentium peccata dimittendi. Audi quare voluit Christus ut a temetipso surgeret, ut non quasi extorta vel coacta videretur confessio tua. Idcirco quod ad se pertinuit officium suum discipulis suis peragendum injunxit, ut medicorum more aegros ad se venientes exciperent et sanarent. Medicis ergo dixit ut curarent, sed infirmis non dixit ut ad medicos curandi venirent. Hoc quasi certum esse voluit, quod aegri libenter salutem quaererent, et se curandos offerrent, si medicos
invenirent. Propterea solos medicos admonuit; infirmum enim ipse morbus suus sufficienter admonet, neque opus praecepto habet si dolet. Tamen ipsi medici postea quia negligentes in curatione sua aegrotos invenerunt, eos ad salutem quaerendam, et admonitione sua excitaverunt, et praecepto attraxerunt. Confitemini, inquit apostolus Jacobus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. . Quid est alterutrum, alter alteri, homo homini? Non solum homo Deo, sicut verus ille confessor ait: Dixi, confiteor, etc., sed homini propter Deum. Plus enim facit qui servo humiliatur propter Dominum, quam qui ipsi Domino humiliatur. Propterea: Confitemini alterutrum peccata vestra. Quid est alterutrum? Non tantum unusquisque unicuique,
sed alterutrum, hoc est inter vos, homines hominibus, oves pastoribus, subjecti praelatis. Ii qui peccata habent, iis qui peccata dimittere potestatem habent. Debitum quidem erat ut confessionem facturi ad illum iretis qui est super vos; nunc autem pro indulgentiae dispensatione conceditur ut peccata vestra adinvicem vobis confiteamini inter vos. Ille quidem qui solus confessionem acciperet, confessionem non faceret quia peccata non haberet, hi autem qui confessionem peccatorum accipiunt, et confitentibus peccata sua dimittunt necesse habent, ut et ipsi peccata sua confiteantur, ut poenitentibus et confitentibus peccata sua dimittantur. Propterea ergo: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro
invicem. Ad quid? Ut salvemini. Confitemini ut salvemini. Quid est confitemini ut salvemini? Hoc est non salvamini, nisi confiteamini. Hoc fortassis tu audire noluisti, quia latebras quaeris et abscondis scelera tua ut non justificeris. Non tibi placet quod dicitur, quod ii qui confiteri nolunt peccata sua salvari non possunt; propterea fortassis conaris ad aliud dictum Apostoli intorquere, ut intelligatur confitentibus quidem promisisse salvationem, tamen non confitentibus non negasse justificationem. Audi ergo. Augustinus dicit: Non potest quis justificari a peccato, nisi confessus fuerit ante peccatum. Item Beda in eamdem epistolam Jacobi de qua superius testimonium sumpsimus. Sine confessione, inquit, nequeunt dimitti peccata. Sed in hoc illa discretio esse
debet, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, ut orationibus invicem salvemur. Porro gravioris leprae immunditiam sacerdoti pandamus, et ad ejus arbitrium justificari curemus. Videte quomodo concordant testimonia veritatis. Est quaedam communis in Ecclesia poenitentia, quam quotidie adinvicem facimus; in qua oratione fusa pro invicem, pro quotidianis et levioribus peccatis indulgentiam et remissionem consequimur. Gravioris autem culpae reatum singulari confessione sacerdoti aperimus; et secundum ejus consilium munere satisfactionis oblato, indulgentiam peccati obtinemus.
Sed dicis: Si salvari non potest homo nisi confiteatur peccata sua; quid est quod scriptum invenitur:
Lacrymae lavant delictum, quod ore pudor est confiteri. Inveniuntur enim quaedam ejusmodi dicta et rapiunt ea homines gaudentes; non quia veritatem quaerunt in eis, sed quia malitiam suam defendere volunt ex eis. Dicunt enim: Quid nos confringitis, quid nos arctatis? Pudenda sunt facta nostra; non nos permittit verecundia eloqui, erubescimus, confiteri quod fecimus, quod possumus tamen facimus, cor contritum et humiliatum offerimus, dolemus pro eo quod male egimus, lacrymas fundimus, carnis maceratione reatum punimus. Quid verba quaeritis, ubi bona opera sunt? Habemus Scripturam consolantem nos, et dicentem: Lacrymae lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Non malitiam excusamus, sed verecundiae parcimus. Quod ergo homini
dicere erubescimus Deo dicimus, qui non improperat. Ejusmodi ergo occasionibus quaerunt homines excusationem torpori suo, et pervertere conantur Scripturas quia perversi sunt ipsi. Quid enim? Si Scriptura dicit: Lacrymae lavant delictum, quod ore pudor est confiteri, nunquid ideo dixit: Si erubescis confiteri, peccatum tuum tibi sufficiat si tantum lacrymeris etiam si non confitearis? Nonne multo melius est, ut Scripturam hoc potius dicere voluisse intelligas, quod lacrymae ex intima cordis contritione prolatae illa etiam peccata lavare possunt quae sine pudore et verecundia proferri non possunt? Quid ergo? Si pudenda peccata lacrymae lavant, ibi tacendum est, ubi divinum auxilium magis necessarium
est? Imo multo magis ibi confitendum est, ut humilitas confessionis adjuvet lacrymas contritionis. Similiter cum tibi dicitur: Si homini erubescis dicere peccatum tuum, ut dicas Deo, qui non improperat, non tibi dicitur: si erubescis dicere homini ut homini non dicas, sed Deo. Sed mansuetudo Dei tibi demonstratur qui tam mitis et suavis est omnibus ad se confugientibus ut ab ipso improperium aliquod te non oporteat formidare, etsi, talia fuerint peccata tua ut ea te homini manifestare sine erubescentia non posse contingat. In eo enim de quo erubescis cum homini dicis, erubescere te Deo non oportet cum Deo dicis; quia non improperat dicenti, sed condonat confitenti. Dic ergo homini ut salubriter confundaris ad tempus coram eo, ut ista confusio
gloriam tibi postmodum adducat, et fiduciam praestet ne improperium timeas cum manifestari coeperis coram Deo; tamen ne forte tibi diceret cogitatio tua, si tam grave est homini revelare peccata; et si ita erubescimus coram homine, quid faciemus ante Deum, cujus majestatem declinare non possumus, neque judicium effugere; ne igitur temetipsum desperares sic de Deo cogitando, ostenditur tibi mansuetudo Dei erga poenitentes et confitentes, quod peccata omnia poenitentibus condonat et confitentibus non improperat. Sic ergo accipe quod dictum est. Dic Deo, qui non improperat, quasi diceret etiam si erubescis coram homine ne erubescas coram Deo, quoniam Deus mitior est homine; et mansuetior et compatiens miseris ut non improperet. Secundum