Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 10)
quia vocem illam de cujus requaeritur, uno et singulari verbo designat; verbi gratia, ut conticescere est tacere.
CAP. I. De quibusdam sacrae Scripturae proprietatibus praemonitio.
CAP. VII. Quomodo legenda sit scriptura divina ad correctionem morum.
CAP. VIII. Lectionem esse incipientium, opus perfectorum, et quid monacho competat.
CAP. IX. De quinque gradibus, quibus exercetur vita justorum.
CAP. I. De quibusdam sacrae Scripturae proprietatibus praemonitio.
Non debet onerosum esse studioso lectori, quod tam varie, multipliciterque numerum et ordinem, et vocabula divinorum librorum tractamus, quia saepe accidit, ut haec minima ignorata, magnarum rerum et utilium notitiam obscurent. Quapropter semel se expediat lector, ut his quasi quibusdam clausulis, prima fronte reseratis, libero gressu possit deinde propositum iter currere, ne in singulis libris nova rudimenta quaerere oporteat. His ergo expeditis, deinceps caetera quae ad propositum opus valere videbuntur, tractabimus.
Scriptura triplicem habet modum intelligendi, id est historiam, allegoriam, tropologiam. Sane non omnia quae in divino reperiuntur eloquio, ad hanc triplicem intorquenda sunt interpretationem, ut singula historiam, allegoriam, et tropologiam simul continere credantur. Quod etsi in multis congrue assignari possit, ubique tamen observare aut difficile est, aut impossibile. Sicut enim in citharis et hujusmodi organis musicis non quidem omnia quae tanguntur canorum aliquid resonant, sed tantum chordae; caetera tamen in toto citharae corpore ideo facta sunt, ut essent ubi connecterentur, et quo tenderentur illa quae ad cantilenae suavitatem modulaturus est artifex, ita in divinis eloquiis quaedam posita
sunt, quae tantum spiritualiter intelligi volunt; quaedam vero morum gravitati deserviunt; quaedam etiam secundum simplicem sensum historiae dicta sunt, nonnulla autem quae et historice, et allegorice, et tropologice convenienter exponi possunt. Unde modo mirabili omnis divina Scriptura ita per Dei sapientiam convenienter suis partibus aptata atque disposita est, ut quidquid in ea continetur, aut vice chordarum spiritualis intelligentiae suavitatem personet, aut per historiae seriem, et litterae soliditatem mysteriorum dicta sparsim posita continens,
et quasi in unum connectens, ad modum ligni concavi super extensas chordas simul copulet, earumque sonum recipiens in se, dulciorem auribus referat, quem non solum chorda edidit, sed et lignum modulo corporis sui formavit. Sic et mel in favo gratius. Et quidquid majori exercitio quaeritur, majori etiam desiderio invenitur. Oportet ergo tractare sic divinam Scripturam, ut nec ubique historiam, nec ubique allegoriam, nec ubique quaeramus tropologiam; sed singula in suis locis, prout ratio postulat, competenter assignare. Saepe tamen in una eademque littera omnia reperiri possunt; sicut historiae veritas et mysticum aliquid per allegoriam insinuet, et quid agendum sit, pariter per tropologiam demonstret.
Sciendum est etiam, quod in divino eloquio non tantum verba, sed etiam res significare habent, qui modus non adeo in aliis scripturis inveniri solet. Philosophus solam vocum novit significationem, sed excellentior valde est rerum significatio, quam vocum; quia hanc usus instituit, illam natura dictavit. Haec hominum vox est, illa vox Dei ad homines. Haec prolata perit, illa creata subsistit: « Vox tenuis est nota sensuum; res divinae rationis est simulacrum. » Quod ergo sonus oris, qui simul subsistere incipit et desinit, ad rationem mentis est; hoc omne spatium temporis ad aeternitatem. Ratio mentis intrinsecum
verbum est, quod sono vocis, id est verbo extrinseco manifestatur, et divina sapientia, quam de corde suo pater eructavit, in se invisibilis per creaturas, et in creaturis, agnoscitur. Ex quo nimirum colligitur, quam profunda in sacris litteris requirenda sit intelligentia, ubi per vocem ad intellectum, per intellectum ad rem, per rem ad rationem, per rationem pervenitur ad veritatem. Quod dum quidam minus docti non considerant, nullam in eis esse subtilitatem existimant, ubi exerceri possint ingenia, et ob hoc ad apostolorum scripturas se
transferunt, quia profecto nil aliud ibi concipiunt, nisi solam litterae superficiem, virtutem veritatis ignorantes. Quod autem rerum significatione sacra utantur eloquia, brevi quodam et aperto exemplo demonstrabimus. Dicit Scriptura: Vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit . Hic si dixerimus leonem significare diabolum, non vocem, sed rem intelligere debemus. Si enim duae hae voces, id est diabolus et leo, unam et eamdem rem significant, incompetens est similitudo ejusdem rei ad seipsam. Restat ergo, ut haec vox leo animal ipsum significet, animal vero diabolum designet; et caetera omnia ad hunc modum accipienda sunt, ut cum dicimus vermem, vitulum, lapidem serpentem, et alia hujusmodi, Christum significare.
