De sacramentis christianae fidei (page 8)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

videtur esse, et fuisse voluntas prima, et post eam dispositio, et novissime operatio subsecuta. Nisi enim voluisset non disposuisset, et si non disposuisset, non fecisset. Et occurrit magna ratio, quia semper in hominibus praecedit voluntas consilium, et consilium opus subsequitur. Sed quid facimus? Nunquid audebimus inducere tempora in aeternitatem? Nam si haec in Deo sunt quemadmodum in hominibus, aliquid in eo prius fuit, aliquid posterius; et non totus Deus Deus aeternus est. Sed hoc nefas est confiteri.

Itaque aeterna bonitate semper voluit, et aeterna sapientia semper disposuit, quod coaeterna potestate aliquando facit. Et erant simul semper bonitas, sapientia,

et potestas; nec dividi vel separari ab invicem tempore poterant quae substantialiter idem erant, et ab his formam dedit operi suo artifex Deus, quibus consummata sunt omnia ab aevo inchoationis, et aeternitatis principio ordinata.

CAP. XII. Quod tria visibilia mundi, tria invisibilia Dei demonstrant.

Et inventa est in tribus in Trinitas ineffabilis quae in Creatore quidem unum sunt, sed per creaturae speciem divisium se ad cognitionem effundunt. Suscepit enim formam potestatis rerum immensitas; sapientiae pulchritudo, bonitatis utilitas. Et videbantur haec foris et concurrebant cum alio simulacro quod intus perfectius erat.

CAP. XIII. Quod similitudo Dei in rationali creatura perfectior est quam foris.

Rationalis enim creatura venit habens in se perfectiorem horum similitudinem in voluntate et consilio et potentia; et comparavit quae foris invenit cum his quae habuit intus, et conjunxit duo haec, ut per visibilia invisibilia videret. Et vidit Creatoris potentiam et sapientiam et bonitatem a semetipsa, per ea quae foris apparuerunt in agnitionem excitata. Et haec erant quasi admonitio et recordatio prima trinum esse Deum; sed nondum perfecta consummatio agnitionis, quoniam ad substantiam erant; nec poterant singulariter dividi quae unum erant. Non enim singulariter personae Patris potentia erat quae Filii erat et Spiritus sancti erat; neque singulariter sapientia personae Filii erat, quae

Patris erat, et Spiritus sancti erat; neque singulariter personae Spiritus sancti bonitas erat, quae Patris erat, et Filii erat; sed praedicabatur Trinitas ex istis, non significabatur in istis; et tamen haec tria aeterna erant, et causa omnium erant et per haec facta sunt omnia, et ipsa non sunt facta; et assignavimus bonitati voluntatem, et sapientiae dispositionem; et potestati operationem. Et oboritur conquisitio gravis et investigatio profunda de voluntate Dei, et de praescientia illius, et providentia, et dispositione, et potestate. Haec enim, omnia in causis rerum consistunt, et objiciunt quaestionem investigationi propositae.

CAP. XIV. De scientia et praescientia Dei; et quod ex ea in rebus necessitas provenire videtur.

Videtur enim in Deum necessitas cadere rerum faciendarum, quasi Creator esse non posset nisi creatura esset. Deinde ex ipsa praescientia et providentia Dei alia necessitas in rebus factis vel faciendis provenire, quasi fieri non possit ut non eveniat quod praevisum est vel praescitum a Deo; quod utrumque pari inconvenientia animum pulsat et considerationem perturbat. Primum ergo considerandum est qua ratione rerum faciendarum necessitas in Deum cadere videatur ex praescientia et providentia, ex dispositione et praedestinatione eorum quae facienda fuerant ab ipso. Omnis enim scientia, et praescientia, et providentia, et dispositio vel praedestinatio ad aliquid esse videtur, et alicujus

esse videtur. Omnis quippe scientia sicut alicujus est quia in aliquo est; ita alicujus est quia de aliquo est. Omnis enim qui scit, aliquid scit; et non qui scit aliquid, nihil scit. Scientia quippe de nullo est; et ipsa nulla est. Omnis ergo scientia de aliquo est; quia si nihil esset de quo scientia esset, scientia nulla esset. Non ergo in Deo aeterna scientia vel praescientia esset nisi futurum esset aliquid de quo esset. Si ergo creatum nihil vel creandum fuisset, nihil in Creatore scitum vel praescitum fuisset. Ac per hoc scientia nulla vel praescientia fuisset. Si autem scientia nulla in Creatore fuisset, manifeste consequitur, quoniam nec ipse Creator fuisset; qui utique sine scientia esse non potuisset, cui idem est esse quod scire. Ut ergo scientia vel

praescientia in Creatore esse potuisset, necesse erat aliquid esse vel futurum esse de quo esse potuisset: cum sicut dictum est si de nihilo esset nulla esset. Omnis enim scientia alicujus est scientia, et de aliquo est. Si ergo ex creaturis pendet praescientia Creatoris causaliter, prius esse videbitur quod creatum est, ipso qui creavit illud.

CAP. XV. Quomodo omnia in Deo ab aeterno erant priusquam in semetipsis subsisterent; et eorum illic non praescientia, sed scientia erat.

