De sacramentis christianae fidei (page 71)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAP. VI. Quod sola bona voluntas sufficit, si facultas operandi non datur.

Si ergo bonam voluntatem habes, noli desperare. Angeli de coelo clamant: Pax in terra hominibus bonae voluntatis . Non dixerunt pax hominibus divitibus, aut nobilibus, aut potentibus, sive multa facere valentibus. Si hoc dixissent, timendum

tibi esset. Quia haec omnia etiam invitis abesse possunt, et adesse non amantibus similiter. Voluntas nulli abesse potest nisi volenti. Tale aliquid est voluntas: quod nec dari nec auferri possit invito. Propterea voluntas hominis est potestas Dei. Et ideo voluntas hominis est, quia velle in potestate hominis est; et non potest voluntatem tollere homini aliqua violentia extrinsecus incurrens, neque infirmitas, neque adversitas ulla, neque paupertas voluntatem homini tollere potest nisi ipse homo voluerit. Opus ei auferri potest, etiam quando ipse non vult, voluntas non potest. Propterea non est in ipso quando possit, sed in ipso est quando velit, etiam quamvis ex ipso non sit voluntas, quando

vult; quia et ipsum velle bonum ex Deo est. Idcirco tamen in ipso homine dicitur esse quando velit quia extrinsecus velle hominis impedire non potest. Ad hoc ut velit nihil foris quaeritur, totum in ipso est, quod ad hoc faciendum opus est. Non quaerit aliquid extra se ut velle habeat in se. Idcirco velle est in ipso, posse in ipso non est, nisi aliud foris apponatur ad explicandum voluntatem quod quando adesse debeat, vel abesse, in potestate hominis non est. Idcirco quando non vult bonum non culpatur nisi ipse. Quando autem non potest, si vult quidem propter voluntatem impossibilitas non imputatur; si autem non vult propter impossibilitatem, voluntas non excusatur. Totum ergo meritum in voluntate est. Quantum vis, tantum mereris. Sed dicis:

Si solum velle meritum est, et si meritum hominis in sola constat voluntate. Quid ergo opus facit? Habeo voluntatem et sufficit mihi. Quid necesse est operari, si opus nihil facit? Sed voluntatem sine opere habere non potes, quando operari potes. Non est voluntas si non operatur quod potest. Si autem non potest operari, sufficit ipsa sibi, et habet meritum suum propter se, in quo sola placet, quod bona est.

Sed dicis iterum: Si totum meritum in voluntate est, nihil amplius ex opere est, etiam quando ipsum opus cum voluntate est; quare ergo opus requiritur si pro opere merito hominis nihil adjicitur vel aufertur? Audi quare. Ideo post voluntatem etiam opus requiritur, ut ipso opere voluntas augeatur.

Tale est cor hominis ut opere suo amplius inardescat, sive ad bonitatem amandam si rectum est; sive ad malitiam si pravum est. Ita utrinque affectus opere nutritur, ut crescat, et amplior sit; ut vix fieri potest ut voluntas opere suo non augeatur. Quantum ergo voluntas crescit, tantum meritum crescit, et tantum ipsum opus voluntati aut prodest in bonum, aut in malum nocet quantum ipsam voluntatem ad affectum bonitatis, sive malitiae, accendendo exercet. Et si forte contigerit tantam esse voluntatem in eo qui non operatur, quanta est in illo qui opus exercet; ubi eadem voluntas est, meritum dissimile esse non potest.

est, ergo opus bonum non remuneratur, sed sola voluntas. Vide quomodo hoc intelligere velis. Nam secundum aliquid et hoc veraciter dicitur, quod hominis voluntas sive ad bonum sive ad malum, sola remuneratur. Et rursum convenienter dicitur, quod opus et voluntas et ipse etiam homo volens et operans pro voluntate et opere remuneratur. Dicitur voluntas remunerari, quia in ipsa meritum constat. Dicitur et opus remunerari, quia in ipso constat causa sive occasio me rendi. Voluntas remuneratur pro opere, opus remuneratur pro voluntate. Voluntas remuneratur pro opere, quia in illo ut placeret meruit. Opus remuneratur pro voluntate, quia ex illa ut placeret accepit. Voluntas placet quia ipsa bona est et in ipsa justitia est quae placet. Opus

placet quia ex voluntate bona est, et signum justitiae et bonitatis quae in ipsa voluntate est placet. Voluntas placet pro eo quod in ipsa est; opus placet pro eo ex quo ipsum est. Sicut ergo sola justitia est pro qua et voluntas placet et opus voluntatis, sic non duae sed una retributio est, qua et voluntas remuneratur et opus voluntatis. Una ergo retributio est qua et homo remunerari dicitur quia illi datur, et voluntas remunerari dicitur quia pro illa datur. Et opus remunerari dicitur in quo voluntas ipsa placere meretur. Etiam quando non operatur, voluntas placet in hoc quod voluit operari, et de ipseo opere placet, etiam quando illud facere non potest. Semper ergo placet voluntas pro opere, et homo [opus] nunquam placet nisi pro voluntate.

