De sacramentis christianae fidei (page 72)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

. Ubi dixit: Si ostenderitis, fuit? Nusquam dixit hoc: sed dixit: Si feceritis, erit. Audiant ergo et intelligant, quorum remiseritis peccata, etc. Quibus hoc dicebatur, prius dictum fuerat: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc., ne vel quod dabatur crederetur contemptibile, vel

quod accipientes operantur, existimetur ex humana virtute procedere. Non ergo mirum est si homines peccata dimittere possunt; quia ut hoc possint, non ex sua sed divina virtute accipiunt; et hoc hominibus Deum dare, nihil est aliud quam Deum hoc per homines facere. Quod autem de mundatione leprosi opponunt minime eorum opinioni suffragatur, quia si ideo peccator ante confessionem absolvi credendus est, quia leprosus mundatus est ante demonstrationem eadem ratione peccator post compunctionem ad sacerdotem ire non debet peccatum suum plangere, sed justitiam demonstrare; quia et ille ad sacerdotes missus est non ut sanitatem reciperet, sed ut sanitatem demonstraret, quod omnino fides christiana abhorret. Propterea si miraculum quod

Dominus operatus est, sacerdotibus non ob reverentiam officii, sed ad improperium ostenditur: quid aliud quam novi quoque sacerdotii in spirituali curatione contemptus generatur? Sed et illud quod dicunt: Quacunque hora ingemuerit peccator salvus erit: ego de iis praecipue dictum existimo qui totam vitam suam in peccato agentes in fine poenitent, et peccata deserunt, quando jam in hac vita tempus satisfactionis habere non possunt. Quibus dicitur ne tamen ullo modo de venia desperent, quia et tunc quoque si vere poenituerint misericordiam consequi valent. Hoc est enim quacunque hora, scilicet etiam in extremis, etiam in articulo necessitatis, si peccator ingemuerit, hoc est, ex tota cordis contritione conversus

fuerit, salvus erit ab aeterna scilicet damnatione. Quasi aliis verbis diceretur: Quacunque hora in praesenti vita peccator vere poenituerit, in futura vita non peribit. Quod si quis contendat illud quod dictum est, salvus erit, non esse dictum de salvatione quae in futuro tribuitur, sed de illa potius quae in praesenti absolutione peccatorum condonatur, non necesse est tamen nos dicere quod peccator ab omni debito absolvatur statim ex quo gemere coeperit, donec totum consecutus fuerit remedium quod Deus ad obtinendam veniam instituit. Hoc est autem remedium ut corde poeniteat et ore confiteatur delictum. Quod cum fecerit jam amplius debitor damnationis non erit, etiam si satisfactio restat, quam pro peccato persolvat . Quod si forte peccator

vere poeniteat, sed intercurrente articulo necessitatis ad confessionem venire non possit, confidenter pronuntio, quod in eo summus sacerdos complet quod mortalis non potuit, et apud Deum jam factum constat quod homo quidem vere voluit, sed non valuit adimplere, quia confessionem non contemptus exclusit, sed impedivit necessitas. Proinde si id quod dictum est: Quacunque hora ingemuerit peccator salvus erit, de praesenti salute accipitur; sic intelligendum est ac si diceretur tunc peccatoris salus incipit, quando veraciter pro delictis suis ingemiscit, quae tamen salus tunc plene perficitur, quando id unde ingemuerit etiam ore confitetur. Item illud quod dicitur: Quia adhuc te loquente dicam: Ecce adsum; sic convenienter potest accipi,

quod prius Deus adest per gratiam ut cor ad poenitentiam compungat, deinde adest, ut peccatorum indulgentiam confitenti tribuat. Postremo id quod de Psalmista opponunt. Dixi: Confitebor, etc. Sanctus Gregorius de culpa cogitationis tantummodo dictum esse asserit in haec verba. Saepe misericors Deus eo citius peccata cordis abluit quo haec exire ad opera non permittit. Unde recte per Psalmistam dicitur: Dixi: Confitebor, etc. Et paulo post, quam facilis sit super hoc venia ostendit, qui dum se adhuc promittit petere hoc quod se petere promittebat obtinuit quatenus quia usque ad opus non venerat culpa, usque ad cruciatum non perveniret poenitentia sed cogitata afflictio mentem tergeret,