Illud quoque diligenter attendendum est, quod septem esse inter caeteras regulas locutionum sanctarum Scripturarum, quidam sapientes dixerunt. Prima regula est de Domino et ejus corpore, quae de uno ad unum loquitur, atque in una persona modo caput, modo corpus ostendit, sicut Isaias ait: Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis . In una enim persona duplici vocabulo nominata; et caput, id est sponsum; et Ecclesiam, id est sponsam manifestavit. Proinde notandum est in Scripturis, quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad
utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conveniat, prudens lector intelligat. Secunda regula est de Domini corpore uno ac simplice et permisto. Nam videntur quaedam uni convenire personae, quae tamen non sunt unius, ut est illud: Puer [servus] meus es tu Israel, ecce delevi ut nubes iniquitates tuas, et sicut nebulam peccata tua. Convertere [revertere] ad me, et redimam te . Hoc ad unum non congruit. Nam altera pars est cui peccata delevit, et cui dicit meus es tu; et altera cui dicit, convertere ad me, et redimam te; qui si convertantur, peccata eorum delentur. Per hanc enim regulam sic ad omnes loquitur Scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur
propter bonos; sed quid ad quem pertineat qui prudenter legerit discet. Tertia regula est de littera et spiritu, id est de lege et gratia; lege per quam praecepta facienda admoventur; gratia per quam ut operemur adjuvamur. Vel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritualiter sentienda sit. Namque et historice oportet fidem tenere, et spiritualiter legem intelligere. Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, veluti si uni populo vel civitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem contingere mundum. Nam licet adversus unam civitatem Babyloniam per Isaiam prophetam Dominus comminetur; tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et convertit contra totum mundum sermonem.
Certe si non diceret adversus universum orbem, non adderet infra generaliter, ut disperdat omnem, terram et visitabo super orbis mala , et caetera quae sequuntur ad intentionem mundi pertinentia, unde et adjecit: Hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec manus extensa super omnes gentes
. Item postquam sub persona Babyloniae arguit universum mundum, rursus ad eamdem quasi de genere ad speciem revertitur, dicens quae eidem civitati specialiter contigerunt. Ecce ego suscitabo super eos Medos . Nam regnante Balthassar, a Medis obtenta est Babylonia. Sic ex persona unius Aegypti totum vult intelligere mundum dicendo: Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, regnum adversus regnum . Cum
Aegyptus non multa regna, sed unum habuisse describatur regnum.
Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem majorem intelligitur. Sic est de triduo Dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus jacuerit in sepulcro, sed tamen a parte totum triduum accipitur. Vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel servituros in Aegypto, et sic inde egressuros. Qui tamen dominante Joseph Aegypto, damnati sunt; nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed annis quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt. Est et alia de temporibus figura,
per quam quaedam quae futura sunt, quasi jam gesta narrantur, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos; et: Diviserunt sibi vestimenta mea ; et his similia, in quibus futura, ac si jam facta sint, ita dicuntur. Sed cur quae adhuc facienda erant, jam facta narrantur? Quia ea quae nobis futura sunt, apud Dei aeternitatem jam facta sunt. Quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur; quando vero quae futura sunt, jam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem jam omnia facta sunt, quae futura sunt. Sexta regula est de recapitulatione. Recapitulatio est enim, dum Scriptura tendit ad illud, cujus narratio jam transierat,
sicut cum filios filiorum Noe Scriptura commemorasset , dicit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea quasi hoc etiam in hoc ordine temporum requiritur: Erat, inquit, omnis terra labium unum [labii unius, etc.], et vox una omnibus erat . Quomodo ergo secundum suas gentes, et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod jam transierat recapitulando est reversa narratio? Septima regula est de diabolo et ejus corpore, quod saepe dicuntur ipsius capitis, quae suo magis conveniunt corpori. Saepe vero videntur esse dicta membrorum, et non nisi capiti congruunt. Ex nomine quippe corporis intelligitur caput, ut est in Evangelio de zizaniis tritico admistis, dicente Domino: Inimicus
