Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 11)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAP. VII. Quomodo legenda sit Scriptura divina ad correctionem morum.

Qui virtutum notitiam et formam vivendi in sacro quaerit eloquio, hos libros magis legere debet, qui hujus mundi contemptum suadent, et animam ad amorem conditoris sui accendunt, rectumque vivendi tramitem docent, qualiterque virtutes acquiri, et vitia declinari possint, ostendunt. Primum enim,

inquit, quaerite regnum Dei et justitiam ejus ; ac si aperte dicat: Et coelestis patriae gaudia desiderate, et quibus justitiae meritis ad ea perveniatur, solerter inquirite. Utrumque bonum, utrumque necessarium amate et quaerite. Si amor est, otiosus esse non potest. Pervenire desideratis; discite quomodo perveniatur quo tenditis. Haec vero scientia duobus modis comparatur, videlicet exemplo, et doctrina exemplo, quando sanctorum facta legimus, doctrina quando eorum dicta ad disciplinam nostram pertinentia discimus. Inter quae beatissimi Gregorii singulariter scripta amplexanda existimo, quae quia mihi prae caeteris dulcia, et aeternae vitae amore plena visa sunt, nolo silentio praeterire.

in libris quos legerit, discat non solum colore dictaminis, sed virtutum aemulatione provocari, ut eum non tam verborum pompositas aut concinnatio, quam veritatis pulchritudo delectet. Sciat etiam ad propositum suum non conducere, ut inani raptus desiderio scientiae, obscuras, et profundae intelligentiae Scripturas exquirat, in quibus magis occupetur quam aedificetur animus, ne sic eum sola lectio teneat, ut a bono opere vacare compellat. Christiano philosopho lectio exhortatio debet esse non occupatio; et bona desideria pascere, non necare. Relatum mihi aliquando memini de quodam sitis probabilis vitae viro, qui tanto sanctarum Scripturarum amore flagrabat, ut eis continuum impenderet studium. Cumque in dies crescente

scientia cresceret et desiderium ejus; coepit tandem sapientiam zelatus imprudenter (spretis simplicioribus Scripturis) profunda quaeque et obscura rimari atque aenigmatibus prophetarum enodandis, et mysticis sacramentorum intellectibus vehementer insistere. Sed mens humana tantum non sustinens pondus, coepit mox et rei magnitudine, et intentionis jugitate deficere, tantaque hujus importunae occupationis cura confundi, ut non solum jam ab utilibus, sed etiam a necessariis actibus cessaret. Verso siquidem eventu in contrarium, qui legere Scripturas ad aedificationem vitae suae coeperat; quia discretionis moderamine uti non novit, easdem nunc occasionem erroris habebat. Sed miseratione divina tandem per revelationem admonitus est, ne

amplius harum litterarum studio incumberet, sed sanctorum Patrum vitam et martyrum triumphos, aliasque tales simplici stylo dictatas, frequentare consuesceret; sicque in brevi ad statum pristinum reductus, tantam internae quietis gratiam accipere meruit, ut vere in eo illam Domini vocem impletam diceres, qua ipse nostrum laborem et dolorem considerans, pie nos consolari voluit, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos et deinceps invenietis, inquit, requiem animabus vestris . Hoc exemplum ideo apposui, ut ostenderem eis qui in disciplina non litteraturae, sed virtutum positi sunt, non oportere lectionem esse fastidio, sed oblectamento. Nam et

Propheta: Non cognovi, inquit, litteraturam, sive negotiationem, introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius. Deus, docuisti me a juventute mea, etc. Qui enim ad occupationem Scripturas, et (ut ita dicam) ad affiictionem spiritus legit, non philosophatur, sed negotiatur; vixque tam vehemens et indiscreta intentio superbiae carere valet. Quid autem delectione simplicis Pauli dicam, qui ante implere legem voluit quam discere? Quae nobis profecto satis exemplo esse potest, non auditores, neque lectores, sed factores potius justos esse ante Deum. Considerandum praeterea est, quod lectio duobus modis animo fastidium ingerere solet, et affligere spiritum, qualitate videlicet si obscurior fuerit, et quantitate si prolixior exstiterit, in quo

utroque magno uti moderamine oportet, ne quod ad refectionem quaesitum est, sumatur ad suffocationem. Sunt qui omnia legere volunt; tu noli contendere, sufficiat tibi, nihil tua interest, an non omnes legeris libros. Infinitus est librorum numerus; tu nolis sequi infinita. Ubi finis non est requies esse non potest; ubi requies non est, pax nulla est; ubi pax non est, Deus habitare non potest. In pace, inquit Propheta, factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus . In Sion, sed in pace, esse Sion oportet, sed pacem non amittere. Contemplare, et occupari noli. Noli avarus esse, ne forte semper egeas. Audi Salomonem, audi Sapientem, et disce prudentiam. Fili mi, inquit, amplius his ne requiras; faciendi plures libros, nullus est finis, frequensque

meditatio carnis afflictio est . Ubi ergo est finis? Finem loquendi omnes pariter audiamus Deus time, et mandata ejus observa: hoc est omnis homo

