De sacramentis christianae fidei (page 70)
hunc itaque modum non tibi dicitur ut peccata tua homini non dicas; sed ut in iis etiam quae coram homine erubescenda sunt de Dei pietate confidas. Opponis adhuc lacrymas illas Petri, quas legis confessionem non legis. Lacrymae lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Has igitur lacrymas opponis non quia amas compunctionem; sed quia fugis confessionem. Dicis ergo quia lacrymas Petri legis, satisfactionem non legis. Audisti quia fleverit, sed quid dixerit non audisti. Ideo lacrymae lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Quid ergo? Hoc tibi dici putas, ut quia Petrus lacrymatus legitur, confessus non legitur tu si lacrymeris non confitearis. Nonne multo melius est ut illud potius hic demonstrari intelligas, quod si illic tantum lacrymae valuerunt ubi
confessionem oris non habuerunt, quanto magis si verae fuerint, nunc valent ubi cum cordis contritione etiam oris confessionem habent? Hoc enim tibi demonstratur cum subditur: Prius flendum est, postea confitendum. Hoc siquidem ad veritatem confessionem spectat ut prius compungaris, postea confitearis. Nam sunt quidem sicut impudentes ad faciendum sic inverecundi ad dicendum; qui, quoniam turpitudinem suam in faciendo non vident, verecundiam in dicendo non habent, quibus utique per prophetam dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, nescivisti erubescere . Isti nonnunquam sine aliquo compunctionis motu, sine aliquo timoris vel amoris Dei attractu, pro sola consuetudine explenda
ad dicenda peccata sua se ingerunt, existimantes se propter solam verborum prolationem a debito peccatorum suorum absolvi, quibus recte dicitur: Prius flendum est, post confitendum. In confessione namque peccatorum hominem et verecundari oportet ut humiliter quod fecit cognoscat, et tamen non sic verecundari, ut taceat. Hoc bene novit peccatrix illa quae etiam venit ut peccata sua se abscondere nolle ostenderet et tamen non ante, sed retro stetit, ut verecundiam turpitudinis suae se attendere demonstraret. Propter hoc recte dicitur prius flendum, post confitendum.
Poenitentia alia est interior, alia exterior. Poenitentia exterior est in afflictione carnis. Poenitentia interior
est in contritione cordis. Per poenitentiam exteriorem castigatur culpa parvi operis. Per poenitentiam interiorem emendatur culpa pravae voluntatis. Secundum quantitatem delicti, mensura correctionis pensanda est. Agite, inquit, fructus dignos poenitentiae . Aliud est enim fructus poenitentiae, aliud ipsa poenitentia. Sicut aliud est arbor, et aliud fructus ejus: sic aliud est poenitentia, aliud fructus ejus. Poenitentia est dolor commissi praeteriti, quando doles te fecisse quod malum est. Quando ergo improbas et damnas mala tua, poenitentiam habes, quando autem, satisfactione sequente, et punis et corrigis mala tua, fructus poenitentiae habes. Si displicet tibi quod fecisti, poenitentiam agis. Si persequeris et punis quod
fecisti, fructus poenitentiae facis. Poenitentia est facti improbatio; fructus poenitentiae delicti correctio. Sed quia secundum mensuram delicti correctionis mensura pensanda est, ideo fructus poenitentiae dignos facere oportet. Si in correctione minor est afflictio quam in culpa fuit delectatio, non est dignus poenitentiae tuae fructus. Sed dicis mihi: Quomodo scire possum quando condigna sit poenitentia mea? Quia hoc scire non potes, ideo necesse habes semper poenitere. Satisfacere potes, nimis facere non potes. Melius est ut plus facias quam minus. Idcirco sollicitus esto, satage, da operam, studium impende, ut culpa sit cum fine, devotio sine fine. Tamen ut aliquando peccatrix conscientia consoletur, positus est modus et mensura poenitentiae exterioris, ut, illa
expleta vel perfecta, fiduciam habere incipias, et sancta quadam praesumptione in spe misericordiae divinae de indulgentia et remissione peccatorum confidere, et tanto verius quanto utique sincerius injunctam poenitentiam expleveris.