quam nimirum tantummodo cogitata iniquitas inquinasset. Quod si quis hoc de quolibet delicto velit accipere: sciat tamen aliud peccatum esse, aliud impietatem peccati. Impietas namque peccati ipsa rectissime obduratio cordis accipitur, quae primum in compunctione solvitur, ut postmodum in confessione peccatum ipsum, id est debitum damnationis absolvatur. Sed sive hoc sive alio quocunque modo praedictae auctoritates exponantur: nos verisimile confitemur sacerdotes Dei in Ecclesia potestatem habere ligandi atque solvendi, non perfunctorie et inusitato quodam genere loquendi significatam, sed veraciter a Deo concessam quibus dictum est: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt.

Sed forte quis opponet quod sacerdotes multos in Ecclesia ligant qui apud Deum non ligantur; item multos solvunt qui apud Deum ligati permanent, quia saepe et innocentes ligant, et in reatu permanentes absolvunt, et sic verum non erit quorum remiseritis, etc. Sed sciendum est quod saepe sacra Scriptura sic de re aliqua loquitur, ut quid inde eventurum sit praenuntiare videatur, et tamen virtutem ejus magis quam eventum exprimat, quia non quod evenire debeat, sed quod evenire possit ostendit. Verbi gratia: Dicit quodam loco Scriptura: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit

et tamen scimus quod multi credentes baptismum percipiunt, qui postea culpis suis exigentibus reprobati ad salutem aeternam non pertingunt.

Item in alio loco: Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte in vitam , et tamen Paulus dicit: Quod quisquis corpus Domini indigne manducare et calicem bibere praesumpserit, judicium sibi manducat et bibit . Ubique ergo magis virtus sacramentorum exprimitur, nec quod per eam quilibet participantes salvandi sint, sed quod salvari possint significatur, quasi diceretur: Tanta virtus est baptismatis ut quisquis illud fideliter et devote acceperit; per illud ad aeternam salutem pertingere possit. Item tanta virtus est in sumptione corporis et sanguinis Christi ut per illud: Quicunque digne sumpserit, aeternam vitam consequi possit. Simili modo hoc dictum existimo.

Quorum remiseritis, etc. Ac si apertius diceretur: Tantam vobis potestatem in solvendis et ligandis peccatis tribuo, ut quisquis a vobis ligari meruerit, apud me solutus esse non possit, et quisquis a vobis solvi meruerit jam apud me ligatus non sit. Audiant homines, intelligant peccatores quod praesidium eis a Deo conceditur, quod rursum judicium praeparatur. Fortassis Deum necdum interpellare praesumunt, habent homines sacerdotes vice Dei fungentes, cum quibus interim causam suam sine periculo agere possunt. Ament intercessores et timeant judices. Sed fortassis iterum quaerit aliquis quid opus sit, Deo ad solvenda peccata hominum, homines cooperatores quaerere quasi per se

quod voluerit non valeat adimplere. Sed certissime scire debemus quod in abolendis peccatis nequaquam Deo humana cooperatio suffragatur. Ideo tamen hominem cooperatorem fieri; quia salus peccatoris eo modo competentius perficitur. Quid enim peccata nisi plagae quaedam sunt; et quid est poenitentia nisi medicina? Et scimus quod in sanandis vulneribus carnis nisi congruum adhibeatur remedium dolori; nequaquam sequitur effectus curationis. Quia ergo per superbiam omne peccatum geritur, necesse est, ut per humilitatem omnis poenitentia condiatur, quatenus inobedientiam obedientia frangat, et elationis tumorem humilitatis devotio premat. Conveniens ergo valde est ut nos qui peccando Deo contumaces fuimus poenitendo hominibus etiam servis

