De sacramentis christianae fidei (page 78)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

noctis tenebris ea quae aspiciebatur subtrahitur; et quasi quotidie resurgit dum lux ablata oculis suppressa iterum nocte reparatur. Per momenta quippe temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere; a fructuum prolatione cessare. Et ecce quasi ex arescente subito ligno velut quadam resurrectione veniente, videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ipsius resurrectionis exquiro. Credo namque quod resurrecturus sum, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse vel aerio, an in eo quo maneo corpore surgam. Sed si in aerio corpore resurrexero, jam non ero ego qui resurgo. Nam quomodo

est vera resurrectio, si vera non poterit esse caro? Aperta ergo ratio suggerit quod, si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Neque enim recta resurrectio dici potest, ubi non surgit quod ceciderit. Unde etiam Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus et latus; palpanda ossa, et carnem praebuit, dicens: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere . Jam vero de resurrectione carnis, non sicut quidam resurrexerunt iterumque sunt mortui; sed in vitam aeternam sicut Christi ipsius resurrectio, quemadmodum possum breviter disputare, et omnibus quaestionibus quae de hac removeri solent satisfacere non invenio. Resurrecturam tamen carnem

omnium quicunque nati sunt, nascuntur, et mortui sunt, et morientur, nullo modo Christianus debet dubitare. Unde prima occurrit de abortivis fetibus quaestio, qui jam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita nati ut jam possint renasci. Si resurrectos eos dixerimus qui jam formati sunt utcunque tolerari potest quod dicitur. Informes vero abortivos quis non proclivius perire arbitretur sicut semina quae concepta non fuerint? Sed negare quis audeat et si affirmare non audeat, id acturam resurrectionem, ut quidquid formae defuit impleatur, atque ita non si perfectio quae accessura erat tempore quemadmodum non erunt vitia quae accesserunt tempore, ut neque in eo quod aptum et congruum dies allaturi fuerant, natura fraudetur, neque in eo

quod adversum et contrarium dies attulerit, natura turpetur; sed integrabitur quod nondum erat, et integrum instaurabitur quod nondum fuerat vitiatum.

CAP. XIV. De abortivis et monstris utrum resurgent et qualia.

Super hoc scrupulosissime quidem inter doctissimos quaeri solet et disputari potest, quod utrum ab homine inveniri possit ignoro. Quando incipit homo, in utero vivere utrum sit quaedam occulta vita, quae nondum motibus viventis appareat. Nam negare vixisse puerperia quae propterea membratim exsecantur et ejiciuntur ex uteris praegnantium, ne matrem quoque (si mortua ibi relinquantur) occidant,

impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest. Mortuus vero ubicunque mors illi potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat mortuorum reperire non possum. Neque enim monstra quae nascuntur et vivunt quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut vitiata resurrectura credenda sunt, aut non potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem qui nuper natus est in oriente de quo fratres dilectissimi qui eum viderunt retulerunt; beatus Hieronymus presbyter scriptum reliquit, absit, inquam, ut unum duplicem hominem, ac non potius duos homines quod futurum fuerat si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus! Ita et caetera quae singuli

quique partus vel amplius vel minus aliquid habendo quadam nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram resurrectione revocabuntur, ita ut singula sua corpora obtineant, nullis cohaerentibus etiam quaecunque cohaerentia nata fuerant; sed seorsum sibi singulis sua membra gestantibus, quibus humani corporis complebitur integritas. Non perit Deo terrena materies de qua mortalium creatur caro, sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcunque aliorum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcunque animalium vel hominum cibum cedat, carnemque mutetur; illi animae humanae puncto temporis redibit quae illam primitus ut homo fieret, atque cresceret

Membrorum omnium reformatio non solum ex terra verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadavera recesserunt in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur. Ipsa itaque terrena materies quae discedente anima fit cadaver; non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsae sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin si capillus redit, quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod totius dempsit exsectio immoderata et indecens cogitantibus et ideo

resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. Sed, quemadmodum si statua cujuslibet volubilis metalli, aut in igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam velit artifex rursus ex illius mensurae quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem quae particula materiae cuique membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat restituta resumeret; ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat eam mirabili et ineffabili celeritate restituet. Nec aliquid attinebit ad ejus rei integritatem, utrum capili ad capillos redeant, an ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in alias partes corporis revocetur curante artificis

providentia ne quid indecens fiat. Nec illud est consequens ut ideo diversa statura sit reviviscentium singulorum, quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consil o Creatoris, ut in effigie sua cujuscunque proprietas et discernibilis similitudo servetur; in caeteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur, ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat; et quod alicui defuerit ille suppleat qui de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sicut est vocum quibus impletur cantus, hoc fiet cuique de materia corporis sui, quod et hominem

reddat angelicis coetibus et nihil inconveniens eorum sensibus ingerat. Indecorum quippe aliquid ibi non erit; sed quidquid futurum est hoc decebit, quia nec futurum est si non decebit.

Si enim statuam potest artifex homo (quam propter aliquam causam deformem fecerat) conflare et pulcherrimam reddere ita ut nihil substantiae sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa forma priore indecenter exstabat, nec parilitati partium congruebat, non de toto unde fecerat amputare atque separare, sed ita conspergere universa atque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem, quid de Omnipotente sentiendum est?

CAP. XVII. Quod sanctorum corpora sine vitio resurgent, et incorruptibilia.

Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate. In quibus tanta felicitas erit, propter quod et spiritualia dicta sunt cum procul dubio corpora futura sint, non spiritus. Sed sicut nunc animale corpus dicitur, quod nunc corpus non anima est, ita tunc spirituale corpus erit, corpus tamen non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem quae nunc aggravat animam , et vitia quibus caro adversus spiritum concupiscit , tunc non erit caro sed corpus, quia et coelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt . Et tanquam exponens quid dixerit: neque incorruptio, inquit, corruptionem possidebis : quod prius dixit caro et sanguis, hoc posterius dixit corruptio; et quod prius dixit regnum Dei, hoc posterius incorruptionem. Quantum autem attinet ad substantiam etiam tunc caro erit. Propter quod post resurrectionem corpus Christi caro appellatum est. Ideo ait Apostolus: Seminatur corpus animale, surget spirituale ; quoniam tanta erit concordia carnis et spiritus vivificante spiritu sine sustentaculo alicujus indigentiae subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis, sed sicut foris neminem, ita nec intus nosmetipsos patiemur inimicos

CAP. XVIII. Quod infantes non in ea statura resurgent qua mortui sunt.

Quid ergo dicturi sumus de infantibus, nisi quod non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui. Sed quod eis tardius accessurum erat tempore hoc sunt illo Dei opere miro atque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini ubi ait: Capillus capitis vestri non peribit , dictum est non defuturum esse quod fuit; non autem negatum est adfuturum quod defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis. Perfectio quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit jam statura longiore esse non possit. Hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur atque nascantur; sed habent in ratione non in mole, sicut

ipsa membra omnia jam sunt latentia in semine cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes aut si quid ejusmodi. In qua ratione uniuscujusque materiae indita corporali jam quodammodo ut ita dicam lineatum videtur esse quod nondum est imo quod latet, sed accessu temporis erit, vel potius apparebit. In hoc ergo infans jam aut brevis aut longus est, qui longus brevisve futurus est. Restat ergo ut suam recipiat quisque mensuram, qualem habuit in juventute, etiam si senex est mortuus, vel fuerat habiturus, si ante est defunctus, ut nec ultra nec citra juvenilem formam resurgant corpora mortuorum, sed in ea aetate de robore usque ad quam Christum pervenisse cognovimus. Circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi hujus doctissimi homines

juventutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata inde jam hominem in detrimenta vergere gravioris ac sensualis aetatis; et ideo non esse dictum in mensuram corporis vel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi .

CAP. XIX. Quod omnes in eadem statura resurgent quam in perfecta vel juvenili aetate scilicet habuerunt vel habituri fuerunt.

Illud quod ait Apostolus: Praedestinatos conformes fieri imaginis Filii Dei , potest sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes. Si autem in his verbis qua forma resurrectura sint corpora sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista

conformatio non quantitatis intelligenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore quam vel erant vel futuri erant juvenili aetate. Si quis vero in eo corporis modo in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.

Quicunque vero ab illa perditionis massa quae facta est per hominem primum non liberantur per unum mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo et ejus angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecunque in eis deformia et vitiosa

membra gestaverunt inquirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum vel habitudo vel pulchritudo quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo erit in eis corpus incorruptibile, si dolere poterit, aut quomodo corruptibile si non poterit. Non enim est vera vita nisi ubi feliciter vivitur, nec vera incorruptio nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, et ut ita dicam mors ipsa non moritur; et ubi dolor perpetuus non interimit, sed affligit ipsa corruptio et non finitur; haec in Scripturis sanctis secunda mors dicitur. Nec prima tamen qua suum corpus anima relinquere cogitur, nec secunda qua poenale corpus anima relinquere non permittitur homini

accidisset, si nemo peccasset. Mitissima sane omnium poena erit eorum, qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, et in caeteris quae addiderunt tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem quanto hic habebit minorem iniquitatem.

Necesse est, aiunt quidam, ut terrena corpora naturale pondus vel in terra teneat vel cogat ad terram; et ideo in coelo esse non possunt. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa atque fructuosa quae paradisi nomen obtinuit, et de ponderibus elementorum sic argumentantur. Quoniam

scilicet a magistro Platone didicerunt: mundi duo corpora maxima atque postrema duobus mediis: aere scilicet et aqua esse copulata atque conjuncta. Ac per hoc, inquiunt, quoniam terra ab hinc sursum versus est prima secunda aqua super terram, tertius aer super aquam, quartum super aerem coelum, Non potest esse terrenum corpus in coelo. Momentis enim propriis ut ordinem suum teneant sua elementa librantur. Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas quam possidet vanitas.

Quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius, nisi forte qui per plumarum et pennarum levitatem donavit avium terrenis corporibus ut portentur in aere, immortalibus

factis corporibus hominum non poterit donare virtutem qua in coelo etiam possint habitare: nam cum terrenorum corporum sicut onera gestando sentire consuevimus, quanto major est quantitas tanto fit major et gravitas; tamen membra suae carnis leviora portat anima cum in sanitate robusta sunt, quam in languore cum macra sunt. Et cum aliis gestantibus onerosior sit salvus et validus quam exilis et morbidus; ipse tamen ad suum corpus movendum et portandum agilior est cum in bona valetudine plus habet molis, quam cum in peste vel fame minimum roboris. Tantum valet etiam in habendis terrenis corporibus quamvis adhuc corruptibilibus atque mortalibus non quantitatis pondus; sed temperationis modus. Et quis verbis explicet

quantum distat inter praesentem quam dicimus sanitatem et immortalitatem futuram? Non itaque redarguunt nostram fidem philosophi de corporum ponderibus. Est enim sic hinc sursum versus terra prima, aqua, secunda, aer tertius, coelum quartum, ut super omnia sit animae natura. Nam et Aristoteles quartum corpus eam dixit esse, et Plato nullum. Si quintum esset, certe superius esset caeteris. Cum vero nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid facit corpore? in hac mole quid agit subtilior omnibus? In hac pondere quid agit levior omnibus; in hac tarditate quid agit celerior omnibus? Itane per hujus tam excellentis naturae meritum non poterit effici ut corpus ejus

Tous les livres