Sed fortassis tacita tibi cogitatione respondeas: Quomodo, inquis, certus esse possum de venia propter poenitentiam et satisfactionem ab homine injunctam, etiamsi illam studiose complevero, cum ipse homo cui peccata mea confiteor saepe aut ignorantia nesciat, aut negligentia non considerat qualem mihi secundum modum et mensuram delicti debeat satisfactionem injungere? Ad hoc tibi breviter respondeo:
Quia si homo nescit, Deus scit. Tu tamen fac quod tibi praecipitur. Obediens esto in eo quod tibi jubetur. Videat Deus devotionem tuam etiam si homo non condigne moderetur afflictionem tuam. Perire non poteris si devotus inventus fueris. Sed decipior, inquis, putans me satisfecisse cum satis non fecerim. Ille mihi injunxit ut tantum facerem et non amplius mihi praecepit. Ecce totum feci et non satisfeci. Vado quasi securus ad Deum, putans me satisfecisse illi cum adhuc teneor obligatus, quia satis non fecerim. Quare ergo, inquis, factum est ut talem sacerdotem non habeam qui mihi dicat hoc quod oportet? Audi quare. Propter peccata tua factum est hoc quibus meruisti ut malum haberes,
quibus si districte judicareris et hoc merueras ut nullum haberes: Qui, inquit Scriptura, regnare faciet hominem hypocritam propter peccata populi . Et ego, ait, adhaerescere faciam linguam tuam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans quia domus exasperans est . Nam ut scias quod malitia tua hoc fecit: vide ubi erat devotio tua. Si enim perfectam devotionem habuisses etiam nullo admonente cessare tamen potuisses. Nunc autem pigritia tua et negligentia tua occasionem temporis quaesivit, non correctionem. Et vidit hoc Deus et dedit tibi secundum cor tuum, ut non invenires quod non quaerebas accipere. Nec tamen dico quod desperes; hoc etiam si contingat ut homo qui exterius curandis vulneribus peccatorum medicamentum
apponit aliquid minus sufficiens tribuant. Saepe quod minus foris agitur, efficacius intus operatur. In parvo opere magna devotio potest esse. Homo videt in facie; Deus autem intuetur cor . Et ut minus dicam, magnum est si in hac vita incipere possis etiam si non perficias. Nam et post mortem ignis quidam purgatorius dicitur ubi purgantur et mundantur, qui hic corrigi coeperunt et non perfecerunt. Qui autem in hac vita nec incipere voluerunt, ibi consummare non possunt. Quibus autem hic correctionem suam incipere datur; etiam si perficere non datur; illic correctionis perfectio reservatur. Tamen tutius omnino est ut hic et incipere et perficere contendas, ut illic tibi nihil patiendum vel faciendum supersit; durum est tormenta illa,
vel ad modicum sentire. Propterea tutius omnino tibi est ut hic et incipias et perficias quod facere debes, quod si perficere hic non poteris, si tamen inchoaveris, noli desperare, salvus eris, sic tamen quasi per ignem . Ardebis quidem, donec consumptum fuerit quod cremabile portas. Tu autem salvus eris quoniam in te fundamentum permansit charitatis Dei.
Sunt qui dicant relapsis in pristina peccata locum veniae amplius non esse; propterea quod quaedam Scripturarum testimonia iis qui post acceptam poenitentiam ad priora peccata redeunt, aditum salutis negare videntur. Et sunt quidem ejusmodi quaedam
dicta in quibus non hoc quidem dictum est, sed a non bene intelligentibus hoc dictum esse videtur. Apostolus Paulus in illa Epistola quam ad Hebraeos scripsit, sic ait: Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes . Et rursum: Voluntarie enim peccantibus, post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia . Et iterum scriptum alibi invenitur. Quia locus non est secundae poenitentiae. Sed, sive haec sive alia, talia scripta vel dicta catholicorum virorum super hoc inveniantur,
nulla ratione existimandum est eos qui recte sapuerunt hoc astruere voluisse quod in qualiacunque peccata prolapsi, vel poenitere non possent, si per divinam misericordiam respicerentur, aut veniam consequi non valerent, si per veram poenitentiam compungerentur. Hoc enim fides catholica omnino non recipit, quia qui dixit: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies ; se nec secundam, nec tertiam, nec quotamlibet peccatoris poenitentiam veram duntaxat refutare significavit. Quod ergo dictum est impossibile esse eos qui post illuminationem gratiae et gustum doni coelestis et participationem Spiritus sancti, prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, vel sic intelligendum est, quod per se cadere potuerunt sed per se
surgere non possunt, atque ideo illis impossibile esse Deo non esse. Sicut scriptum est: Spiritus vadens et non rediens . De via perditionis dictum est, quod omnes qui ingrediuntur per eam amplius non revertentur, quia homo per se quidem ad malum ire potest, per se redire non potest, nisi per gratiam adjuvetur; et adjutus sic ad poenitentiam renovetur. Vel sic ergo intelligendum est quod scriptum est. Impossibile esse prolapsos ad poenitentiam renovari, vel propheticum illud quod dictum est: Virgo Israel cecidit, non adjiciet ut resurgat virgo Israel (in quo similiter quidam a recta intelligentia erraverunt) his verbis expressum convenienter quis dicat.