Tamen quando homo [opus] pro voluntate placet, ideo placet quia ipsa voluntas placet. Quando autem voluntas propter opus placet, non sic placet, quasi opus propter se placeat, et voluntas propter opus, cum potius propter se voluntas placeat, et opus propter voluntatem. Sed dicitur propter opus placere voluntas, quia ipsa voluntas operis est, et de opere est quod placet. Velle enim semper aliquid velle est, et placet homo, quia vult aliquid propter voluntatem justam quae de aliquo est, et ideo justa est, quia est de quo esse debet. Et talis est qualis esse debet. Sic ergo in voluntate totum meritum est etiam si respectu operis sit, quod opus sive sit sive non sit; nihil in voluntate minus est, nisi forte in hoc quod voluntas ipsa major fieret si ipsum

opus fieret. Si ergo magnum meritum habere vis, magnam habe voluntatem. Magna fiducia. Tantum mereris quantum vis. Possunt esse voluntate pares, qui facultate sunt impares. Multum dedit Zachaeus qui dives erat, et multum habebat. Vidua illa quae duo minuta misit, parum habuit et parum dedit et tamen tantum dedit quantum Zachaeus. Minores facultates ferebat, sed parem voluntatem habebat. Si attendas quae dederint diversa invenies, si attendas unde dederint paria invenies. Non autem pensat Deus quantum datur, sed ex quanto detur. Si ergo ubi plus datur et ubi minus differens meritum non est, si aequalis utrinque voluntas habeatur; ergo ubi aliquid datur, et ubi nihil datur, differens meritum esse non potest, si aqualis utrinque voluntas

habeatnr. Ideo dixi tibi, ut non desperes si facultas deest tibi, adsit bona voluntas, quantum vis tantum mereris. Fac ergo voluntatem magnam, si vis habere meritum magnum. Bene hoc scivit peccatrix illa, quae quia multum habuit quod dimitteretur, non attulit substantiam magnam, sed dilectionem magnam. Multum contra multum. Si multa pecunia magis quam charitate multa, iniquitas multa redimeretur, feliciores divites essent quam pauperes, et secure peccare possent, quantum vellent et quandiu vellent. In ipsis enim esset redemptio peccatorum suorum. Quando vellent darent pecuniam et haberent justitiam. Nunc autem bene facit Deus quia in eo posuit redemptionem nostram, ubi nullus nisi

ipse velit, egere potest. Amare possunt aequaliter et dives et pauper, etiam si pecuniam aequaliter dare non possunt. Dilige multum, si vis et multum tibi dimittatur. Dimittuntur, inquit, ei peccata multa, quoniam dilexit multum . Cui plus dimittitur, plus diligit. Aliquid contrarietatis hic esse videtur. Si enim ei Deo dimittuntur peccata multa quoniam dilexit multum, videtur dilectio prior esse quam remissio, et rursum si ille plus diligit cui plus dimittitur, videtur prior esse remissio quam dileetio. Sic enim dictum est: Duo debitores erant uni feneratori, unus debebat multum; alius parum. Unus plus, alius minus. Cum non haberent unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Et respondit: Aestimo quia is cui plus donavit . Videtur hic

prior esse remissio, et posterior dilectio. Ideo enim diligitur, quia multum dimittitur. Postea subjungit ostendens quare istam propositionem fecerit. Vides, inquit, hanc mulierem? Intravi in domum tuam; aquam pedibus meis non dedisti. Haec autem, postquam intravi, lavit lacrymis pedes meos, et capillis extersit . Et postea: Propterea, inquit, dico tibi: dimittuntur ei peccata multa; quia dilexit multum. Cui minus dimittitur, minus diligit ; et cui plus dimittitur, plus diligit. Non videntur ista cohaerere, quia dixit eum plus diligere cui plus dimittitur; et huic idcirco multum dimissum quia multum dilexit. In hoc igitur non videtur conveniens esse similitudo nisi forte sic dicat, quia in hoc apparet quod multum ei dimittitur, quia dilexit multum, quia ille cui plus

dimittitur plus diligit. Dimittuntur, inquit, ei peccata multa quia dilexit multum. Dimittuntur illi peccata multa. Et unde hoc probo, aut quomodo illud ostendo quod dimittuntur ei peccata multa? In hoc, inquit, quia dilexit multum. Magna dilectio magnae remissionis indicium est. Cui enim plus dimittitur, plus diligit. Debitor enim est ille cui plus dimittitur, ut plus diligat. Et si plus diligit, facit quod debet, et ostendit se multum accepisse in eo quod multum reddit. Sic igitur mulier ista multum officiosa, multum sedula, multum devota, diligit multum, quia multum se accepisse agnoscit. Dimittuntur ei peccata multa quia dilexit multum. Si quis ergo ita intelligere velit quod dictum est:

Dimittuntur ei peccata multa quia dilexit multum, nihil inconveniens erit. Sed videtur fortassis alicui hoc magis ad veritatem pertinere, ut illam hic dilectionem intelligamus qua mulier peccatrix, desiderio sanitatis accensa, diligere coepit Salvatorem, a quo se credidit habere salutem; et quia agnovit multum esse quod sibi ab eo dimittendum esse speravit, ideo multum dilexit. Nondum adhuc audierat: Dimittuntur tibi peccata tua. Adhuc quod mulier impetrare desideravit, postulavit, et tamen quasi jam accepisset, datorem suum amavit, a quo se quod petiit acceptura non dubitavit. Ideo inquit: Fides tua te salvam fecit . Quia enim credidisti, dilexisti; et quia dilexisti, meruisti; ideo: Fides tua te salvam fecit. Ex quo fides coepit, salus coepit. Sed

tu nesciebas, quod ego te per fidem et dilectionem ad me traherem, ut credenti et diligenti peccata multa condonarem. Tu autem forte hoc non cogitabas. Ideo ut scias et consoleris, nunc dico: Dimittuntur tibi peccata tua. Cui plus dimittitur, plus diligit. Alii diligunt postquam accipiunt, et tu prius quam acciperes dilexisti, quia te accepturam credidisti. Ideo: Fides tua te salvam fecit. Vade in pace . Vide nunc quantum facit charitas, quantum facit bona voluntas. Noli ergo timere. Si bona voluntas pigra non fuerit, indulgentia tarda non erit.

pensat, homo opus judicat. Sed sunt iterum opera alia occulta quae nesciuntur, alia dubia quae non discernuntur, alia manifesta, id est vel ita mala ut non valeant abscondi sive ita bona, ut de eis non possit dubitari. Occulta et dubia divino judicio reservantur. Quae autem manifesta sunt si bona sunt per approbationem judicantur, sed per retributionem non judicantur, quia praemium et merces illorum in posterum reservatur. Mala voluit Deus hic judicari et puniri, ne si in posterum illorum judicium servaretur, non ad correctionem, sed ad damnationem omne judicium exerceretur. Propterea positi sunt homines judices vice Dei, ut culpas subjectorum examinando castigent, ut in fine eum venerit

judex Deus, correctos salvare possit, quos corrigendos humano judicio subjecit. Data sunt ergo judicia, et contra culpas diversas expiandas, correctionum et satisfactionum modus ac mensura rationabili definitione praefigitur; et est scriptus liber poenitentialis in quo quasi spiritualis medicinae antidota proponuntur, ubi medici animarum accipiant quod contra morbos peccatorum aegris sanandis mentibus apponant.

CAP. VIII. De remissione peccatorum; et an sacerdotes qui homines sunt, possunt dimittere peccata.

Potestatem remittendi peccata quidam soli Deo ita ascribere conantur, ut in ea hominem participem fieri posse nullo modo concedant. Et ad confirmationem

hujus assertionis adducunt mundationem illius leprosi, quem Dominus prius per semetipsum sanitati restituit, ac sic deinde ad sacerdotes misit; non ut ejus mundatio virtute illorum perficeretur; sed ut tantummodo testimonio illorum confirmaretur. Simili modo nunc in praesenti Ecclesia dicunt ministeria sacerdotum nihil amplius virtutis habere, nisi quaedam tantummodo signa esse, ut ille videlicet qui prius per contritionem cordis intus a Domino absolvitur, postmodum in confessione oris ab eis absolutus esse ostendatur. Quod autem in sola cordis contritione etiam ante confessionem oris peccata dimittantur, prophetico illo testimonio probare volunt quod dicitur: Quacunque hora ingemuerit peccator, salvus erit . Et alibi: Quia adhuc te loquente dicam: Ecce adsum

