Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 9)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Tribus nominibus vocatum esse Salomonem Scriptura manifestissime docet: , Idida, id est dilectum Domini, quia eum dilexit Dominus; , Coeleth, id est ecclesiasten; Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est Ecclesiam congregat, quem nos nuncupare possumus concionatorem, qui loquitur non ad unum specialiter, sed ad totam concionem populi. Porro pacificus vocatus est, eo quod in regno ejus pax fuerit. Is itaque juxta numerum vocabulorum tria edidit volumina, primum quod Hebraice , Massoth, Graece parabolae, Latine proverbia inscribitur, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum, et imagines veritatis ostenderit. Quae videlicet parabolae in fine ab eo loco in quo ait: Mulierem fortem quis

inveniet , alphabeto texuntur; sicut Lamentationes Jeremiae, et caetera quaedam Scripturae cantica. Secundum quod Hebraice , Coeleth, Graece Ecclesiastes, Latine concionator dicitur, eo quod sermo ejus non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos, generaliter, quasi ad totam concionem et Ecclesiam dirigatur. Tertium , Sira Sirim, id est Cantica canticorum, quod est quasi epithalamium, id est carmen nuptiale Christi et Ecclesiae. In Proverbiis parvulum docet, et quasi in officiis per sententias erudit, unde et ad filium ei crebro sermo repetitur. In Ecclesiaste vero maturae virum aetatis instituit, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. Ad extremum

jam consummatum virum, et calcato saeculo praeparatum in Cantico canticorum Sponsi jungit amplexibus. Haud procul dubio ab hoc ordine doctrinarum, et philosophi suos sectatores erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur, et quem in his profecisse perspexerint, ad theologiam usque perducant. Daniel apud Hebraeos non inter prophetas, sed inter agiographos habetur. Hunc secundum LXX interpretes catholica Ecclesia non legit, eo quod multum a veritate discordet. Daniel maxime et Abdias propheta, et una pars Jeremiae, Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaico sermone conscripti sunt. Job quoque cum Arabica lingua plurimam habet societatem. Daniel apud Hebraeos nec Susannae habet historiam, nec

hymnum trium puerorum, nec Beli, draconisque fabulas. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum, vel reliquorum dicere possumus; quia ea quae in lege, vel regum libris, vel omissa, vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter replicantur. Hic Hebraice dicitur , Dabreiamin, quod interpretatur Verba dierum; quod significantius Chronicon totius divinae historiae possumus appellare. Liber Esdrae quartus est, in quo ejusdem Esdrae Neemiaeque sermones sub uno volumine continentur. Secundus, tertius et quartus apocryphi sunt. Liber qui Sapientia Salomonis inscribitur, ideo sapientia vocatur, quia in eo Christi adventus (qui est sapientia Patris) et passio evidenter

exprimitur. Liber Jesu filii Sirac ideo Ecclesiasticus dicitur, quod de totius Ecclesiae disciplina religiosae conversationis, magna cura et ratione sit deditus. De his duobus Hieronymus sic dicit. Fertur paranetos Jesu filii Sirac liber, et alius pseudographus, qui Sapientia Salomonis inscribitur, quorum priorem Hebraicum reperi, non Ecclesiasticum apud nos, sed parabolas praenotatum. Cui juncti erant Ecclesiastes et Cantica canticorum, ut simitudinem Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coaequarent. Secundus apud Hebraeos nusquam est, quia et ipse stylus Graecam eloquentiam redolet. Et nonnulli scriptorum veterum esse hunc Judaei Philonis affirmant. Sicut ergo Judith et Tobiae, et Machabaeorum libros

legit quidem Ecclesia; sed inter canonicas eos Scripturas non recipit; sic et haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Quomodo ergo viginti duo elementa sunt, per quae Hebraice scribimus omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur; ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei doctrina tenera adhuc et lactens viri justi eruditur infantia. Quidam historiam Ruth et lamentationes Jeremiae seorsum per se inter agiographa computantes, et hos duos praecedentibus viginti duobus addentes, viginti quatuor Veteris Legis libros numerant; figura et numero viginti quatuor seniorum, qui in Apocalypsi Agnum adorant.

Sicut omnis scriptura Veteris Testamenti lex appellari potest, specialiter tamen libri Moysi quinque lex dicuntur; ita generaliter totum Novum Testamentum Evangelium dici potest, sed tamen specialiter ista quatuor volumina, Matthaei scilicet Marci, Lucae atque Joannis, in quibus facta et dicta Salvatoris plane explicantur, nuncupari meruerunt. Evangelium interpretatur bonum nuntium, quia aeterna bona promittit; non terrenam felicitatem, ut Vetus Testamentum secundum litterae intellectum.

primus excogitavit, postea Eusebius Caesariensis secutus plenius composuit; qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus, qui reliquorum evangelistarum similia aut propria dixerunt. Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros, in quibus quatuor eadem dixerunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes. Secundus in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres: Matthaeus, Lucas, Joannes. Quartus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Joannes. Quintus, in quibus duo: Marcus, Lucas. Sextus, in quibus duo: Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo: Matthaeus, Joannes. Octavus, in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus, in quibus duo: Lucas, Joannes.

Decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim evangelistas numerus quidem capitulis affixus adjacet, quibus numeris subdita est area quaedam in imo notata, quae indicat in quo canone positus sit numerus, cui subjecta est area. Verbi gratia: Si est area prima in primo canone. Si secunda in secundo, si tertia in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum pervenies. Si igitur aperto quolibet Evangelio placuerit scire, qui reliquorum evangelistarum similia dixerint, assumes adjacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, et ibi invenies, qui et quid dixerint; et ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur per

Canon autem Graece, Latine regula interpretatur. Regula autem dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque corrigat. Canones autem generalium conciliorum, a temporibus Constantini coeperunt. In praecedentibus namque annis persecutione fervente docendarum plebium minime dabatur facultas; inde Christianitas in diversas scissa haereses est, quia non erat commeatus [ al. licentia] episcopis in unum conveniendi, nisi temporibus supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregandi. Sub

hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes juxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum, post apostolos, Symbolum tradiderunt.

Inter caetera autem concilia quatuor sunt venerabiles synodi, quae totam principaliter fidem complectuntur quasi Evangelia, vel totidem paradisi flumina. Harum prima Nicaena synodus trecentorum XVIII episcoporum Constantino Augusto imperante, peracta est, in qua Arianae perfidiae condemnata blasphemia, quam de inaequalitate sanctae Trinitatis, idem Arius asserebat, consubstantialem Deo Patri Deum Filium, eadem sancta synodus per Symbolum definivit. Secunda synodus, CL Patrum sub Theodosio

seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium, Spiritum sanctum negantem Deum esse condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum demonstravit dans symboli formam, quam tota Graecorum et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat. Tertia synodus Ephesina prima CC episcoporum sub juniore Theodosio Augusto edita est, quae Nestorium, duas personas in Christo asserentem justo anathemate condemnavit, ostendens in duabus naturis unam Domini nostri Jesu Christi personam. Quarta synodus Chalcedonensis DCXXX, sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutichem Constantinopolitanum abbatem, Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et ejus defensorem

Dioscorum quemdam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis, una Patrum sententia praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinae et humanae confiteantur naturae. Hae sunt quatuor principales synodi, fidei doctrinam plenissime praedicantes. Sed et si qua sunt consilia, quae sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt; post istarum quatuor auctoritatem omni manent stabilita vigore, quorum gesta in hoc opere continentur condita. Synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. Concilii vero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione

tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum, quasi consilium. Nam cilia oculorum sunt integumenta. Unde et considium consilium, d in l littera transeunte. Coetus vero conventus est, vel congregatio a coeundo, id est conveniendo in unum. Unde et conventus est nuncupatus, sicut conventus coetus concilium, a societate multorum in unum. Epistola Graece missa interpretatur Latine. Epistolae canonicae, id est regulares, quae etiam dicuntur catholicae, id est universales; quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt. Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis Ecclesiae historiam digerunt, et apostolorum vocantur: Apocalypsis ex Graeco in Latinum revelatio

interpretatur, juxta quod Joannes dicit: Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illis Deus palam facere servo suo Joanni .

Apud nos Pamphilus martyr, cujus vitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecae studio adaequare contendit. Hic enim in Bibliotheca sua prope triginta millia voluminum habuit. Hieronymus quoque atque Gennadius ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes, ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno voluminis indiculo comprehenderunt.

De nostris apud Graecos, Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum suorum

numero superavit. Denique Hieronymus sex millia librorum ejus se legisse fatetur. Horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sua vicit. Nam tanta scripsit, ut diebus ac noctibus non solum scribere libros ejus quisquam, sed ne legere quidem accurate valeat. Scripserunt et alii catholici viri multa, et insignia opera; Athanasius Alexandrinus episcopus, Hilarius Pictaviensis episcopus, Basilius Capadocenus episcopus, Gregorius Theologus, et Gregorius Nazianzenus episcopus, Ambrosius Mediolanensis episcopus, Theophilus Alexandrinus episcopus, Joannes Constantinopolitanus episcopus, Cyrillus Alexandrinus episcopus, Leo papa, Proculus, Isidorus Hispalensis, Beda, Cyprianus martyr et

Carthaginensis episcopus, Hieronymus presbyter, Origenes, cujus scripta nec omnino refutat, nec per omnia recipit Ecclesia, Orosius, Sedulius, Prudentius, Juvencus, Arator et Ruphinus, qui multos libros edidit, et interpretatus est quasdam scripturas. Sed quoniam beatus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentire debemus, quae et Hieronymus. Gelasius etiam fecit quinque libros adversus Nestorium et Eutichem, et tractatus in modum Ambrosii. Item libros duos adversus Arium, fecit etiam sacramentorum praefata, et orationes et epistolas fidei. Dionysius Areopagita, episcopus ordinatus Corinthiorum, multa ingenii sui volumina reliquit. Item Chronica Eusebii Caesariensis, atque ejusdem historiae ecclesiasticae libri, quamvis in

primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum, propter rerum tamen singularum notitiam, quae ad instructionem pertinet, non usquequaque Ecclesia refutat. Cassiodorus quoque, qui in explanatione Psalmorum satis utile opus scripsit. Sunt adhuc et alii multi, quorum nomina hic taceo.

Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis, lib. VIII apocryphi. Actus Andreae apostoli apocryphus. Actus nomine Thomae apocryph. Evangelia nomine Barnabae apostoli apocryph. Evangelia nomine Thomae apostoli apocr. Evangelia nomine Andreae apostoli apoc. Evangelia

quae falsavit Lucianus apocr. Evangelia quae falsavit Titius apocr. Liber De infantia Salvatoris apocr. Liber De nativitate Salvatoris et de sancta Maria, vel de obstetrice ejus apocr. Liber qui appellatur pastoris apoc. Libri omnes quos fecit Leutius discipulus diaboli apocr. Liber qui appellatur Fundamentum apocr. Liber qui appellatur Thesaurus apocr. Liber qui est De filiabus Adae vel Genesis apoc. Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum versibus apocr. Liber qui appellatur Actus Teclae et Pauli apoc. Liber qui appellatur Nepotis apocr. Liber Proverbiorum ab haereticis conscriptus, et sancti Sixti nomine signatus apocr. Revelatio quae appellatur Pauli apocr. Revelatio quae appellatur Thomae apostoli apocr. Revelatio quae appellatur Stephani apoc.

Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae apoc. Liber qui appellatur Poenitentia Adam apoc. Liber Diogiae nomine gigantis, qui post diluvium cum dracone ab haereticis pugnasse perhibetur apocr. Liber qui appellatur Testamentum Job apocr. Liber qui appellatur poenitentia Origenis apoc. Liber qui appellatur poenitentia Cypriani apocr. Libri qui appellantur Jamne et Mambre, apocr. Liber qui appellatur Sors apostolorum apocr. Liber Lusan apocr. Liber canonum apostolorum apocr. Liber physiologus ab haereticis conscriptus, et beati Ambrosii nomine praesignatus apocr. Historia Eusebii Pamphyli apocr. Opuscula Tertulliani sive Africani apoc. Opuscula Posthumiani et Galli apocr. Opuscula Montani et

Priscillae, et Maximillae apoc. Omnia opuscula Fausti Manichaei apocr. Opuscula alterius Clementis Alexandrini apocr. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum apocr. Opuscula Victorini Pictaviensis apocr. Opuscula Fausti Reginensis apoc. Opuscula Frumentii apocr. Epistola Jesu ad Abgarum apocr. Passio Cyrici et Julitae apocr. Passio Georgii apoc. Scripta quae appellantur Salomonis Contradictio apocr. Philacteria omnia quae non ab angelo, ut illi confingunt, sed magis a daemone conscripta sunt apocr. Haec et his similia quae Simon Magus, Nicolaus, Cherinthus, Marcion, Basilides, Chion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus, qui simili errore defecerunt. Montanus quoque cum suis obscoenissimis sequacibus. Apollinaris, Valentinus, Manichaeus,

Faustus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Fabatius, Calixtus, Donatus, et Eustachius, Nibianus, Pelagius, Julianus et Laciensis, Coelestinus, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Euticius, Petrus et alter Petrus, e quibus unus Alexandriam, alter Antiochiam maculavit, Achatius Constantinopolitanus cum consortibus suis, necnon et omnes haereses, quas ipsi eorumque discipuli, sive schismatici docuerunt vel scripserunt: quorum nomina minime retinemus, non solum repudiata, verum etiam ab omni catholica et Romana Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus, auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.

CAP. XVI. Quaedam etymologiae dictionum ad lectionem pertinentium.

Codex multorum librorum est: liber unius voluminis, et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod in se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. Volumen dicitur a volvendo. Liber est interior cortex arboris, in quo antiqui ante usum chartae vel membranarum scribere solebant. Unde et scriptores librarios vocabant, unde dictus est liber volumen. Scheda cujus diminutivum est schedula, Graecum nomen est. Et dicitur scheda proprie quod adhuc emendatur, et necdum in libros redactum est. Chartarum usus primum apud Memphim civitatem Aegypti

inventus est. Dicta autem charta, quod carptim papiri tegmen decerptum glutinatur, et sic charta conficitur, cujus genera plura sunt. Pergamenum dicitur a Pergamio, ubi inventum est. Dicuntur etiam membranae, quia ex membris pecudum detrahuntur. Fiebant autem membranae primum lutei coloris, postea Romae candidae membranae repertae sunt. Homilia dicitur quasi sermo popularis; sicut ubi verbum fit ad populum. Tractatus est unius rei multiplex expositio. Dialogus est collatio duorum vel plurium; Latini sermonem dicunt. Sermo autem dictus, quia seritur inter utrumque. Commentaria dicta quasi cum mente, vel a comminiscor. Sunt enim interpretationes vel commentaria juris vel Evangelii. Dicunt quidam commenta appellanda gentilium

librorum, expositiones autem divinorum. Glossa Graecum est, et interpretatur lingua, quia quodammodo loquitur significationem subjectae dictionis. Hanc philosophi adverbum [ al. adverbium] dicunt,

Tous les livres