quaedam verba ambigua exposuit, quidam qui ex Scripturis libentius materiam erroris quam aedificationis assumunt; lapsos reparari non posse conantur astruere. Ait enim: Quod cum Deus omnia possit, de corrupta virginem facere non potest. Ipse viderit quid dicere voluerit; ego a puritate christianae fidei non discedo. Veritas una est. Apostolum dicentem audio: Si aliud angelus evangelizaverit anathema sit . Ego tamen sic sentio quia aliquid dicere voluit, etiam si ego nesciam quid dicere voluit. Sic tamen pium est mihi sentire quod verum dixit, etiam si forte competentius vel evidentius dixisse potuisset quod dixit. Ego dictum catholici viri ad catholicam veritatem interpretari conabor. Tamen si de corruptione carnis intelligitur hoc, stultum
est sic sentire, quod homo carnem suam vitiare possit, Deus sanare non possit. Si de corruptione cordis hoc intelligitur, et hoc similiter stultum est dicere; quia homo peccare possit, Deus justificare non possit, et tantum justificare; quantum ille peccare. Si autem idcirco illud non posse dicitur Deus; quia factum est, et quod factum est, non factum esse non potest; quia quod verum est, falsum esse non potest, et idcirco non potest, quia contra veritatem non potest, quia si contra veritatem posset, contra seipsum posset, qui veritas est. Quod pondus habet hoc dictum magis quam si diceretur de alio quolibet, quod factum est, jam non esse factum non potest, etiam si quod
factum est, emendari potest, ut factum esse non noceat quod factum est? Certum est quia qui cadit resurgere potest, et non solum resurgere sed etiam melior resurgere quam fuit, cum cecidit. Multi ceciderunt et meliores surrexerunt quam fuerunt antequam ceciderunt; meliores etiam quam futuri fuissent si non cecidissent, quia ad hoc ipsum cadere permissi sunt, ut ex ipso casu suo et ruina erudirentur, et meliores efficerentur. Nemo tamen melior post casum surrexit, vel surgere potuit, quam fuisset etsi non cecidisset, et haec quae modo resurgendo bona operatus est, omnia stando operatus fuisset. In hoc secundum aliquid dici potest, quod omnis qui cadit id quod cadendo perdit amplius totum recuperare non potest, quia quidquid post ea ad correctionem
vel ad recuperationem adjecerit, facere omnino non potest, quin melior fuisset, si haec omnia haberet, et tamen non cecidisset. Propterea nemo in spe correctionis peccare debet, quia quod semel amittitur, amplius ipsum non recuperatur, quia quidquid adjectum postea fuerit pro reparatione perditi non est ipsum; sed aliud pro ipso, et plus utique esset si utrumque simul esset. Quod idcirco fieri non potest, quia sicut tempora transacta amplius non redeunt, ita quae semel perpetrata fuerint amplius non facta esse non possunt. Si igitur virgo es, custodi diligenter quod habes. Noli in spe peccare, noli cadere, quasi melior surrectura sis. Quidquid postea feceris, facere tamen non potes, quin melior esses si hoc faceres et virgo esses. Sic
itaque fortasse secundum hunc modum convenienter intelligitur, quod virgo Israel cecidit et non adjiciet, ut resurgat virgo Israel. Et quod ubi mille erant, centum erunt, et ubi centum, decem in domo Israel. Si in hunc modum lapsos ad poenitentiam renovari non posse, dicimus, nihil inconveniens fortassis dicimus, neque poenitentibus viam indulgentiae claudimus, sed periculum cadendi demonstramus. Si enim magnum est aliquando surgere, majus utique est, nunquam cecidisse. Si bonum est sanatum esse, melius est nunquam corruptum fuisse. Est adhuc alius sensus quem in supradicta sententia eadem veritate intelligere possumus, utrum aequali convenientia, nescio. Impossibile est, inquit, eos qui semel illuminati sunt, et caetera quae adjecit,
prolapsos rursus renovari ad poenitentiam; et quasi causam subjunxit quare ejusmodi ad poenitentiam renovari non possint; rursus, inquit, crucifigentes et ostentui habentes Filium Dei. In hoc ergo denuo renovari non possunt, quia aliam crucem et aliam mortem Filii Dei habere non possunt; non quia poenitentibus venia denegetur, sed quia pro peccantibus Christus iterum non morietur. Custodi ergo salutem tuam, semel pro illa Christus mortuus est. Si illam amiseris, non poteris habere Christum alium qui pro te moriatur, vel ejusdem Christi mortem aliam. Dicit tibi Christus: Serva salutem tuam, ego semel pro illa mortuus sum. Si illam amiseris, ego iterum mori non possum, tamen eadem morte,