. Et Psalmista: Dixi, inquit, confitebor adversum injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei . Idcirco tamen post contritionem cordis confessionem quoque oris esse necessariam, quia si quis etiam post impetratam veniam peccatorum confiteri eadem peccata sua neglexerit, quasi institutionis divinae contemptor, quamvis non pro peccatis quae jam dimissa sunt reus teneatur, tamen pro contemptu reus erit. Vel fortassis quia ipsa peccata jam ad contumacem redeunt, quae prius per compunctionem humiliato dimissa fuerunt. Hac ergo ratione probant homines nullo modo potestatem habere dimittendi peccata, sed hanc solius Dei esse sicut etiam in Evangelio, Judaei contra

Dominum murmurantes, quia dixerat paralytico: Dimissa sunt tibi peccata tua

: aierunt solum Deum posse peccata dimittere. Sed fortassis qui haec de absolutione peccatorum dicunt, quomodo quisque peccato ligetur, non satis diligenter attendunt. Duobus enim modis peccator ligatus est. Ligatus est obduratione mentis, ligatus est debito futurae damnationis. Quandiu namque gratia Dei cum homine est, solutus est homo, et ad bene operandum expeditus. Sed cum per peccatum gratia Dei subtrahitur, statim ipsa sua obduratione mens intrinsecus obligatur. Ista obduratio sive excaecatio mentis, interiores tenebrae sunt, in quibus homo pro peccato suo in praesenti obligatus tenetur; et

nisi ab eis in hac vita solutus fuerit, postmodum ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores projicietur. Sed quia nemo sua virtute post ruinam peccati surgere valeret, nisi divina misericordia gratuito praeveniens eum suscitaret: Ideo necesse est ut Deus gratiam suam quam peccantibus nobis juste subtraxerat, quando ad poenitentiam vivificandi sumus, sola misericordia nullis nostris meritis praecedentibus reddat, quatenus ipsa gratia adveniens cor nostrum a torpore infidelitatis et a peccati morte exsuscitet, ut scilicet dum primum ipsa sola operante ad poenitentiam compuncti a vinculis torporis absolvimur, etiam ipsa deinde cooperante, poenitentes a debito damnationis absolvi mereamur. Hoc bene in resuscitatione Lazari signatum

est, quem ipse Dominus per se prius intrinsecus a vinculo mortis absolvit, vivificatum autem deforis ministerio ipsorum apostolorum solvi praecepit. Sic namque in sancta Ecclesia nunc mortuos peccatis per solam gratiam suam interius vivificans ad compunctionem accendit, atque vivificatos per confessionem foras venire praecipit; ac sic deinde confitentes per ministerium sacerdotum ab exteriori vinculo, hoc est, a debito damnationis absolvit. Bene autem debitum damnationis exterius vinculum dicitur; quia pertinet ad tenebras exteriores quas evadere dignus non est, quisquis prius in hac vita a tenebris interioribus solvi non meretur. Sed male, inquiunt, de sacerdote Deum facitis, qui ei potestatem dimittendi peccata quod soli Deo competit, tribuitis.

Non ego sacerdotes deos facio, sermo divinus qui mentiri non potest, sacerdotes deos dicit: Diis inquit, non detrahes, et principi populi tui non maledices . Isti vero contra legis praeceptum diis detrahunt, quia potestatem divinitus collatam sacerdotibus auferre volunt. Neque vero ego sacerdotibus potestatem dimittendi peccata tribui. Ille hominibus potestatem divinam tribuit qui de hominibus deos fecit. Sed tamen ipse sicut ex semetipso Deus est, ita etiam per semetipsum quando vult sine humana cooperatione peccata dimittere potest. Hi vero qui ex semetipsis dii non sunt, etiam nisi eo a quo sunt hoc quod sunt, in eis et per eos operante et eis cooperante peccata dimittere non possunt. Quomodo ergo solus Deus bonus est, nec tamen

inde sequitur bonos non esse, etiam eos qui Deo serviunt, et quomodo solus Deus mirabilia facit, et tamen de justo homine dicitur: Fecit enim mirabilia in vita sua ; ita etiam solus Deus peccata dimittit, tunc quoque quando sacerdos ab eo et per eum dimittit. Ipse enim hoc in homine facit quod homo per eum facit; nec ideo dicendum est hominem ibi nihil facere, quia per eum Deus facit. Imo vero ideo multo melius et multo verius facere, quia per eum Deus facit. Hinc est quod Petro principi apostolorum dicit: Tibi dabo claves regni coelorum. Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis . Non dixit, quodcunque solveris hoc est, ut illi aiunt solutum

ostenderis; fuit solutum, sed erit solutum, quia sententiam Petri non praecedit, sed subsequitur sententia coeli. Ne autem hoc soli Petro concessum esse putes, audi quid omnibus apostolis, ac per hoc omnibus apostolorum successoribus et apostolorum vice fungentibus dicat: Accipite, inquit, Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt

Tous les livres