Dei supplices simus, et homo qui ad Dei gratiam conservandam mediatorem non eguit, jam eam recuperare non nisi per hominem mediatorem possit. Nam et hoc saluberrimum est peccatori ut discat quam longe peccando a Deo recesserit, cum tam difficulter poenitendo ad Deum redit; quia et cautior de reliquo efficitur, cum non sine gravi labore poenitendi, aditus indulgentiae aperitur. Gemat ergo peccator et suspiret, et anxius pro peccato suo timeat et expavescat, sollicitus discurrat, auxiliatores et intercessores quaerat, prosternat se humiliter homini, qui humiliter noluit astare Creatori, ut in hoc etiam facto quodammodo ad Deum clamet et dicat: Vide, Domine, et considera et attende quid facio. Scio quidem, Domine, et fateor quod tibi

subjici nolle damnabilis fuit elatio; sed jam propter te coram homine prosterni non sit quaeso despicabilis devotio. Magnum est quod abstuli, nec parum est quod reddo. O quam suavis et jucunda Dei nostri miseratio! Totum bonum nostrum ipse in nobis operatur, et velut pater alludens in filiis sic totum facit ut quasi nihil facere videatur. Ecce peccator compunctus gemit, suspirat, lacrymatur, confitetur reatum suum, postulat veniam, flagitat misericordiam; et hoc totum quasi ex homine esse creditur. Sed quis, quaeso, hoc facit nisi ille qui intus praesidet, et cor hominis ad hoc faciendum movet? Obsecro ut non sit onerosum si breve quoddam hujus rei exemplum proposuero. Pater quidam contumacem

filium quasi cum magno furore expulit, ut ita afflictus humiliari disceret. Sed illo in contumacia sua persistente quadam secreta dispensatione consilii, a patre mater mittitur, ut non quasi a patre missa, sed quasi materna per se pietate ducta veniens muliebri lenitate obstinatum demulceat, contumacem ad humilitatem flectat, vehementer patrem iratum nuntiet, se tamen interventuram spondeat, veniam promittat, consilium salutis suggerat, intercessores quaerere suadeat, non nisi magnis precibus patrem placari posse dicat; causam tamen rei se suscepturam asserat, et ad bonum finem rem omnem se perducturam promittat. Videte, quaeso, si non ita causa nostra agitur. Peccantem Filium Deus Pater quasi expulit iratus, cui tamen in proposito bonae

voluntatis suae fortassis nunquam iratus fuit. Sed quia infirmitas humana per se de lapsu surgere non valet, ad cor peccatoris mater gratia mittitur, sacerdos intercessor quaeritur, ut Deus qui iratus non fuerat, complacetur. Quid dicam? Quis sapiens et custodiet haec et intelliget misericordias Domini?

Nunquid enim ideo superfluo factum est quod factum est; quia Deus ab irato in propitium non mutatus est, qui suis nunquam propitius non est, absit! Sed necesse est sic fieri, quia aliter reatus nostri sceleris non potest expiari. Necesse est sic fieri; quia Deus hoc etiam quod dare desiderat, a se praecepit postulari. Necesse est ergo sic fieri; quia, etsi in Deo secundum propositum erga nos ira non fuerat, in nobis tamen secundum reatum

ira manebat, quae dum debita satisfactione solvitur, ut ita dicam, non Deus homini, sed homo reconciliatur. De peccatis autem utrum redeant an non, ex quo semel dimissa fuerint, ego interim non afferendum judico, sed verendum. Quod tamen si sit vel non sit; qua justitia fiat vel non fiat alterius tractatus operam exspectat, eo praecipue quod quaedam divinarum Scripturarum testimonia de hac re ambigue edita leguntur ita etiam ut ex eis non nihil absurditatis nasci videatur quae certe non levi aut transitoria consideratione discutienda sunt.

CAP. IX. De eo utrum peccata redeant postauam semel dimissa fuerint.