An dicemus quod omnia in Creatore ab aeterno increata fuerunt quae ab ipso temporaliter creata sunt, et illic sciebantur ubi habebantur; et eo modo sciebantur quomodo habebantur; et non cognovit aliquid extra se Deus qui omnia habebat in se?

Nec ideo ibi fuerunt, quia hic futura fuerunt; nec causa illorum fuisse credatur ex istis, neque ideo huc venerunt quia ibi fuerunt, quasi esse non potuissent illa sine istis. Nam et illa fuissent etiam si ista ex illis futura non fuissent; tantum istorum causa non fuissent, si ista futura non fuissent.

CAP. XVI. Si res futurae non fuissent sapientia Dei scientia esset, sed praescientia non diceretur.

Et fuisset quidem scientia eorum quae essent; praescientia autem non fuisset eorum quae futura non essent. Nec idcirco minus aliquid in Creatore fuisset si praescientia eorum quae non essent futura non fuisset; quia ipsa quae praescientia est scientia fuisset, etiam si praescientia non fuisset, quoniam

CAP. XVII. Quomodo utrumque aeternum est, et praescitum esse et futurum esse.

Nunc autem quod ab aeterno praescitum est ab aeterno futurum est; et non est aeternum ipsum quod futurum est. Quia si aeternum esset, futurum non esset sed praesens. Et non prius praescitum fuit quam futurum fuit sed prius praescitum fuit, et prius futurum fuit quam fuit. Et antequam fuit, quando adhuc futurum fuit, potuit esse secundum contingens ut non fieret; et hoc semper potuit esse, quandiu futurum fuit ut non fieret, sicut semper futurum fuit ut fieret. Quod futurum fuit ad hoc spectabat quod futurum fuit; quod esse potuit, ad hoc spectabat quod esse potuit et futurum non fuit.

Et currebant simul ab aeterno duo haec quod futurum fuit; et quod esse potuit quod futurum non fuit.

CAP. XVIII. Quomodo si rerum eventus mutarentur, praescientia tamen non mutaretur.

Et si factum fuisset quod esse potuit, et tamen futurum non fuit, futurum fuisset et praescitum quod futurum non fuit, nec praescientia hujus futuri mutata fuisset; sed nunquam habita, quia futurum non fuisset. Quod autem praedestinavit Deus facturum se disposuit; nec praedestinavit nisi quod facturus fuit. Praescivit autem quaedam qui facturus non fuit; quia praescivit omnem quod futurum fuit, in quo quaedam futura fuerunt quae facturus fuit; quaedam quae permissurus, propter hoc aliquid amplius praedestinatio habere videtur quam praescientia,

quia praescientia etiam de alieno est; praedestinatio autem nisi de proprio esse non potest.

CAP. XIX. De providentia Dei, et quod duplex est providentia Dei, in suis et alienis.

Si autem quaeras de providentia Dei, nos recte dicimus quod providentia est cura eorum quae exhibenda sunt subjectis, et quae commissis convenit impertiri. Scriptum est, quoniam ipsi cura est de omnibus . Haec est ergo providentia illa qua Deus curat de omnibus quae fecit; et nihil derelinquit ex omnibus quae pertinent ad ipsum, et quae subjecta sunt ipsi, sed providet singulis ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit. Secundum hanc itaque universalem providentiam cunctorum non solum suis quae bona fecit, sed alienis

quoque quae ipse mala non fecit sed permisit; quod debitum est, dispensat, ut nihil in regno suo justam ordinationem evadat. Nam et ipsa iniquitas ex hac providentia stipem habet, et non potuit vel ipsa malitia in oblivionem venire apud provisorem omnium. Vis scire quae sunt iniquitatis et peccati stipendia? Scriptum est: Stipendia autem peccati mors; gratia autem Dei vita aeterna . Stipendia peccati mors; stipendia justitiae vita. Peccato datur mors, justitiae vita; culpae poena, virtuti gloria. Unumquodque quod suum est accipit. Haec est providentia: utrinque operatur in suo et in alieno. In suo quod fecit, in alieno quod permisit. Cuncta Illi subjecta sunt, et providet omnibus, praesidens omnibus: creaturae gubernationem,

Simili modo dispositio divina dupliciter consideratur. Bona quippe dispositionem desuper habent: et ut sint quia bona sunt, et ut sic sint quia ordinata sunt. Mala vero ex dispositione superna non habent quae sunt quia mala sunt; et tamen habent quod sic sunt, quia ordinata sunt. Deus enim malum non facit; sed cum factum est, inordinatum esse non permittit; quia malorum auctor non est, sed ordinator.

ergo Dei in quo gratiam electis suis dare disposuit ipsum est praedestinatio, quae idcirco praedestinatio vocatur; quoniam in ea quod faciendum fuit, dispositum est priusquam fuit. Potest autem praedestinatio generaliter aliquando intelligi ipsa faciendorum dispositio; ut dicatur Deus quidquid sic facturus fuit ab aeterno praedestinasse. Quod autem facturus non fuit sed permissurus non praedestinasse, sed praescisse solum.

CAP. XXII. De potestate Dei et quod potestas dupliciter consideratur in Deo esse: et utroque modo Deum omnipotentem esse.

Sicut de sapientia Dei quaedam secundum tempus diximus, ita et de potestate ejus aliqua ad eruditionem legentium commemorare oportet. Potestas

Tous les livres