CAP. VIII. Lectionem esse incipientum, opus perfectorum, et quid monacho competat

Nemo me pro his quae superius commemoravi existimet lectorum diligentiam reprehendere, cum ego potius diligentes lectores ad propositum hortari intendam; et eos qui libenter discunt laude dignos ostendere, sed ibi locutus sum eruditis, nunc autem erudiendis, et doctrinam quae principium est disciplinae inchoantibus. Illis studium virtutum, istis vero interim exercitium lectionis propositum est sic tamen

ut nec hi virtute careant, nec illi prorsus lectionem omittant. Nam saepe minus providum est opus quod non praecedit lectio; et doctrina minus utilis, quam non sequitur bona operatio. Oportet autem summopere et illos cavere, ne forte ad ea quae retro sunt aspiciant; et istos consolari, si ubi illi sunt, quandoque pervenire desiderant. Utrosque ergo exerceri, et utrosque promoveri convenit. Nemo retro abeat, ascendere licet, sed non descendere. Si vero necdum ascendere potes, sta in loco tuo. Liber a culpa non est, qui alienum usurpat officium. Si monachus es, quid facis in turba? Si amas silentium cur declamantibus assidue interesse delectaris? Tu semper jejuniis et fletibus insistere debes, et tu

philosophari quaeris? Simplicitas monachi philosophia ejus est. Sed docere, inquis, alios volo. Non est tuum docere, sed plangere. Si tamen doctor esse desideras, audi quid facias. Utilitas habitus tui, et simplicitas vultus, innocentia vitae, et sanctitas conversationis tuae docere debent homines. Melius fugiendo mundum doces quam sequendo. Sed adhuc forte prosequeris, ecquid inquiens, nonne saltem si volo discere mihi licet? Supra dixi tibi, lege, et occupari noli. Exercitium tibi esse potest lectio, sed non propositum. Doctrina bona est, sed incipientium est. Tu vero te perfectum fore promiseras, et ideo tibi non sufficit, si incipientibus coaequaris. Plus aliquid te facere oportet. Considera ergo ubi sis, et quid agere debeas facile agnosces.

CAP. IX. De quinque gradibus, quibus exercetur vita justorum.

Quatuor sunt in quibus nunc exercetur vita justorum, et quasi per quosdam gradus ad futuram perfectionem sublevatur, videlicet lectio sive doctrina, meditatio, oratio, operatio. Quinta deinde sequitur contemplatio, in qua quasi quodam praecedentium fructu in hac vita etiam quae sit boni operis merces futura praegustatur. Unde Psalmista cum de judiciis Dei loqueretur, commendans ea statim subjunxit: In custodiendis retributio multa est

. De his quinque gradibus primus gradus, id est lectio incipientium est; supremus, id est contemplatio perfectorum; Et de mediis quidem quanto plures quis ascenderit, tanto perfectior erit; verbi

gratia: Prima lectio intelligentiam dat, secunda meditatio consilium praestat, tertia oratio petit, quarta operatio quaerit, quinta contemplatio invenit. Si ergo legis et intelligentiam habes et nosti jam quid faciendum sit, initium boni est, sed adhuc tibi non sufficit; nondum perfectus es. Scande itaque in arcem consilii, et meditare qualiter implere valeas, quod faciendum esse didicisti. Multi enim scientiam habent, sed pauci sunt qui noverint qualiter scire oporteat. Rursus quoniam consilium hominis sine divino auxilio infirmum est et inefficax, ad orationem erigere; et ejus adjutorium pete, sine quo nullum potes facere bonum, ut videlicet ipsius gratia, quae praeveniendo te illuminavit, subsequendo etiam pedes tuos dirigat in viam pacis; et quod in

sola adhuc voluntate est, ad effectum perducat bonae operationis. Deinde restat tibi, ut ad bonum opus accingaris, ut quod orando petis, operando accipere merearis, tecum operari vult Deus; non cogeris, sed juvaris. Si solus tu operaris, nil perficis; si solus Deus operatur, nil mereris. Operetur ergo Deus ut possis, opereris et tu ut aliquid merearis. Via est operatio bona, qua itur ad vitam. Qui viam hanc currit, vitam quaerit. Confortare et viriliter age. Habet haec via praemium suum, quoties ejus laboribus fatigati superne respectus gratia illustramur, gustantes et videntes quoniam suavis est Dominus . Sicque fit quod supradictum eum, quod oratio quaerit, contemplatio invenit. Vides