Multae sunt quaestiones hominum; quandiu vivitur, semper quaeritur. Qui enim quaerit nondum invenit

quod quaerit, et tamen quaerit quia amisit quod quaerit, et si non amisit quia forte nunquam habuit, tamen quandiu quaerit significat se nondum habere quod quaerit. Propterea quandiu vivimus necesse habemus semper quaerere, quia nondum totum habemus quod habere debemus. Quid est autem hoc quod quaerere debemus nisi veritas et bonitas? Quae si perfecte haberemus, nihil amplius quaerere deberemus; quia si quid forte amplius esset, adjiceretur, etiam si non quaereretur. Quaerite, inquit, primum regnum Dei et justitiam ejus; et haec omnia adjicientur vobis . Regnum Dei veritas est, justitia ejus bonitas: haec duo si quaesieris sicut debes, caetera omnia gratis apponuntur. Quare ergo quaerere labores illa quae gratis habere potes? Si

ista quaeris sine illis, aut non habes, aut si habes, utiliter non habes. Si illa quaeris sine istis, et illa habes ad salutem, et ista ad utilitatem. Omnia, inquit, haec adjicientur vobis. Multa sunt haec; illa pauca sunt. Duo enim sunt ibi; hic plurima invenientur, et tamen plus valent duo illa, quam omnia haec. Noli respicere ad majus, sed ad melius. Noli attendere ad acervum, sed pensa pretium. Pauca quaere ut multa invenias. Haec sunt ergo sola quae quaerere debent homines, veritas et bonitas. Et uti nam tam studiosi essent ad quaerendam bonitatem, quantum ad quaerendam veritatem curiosi inveniuntur! Nescio quo pacto familiare omnibus est veritatem quaerere, etiam iis qui bonitatem non amant. In

tantum enim omnes veritatem scire volunt ut nemo inveniatur qui falli velit. Multi sine bonitate veritatem quaerunt, sed socia veritatis est bonitas. Non venit libenter sine bonitate veritas, aut si venit, non venit ex partibus illis, et de regione illa ubi salus est. Quaerunt homines utrum peccata ipsorum ad eos revertantur postquam semel dimissa fuerint. Scire hoc volunt, et cavere hoc nolunt. Quare ergo hoc scire volunt quod cavere nolunt, nisi quia curiositas eos trahit cum bonitas non delectet? Quaerunt hoc si forte eis dicatur quia non est ita; pendent ad nuntium torporis sui; si forte quis veniat qui dicat eis quod audire volunt. Quaerunt quasi veritatem, non quod ament vel ipsam veritatem quia non diligunt bonitatem, sed

verum esse volunt hoc quod ipsi volunt. Ideo ergo quaerunt si forte illis respondeatur quod ipsi potius audire volunt, et si forte quis testis veritatis venerit qui dicat veritatem contra ipsorum voluntatem, non excitantur sed consternantur et corruunt mente, quia non audierunt quod audire voluerunt. Idcirco secundum malitiam illorum veritas illis respondet; vel sicut volunt ut amplius errent, vel sicut nolunt ut amplius desperent. Tamen quia et hoc ipsum quaerendum est propter eos qui excitantur et proficiunt, de veritate non est absurdum si quaerimus quod etiam in hac parte conscientia humana, si aliqua, ut solet, cogitatione pulsetur, sibi debeat respondere. Sic ergo quaeritur utrum peccata quae semel poenitenti dimissa fuerunt amplius imputentur; fortassis

qui dixerit afferendum non esse hoc sed timendum, securius judicabit. Melius est enim aliquando in ejusmodi occultis, quae sine periculo salutis nesciri possunt, timere quam aliquid definire. Dicat ergo aliquis quod timendum est hoc, non afferendum. Ego illi qui cogitationem suam castigare potest, ut hoc ei sufficiat, hoc satis esse puto, et magis fortassis expedire ut amplius non quaerat. Qui vero urgetur et animo sollicitatur neque hic stare potest ut ultra non pergat ad inquisitionem, illi satisfaciendum esse puto quantum fieri potest salva reverentia secretorum. Ecce ergo tu quicunque certus esse vis utrum peccata illa amplius redeant, quae semel dimissa fuerint; videamus ergo et discutiamus