homo hoc fecit ; hominem ipsum diabolum vocans, et ex nomine corporis caput designans; item ex nomine capitis significatur corpus sicut in Evangelio dicitur: Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est . Judam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. Apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et hujus capitis corpus sunt omnes iniqui; sicque cum membris suis unus est, ut saepe quod corpori ejus dicitur, ad eum potius referatur. Rursum quod illi ad membra ipsius iterum deriventur, sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam, id est dum contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est diabolum oraculi sententiam derivat, dicens: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane
Postquam certam materiam praescripsimus lectori, et eas scripturas, quae ad divinam praecipue pertinent lectionem, suis nominibus assignando determinavimus, consequens videtur, ut etiam de modo et ordine legendi aliquid dicamus, quatenus ex his quae dicta sunt, agnoscat, cui rei studium impendere debeat; ex his vero quae sunt dicenda, ejusdem studii sui modum et rationem accipiat. Quia vero facilius quid agendum sit intelligimus, si prius quid non sit faciendum agnoverimus; instruendus est primum quid cavere debeat, ac deinde informandus qualiter ea quae sunt agenda, perficiat. Dicendumque est quid sit, quod ex tanta turba discentium, quorum multi
et ingenio pollent, et vigent exercitio, tam pauci et tam numerabiles inveniantur, quibus ad scientiam pervenire contingat. Et ut de illis taceam, qui naturaliter sunt hebetes et tardi ad intelligendum, hoc maxime me movet, et dignum quaestione videtur, unde hoc accidit, quod duo pari ingenio, et aequali studio uni lectioni intendunt, nec tamen simili effectu ejus intelligentiam consequuntur. Alter cito quod quaerit apprehendit, alter diu laborat, et parum proficit. Sed sciendum est quod in quolibet negotio duo sunt necessaria: opus videlicet, et ratio operis, quae ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero, aut inutile sit aut minus efficax. Verumtamen « melior, ut dicitur, prudentia est fortitudine; » quia et pondera aliquando quae viribus movere non possumus,
arte levamus. Sic nimirum est in omni studio, qui sine discretione operatur, laborat quidem, sed non proficit, et quasi aerem verberans, vires in ventum fundit. Aspice duos pariter silvam transeuntes, et hunc quidem per devia laborantem, illum vero recti itineris compendia legentem, pari motu cursum tendunt, sed non aeque cito perveniunt. Quid autem Scripturam dixerim nisi silvam, cujus sententias quasi fructus quosdam dulcissimos legendo carpimus, tractando ruminamus? Qui ergo in tanta multitudine librorum legendi modum et ordinem non custodit, quasi in condensitate saltus oberans tramitem recti itineris perdidit; et est inter eos unde dicitur, semper discentes, et nunquam ad
scientiam pervenientes. Tantum enim valet discretio, ut sine ipsa et omne otium turpe sit, et laborinutilis. Ut autem universaliter complectamur. Tria sunt quae praecipue studiis legentium obesse solent; negligentia, imprudentia, fortuna. Negligentia est, quando ea quae discenda sunt, vel prorsus praetermittimus vel minus studiose discimus. Imprudentia est, quando congruum ordinem et modum in his quae discimus, non servamus. Fortuna est in eventu, casu, sive naturaliter contingente, quando vel paupertate, vel infirmitate, vel naturali tarditate, sive etiam doctorum raritate; quia aut non inveniuntur qui doceant, aut qui bene doceant, a proposito nostro retrahimur. In his autem rebus de primo quidem, id est negligentia lector admonendus est; de
secundo vero, id est imprudentia instruendus; de tertio autem, id est fortuna adjuvandus.
Quisquis ad divinam lectionem erudiendus accesserit, primum qualis sit fructus ejus agnoscat. Nil enim sine causa appeti debet, nec desideria trahit, quod utilitatem non promittit. Geminus est divinae lectionis fructus, quia mentem vel scientia erudit vel moribus ornat. Docet quod scire delectet, et quod juvari expediat. Quorum alterum, id est scientia magis ad historiam et allegoriam; alterum, id est institutio morum ad tropologiam magis respicit. Omnis divina Scriptura refertur ad hunc finem. Sane quamvis expediat magis justum esse, quam sapientem, scio tamen plures in studio sacri eloquii
scientiam quaerere quam virtutem. Ego autem quoniam neutrum improbatum, sed utrumque necessarium et laudabile esse censeo: quid cujusque intentioni competat paucis absolvam. Et primum quidem de eo qui moralitatis gratiam amplectitur, expediam.