igitur quomodo per hos gradus ascendentibus perfectio occurrit, ut qui infra remanserit, perfectus esse non possit. Propositum ergo nobis debet esse semper ascendere; sed quoniam tanta est mutabilitas vitae nostrae, ut in eodem stare non possimus, cogimur saepe ad transacta respicere; et ne amittamus illud in quo sumus, repetimus quandoque quod

transivimus; verbi gratia: Qui in opere strenuus est, orat ne deficiat. Qui precibus insistit, ne orando offendat, meditatur quid orandum sit; et qui aliquando in proprio consilio minus confidit, lectionem consulit, et sic evenit, ut cum ascendendi nobis semper sit voluntas, descendere tamen aliquando cogat necessitas; ita tamen ut in voluntate non necessitate propositum nostrum consistat. Quod ascendimus propositum est, quod descendimus praeter propositum. Non hoc ergo, sed illud principale esse debet.

Satis, ut puto, aperte demonstratum est provectis, et aliquid amplius de se promittentibus non idem

esse propositum cum incipientibus; sed sicut illis aliquid conceditur, quod isti sine culpa minime agere possunt, ita etiam ab istis aliquid requiritur, quo illi nondum obligati sunt. Nunc igitur ad promissa solvenda redeo, ut videlicet ostendam qualiter eis divina Scriptura legenda sit, qui adhuc in ea solum quaerunt scientiam. Sunt nonnulli qui divinae Scripturae scientiam appetunt, ut vel divitias congregent, vel honores obtineant, vel famam acquirant, quorum intentio quantum perversa, tantum est miseranda. Sunt rursus alii, quos audire verba Dei et opera ejus discere delectat, non quia salutifera, sed quia mirabilia sunt. Scrutari arcana et inaudita cognoscere volunt; multa scire et nil facere. In vanum mirantur potentiam, qui non amant misericordiam. Hos

ergo quid aliud agere dicam, quam praeconia divina in fabulas commutare? Sic theatralibus ludis, sic scenicis carminibus intendere solemus, ut scilicet auditum pascamus, non animum. Hujusmodi tamen non tam confundi quam adjuvari oportere censeo, quorum voluntas non utique maligna est, sed improvida. Alii vero idcirco sacram Scripturam legunt ut secundum Apostoli praeceptum parati sint omni poscenti reddere rationem de ea fide in qua positi sunt , ut videlicet inimicos veritatis fortiter destruant; minus eruditos doceant, ipsi perfectius viam veritatis agnoscant, et altius Dei secreta intelligentes, arctius ament; quorum nimirum devotio laudanda est, et imitatione digna. Tria igitur sunt genera hominum sacram Scripturam legentium,

quorum quidem primi miserandi sunt, secundi juvandi, tertii laudandi; nos vero quia omnibus consulere intendimus, quod bonum est in omnibus augeri cupimus, et quod perversum, commutari. Omnes intelligere volumus quod dicimus, omnes facere quod hortamur.

CAP. I. Quomodo legenda sit sacra Scriptura a quaerentibus scientiam in ea.

CAP. XIV. Diffinitio trium remediorum philosophiam concernentium contra totidem mala, et de philosophiae altera divisione.

CAP. I. Quomodo legenda sit sacra Scriptura a quaerentibus scientiam in ea.

Duo tibi, lector, ordinem scilicet et modum, propono, quae si diligenter inspexeris, facile tibi iter legendi patebit. In horum vero consideratione nec omnia tuo ingenio relinquam, neque per meam diligentiam satis tibi fieri promitto; sed sic quaedam breviter praelibando transcurram, ut et posita aliqua quibus erudiaris, et aliqua praetermissa quibus exercearis invenias. Ordinem legendi supra quadrifarium esse commemoravi; alium in disciplinis, alium in libris, alium in narratione atque alium in expositione. Quae qualiter in divina Scriptura assignanda sint, nondum ostendi.

Primum ergo hunc ordinem qui quaeritur in disciplinis inter historiam, allegoriam, tropologiam, divinorum lectorem considerare oportet, quae harum aliam ordine legendi praecedat. In quo illud ad memoriam revocare non inutile est, quod in aedificiis fieri conspicitur, ubi primum quidem fundamentum ponitur, dehinc fabrica superaedificatur; ad ultimum consummato opere domus colore superducto vestitur.

Hoc nimirum in doctrina fieri oportet, ut videlicet prius historiam discas, et rerum gestarum veritatem a principio repetens, usque ad finem, quid gestum sit, a quibus gestum sit, et ubi gestum sit, diligenter memoriae commendes. Haec enim quatuor

Tous les livres