quod te sollicitet. Peccata, inquis, mea dimissa fuerunt; volo scire si amplius debeant imputari. Quid ergo tibi videtur? Mihi, inquis, non videtur quod debeant denuo imputari peccata quae dimissa sunt. Alioquin mutabilis videtur Deus qui non teneat sententiam suam, et tam facile mutet judicium suum. Quomodo mutet? In hoc, inquis, mutet, quia cum prius mihi peccata mea condonavit, dixit quod amplius ea a me non requireret. Non enim condonasset nisi hoc dixisset. Nunc autem iterum ea requirit, et exigit ad poenam a me quae prius dimiserat; ideo dico quod si dicitur Deus peccata quae semel dimisit iterum imputare, mutabilis praedicatur, et varians verbum suum quod semper constare debet. Propterea igitur quia hoc esse non potest, videtur mihi,

quod peccata quae semel a Deo dimissa sunt, nulla ratione debeant amplius imputari. Si fortassis tibi videbitur et hac ratione confirmabis te, ut non timeas periculum tuum. Sed dic mihi modo quomodo intelligas id quod dicis; peccata tua tibi dimitti. Si enim non intelligis quomodo recedunt, non intelligis quomodo redeunt, imo si non intelligis quomodo adsunt, non intelligis quomodo recedunt vel quomodo redeunt. Quid ergo dicitur cum dicitur Deus peccata imputare? Si dicitur quia quando imputat peccanti irascitur, ergo quando poenitenti condonat peccata placatur. Si ergo dicimus quod Deus aliquando iratus postea placetur, quomodo negare poteris quin in hoc ipso mutetur? Quando ergo imputat et quando condonat non mutatione

sui, sed mutatione tui, imputat et condonat. Peccata imputat quando peccatorem dignum poena judicat. Peccata condonat quando poenitentem dignum venia judicat. Et utrobique idem ipse est. Tu mutaris de alio in aliud; modo peccator per culpam, modo justus per poenitentiam. Ipse non mutatur, sed idem permanet semper; et stans in illo quod ipse est immutabiliter videt et discernit quod tu variabiliter factus es, sive de bono malus, sive de malo bonus. Et quando te peccatorem videt, imputat tibi peccata tua, quia talem te discernit quem digne puniat; quando autem poenitentem te videt, peccata tua tibi condonat, quia talem te discernit, cui juste parcat. Haec autem omnia ipse immutabiliter operatur, quia et cum tu per poenitentiam

peccator esse desinis, non tamen ipse desinit scire qualis fuisti, et cum justus esse incipis, non tamen ipse incipit scire quod tu esse incipis; quia et antequam inciperes scivit qualis tu futurus fuisti et cum desieris esse quod eras non tamen ignorat ipse qualis fuisti. Non ergo sic intelligas quasi mutetur Deus cum tu mutaris, sed quia propterea peccata tibi imputare dicitur, quia ira sua et indignatione dignum te discernit; eadem autem postea condonare peccata, quando venia et misericordia dignum agnoscit. Si ergo hoc est peccata imputari reum esse per culpam, et peccata condonari, justum fieri per poenitentiam, quare peccata ad hominem reverti non dicantur, cum ipse homo ad peccata revertitur? Sed dicis mihi: Ego quando

ad peccata revertor, ita revertor, ut simile aliquid agam illi quod prius egi, non tamen hoc ipsum quod prius egi. Et si idem ago, idem similitudine, non idem veritate. Idem quia simile illi, non idem quia illud. Una similitudo agendi, non tamen actio una. Si ergo dicor pro praeteritis delictis idcirco puniri debere, quia post illa dimissa ad similia perpetranda redeo; ego sic justum esse fateor, si hoc modo pro illis puniri dicor quomodo illa perpetrare dicor. Si autem propter hoc solum prima mala agere denuo dicor, quia alia quaedam ago similia illis, pari modo cum pro illis dicor puniendus, non aliud intelligendum ratio suadet, quam me puniendum esse pro iis quae similia prioribus postea perpetravi. Non autem

Tous les livres