amissam iterum reddere possum. Sed nolo mihi injuriam facias; quia si salutem tuam morte mea acquisitam voluntarie peccando iterum amiseris, quantum in te est, iterum crucifigi, iterum me mori compellis. Ego carnem meam hostiam obtuli, ut de peccato poenitentes veniam consequerentur, non ut voluntarie peccantes et in peccato persistentes justificarentur. Qui ergo de peccato poenitent, habent in ea hostiam expiationis. Qui autem in peccatis suis voluntarie permanent, non habent ex ea causam salvationis. Hostia quidem ista data fuit illis ut per eam expiarentur de peccato poenitentes; sed jam nunc non relinquitur eis ipsa hostia ut per eam in peccato voluntarie persistentes justificentur. Non ergo putent voluntarie peccantes istam hostiam ad
se pertinere, quia voluntarie peccantibus jam non relinquitur hostia pro peccato, quia non possunt sibi eam usurpare quae ita oblata est, ut iis prosit qui de peccatis poenitent, non qui permanent in peccatis. Sic una veritate manifesta, alia quoque in lucem venit. Quod autem dictum est quod non est locus secundae poenitentiae, ita quidam intelligere volunt, quia tota haec vita locus est poenitentiae homini peccatori. Qui hic poenitentiam facere volunt locum habent, quia hic locus datus est poenitendi hominibus. Qui autem hic poenitentiam facere nolunt, in alia vita etiam si voluerint facere poenitentiam non poterunt, ita ut fructum habeat poenitentia illorum, quia locum non habet. Prima ergo poenitentia in hac vita locum habet. Secunda poenitentia post hanc vitam
locum non habet; nec fructum habent, etiam si dolorem habent. Alii hoc dictum intelligunt de publica poenitentia, quam dicunt iterari non posse propter rigorem et castigationem, ne homines sacramenta Dei contemnant. Sed unusquisque prout potuerit secundum veritatem sentiat. Ego illum qui dixerit ideo locum non esse secundae poenitentiae; quia una debet esse poenitentia homini, quandiu vivit, ut semper de praeteritis doleat, et se a futuris custodiat, et nunquam ad peccata redeat quae semel dimisit, et qui hoc facit quod debet facere, facit. Et qui aliter facit, id est qui ad peccata praeterita revertitur, ut cum peccaverit quandiu vult iterum ad poenitentiam redeat, et quasi post primam secundam faciat poenitentiam, facit quod facere non debet, nec tamen in
eo quod poenitet, male facit, sed in eo quod non perseverat in poenitentia male facit. Qui sic dixerit locum non esse secundae poenitentiae, ego illum faciliorem invenisse exitum puto, et sine scrupulo quaestionis molestiam declinasse.
Quaerunt quidam quid de iis sentiendum sit qui in peccatis suis usque ad finem vitae perseverant, et tamen in extremis morte imminente territi compunguntur et poenitent, et ex toto corde misericordiam et indulgentiam quaerunt etiam si satisfactionem articulo temporis praeventi persolvere non possunt. Breviter, quod mihi videtur, absolvo. Ego puto hominem quandiu in hac vita vivit sicut malum
facere potest, ita et emendare posse si fecerit, et nunquam quocunque tempore etiam in extremis et in articulo necessitatis poenitentiam hominis infructuosam esse, si vera fuerit. Ego Scripturam audio dicentem: Quia in quacunque hora ingemuerit peccator, salvus erit . Non dicit biduo aut biennio ante mortem si ingemuerit, sed quacunque hora ingemuerit, salvus erit. Ergo tu noli ponere tempus misericordiae Dei, ne forte judicium tuum tibi ipsi adversetur. Noli ponere legem quae tibi non expedit. Peccator, ama misericordiam, quia si non amas, non mereris. Nec tamen sub hac spe secure tibi peccandum est. Propterea quod in fine si conversus fueris salus, tibi promittitur. Nam, quamvis etiam tunc venia tibi (si vere
poenitueris) promittatur, non tamen tibi ut tunc vere poenitere debeas promittitur. Valde difficile est ut tunc vera sit poenitentia, quando tam sera venit, quando cruciatus membra ligat, et dolor sensum opprimit, vix homo aliud cogitare potest. Ergo si vis securus esse, poenitentiam age dum sanus es. Dum mens sibi vacare potest, exerce illam in opere suo. Valde suspecta debet esse poenitentia, quae coacta videtur esse. Facile est ut homo se nolle putet, quod posse non datur. Possibilitas optime voluntatem probat. Si non facis dum potes manifeste, ostendis quod non vis. Quamvis autem in tempore sanitatis securior sit poenitentia, tamen melior est sera quam nulla. Ante finem time, ne poenitere differas; in fine conside, ut vel tunc resipiscas. Quod si tunc
forte tibi suppetere non vides tempus boni operis, egredere tamen in spe firma, cum arrha bonae devotionis. Multum sera fuit latronis poenitentia, sed indulgentia sera non fuit. Quod tandiu petere distulit, vide quam cito accepit? Cor contritum et humiliatum Deus noster nunquam despiciet ; quia mortem non vult peccatoris, sed ut convertatur et vivat .