Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 12)
praecipue, et in historia requirenda sunt, persona, negotium, tempus et locus. Neque ego te perfecte subtilem posse fieri puto in allegoria, nisi prius fundatus fueris in historia. Noli contemnere minima haec. Paulatim deficiunt, qui minima contemnunt. Si primo alphabetum discere contempsisses, nunc inter grammaticos tantum nomen non haberes. Scio quosdam esse qui statim philosophari volunt, fabulas pseudoapostolis relinquendas aiunt. Quorum scientia formae asini similis est. Noli hujusmodi imitari. Parvis imbutus tentabis grandia tutus.
Ego affirmare audeo nihil me unquam quod ad eruditionem pertineret contempsisse, sed multa saepe
didicisse, quae aliis joco, aut deliramento, similia viderentur. Memini me dum adhuc scholasticus essem elaborasse, ut omnium rerum oculis subjectarum, aut in usum venientium vocabula scirem, perpendens libere rerum naturam illum non posse prosequi, qui earumdem nomina adhuc ignoraret. Quoties sophismatum meorum, quae gratia brevitatis una vel duabus in pagina dictionibus signaveram, a memetipso quotidianum exegi debitum, ut etiam sententiarum, quaestionum et oppositionum omnium fere quas didiceram, et solutiones memoriter tenerem et numerum. Causas saepe informavi, et dispositiones ad invicem controversiis; quod rhetoris, quod oratoris, quod sophistae officium esset, diligenter distinxi. Calculos in numerum posui, et nigris
pavimentum carbonibus depinxi; et ipso exemplo oculis subjecto, quae ampligonii, quae ortogonii, quae oxigonii differentia esset, patenter demonstravi; utrumne quadratum, aequilaterum duobus in se lateribus multiplicatis embadum impleret, utrobique procurrente podismo didici. Saepe nocturnus horoscopus ad hiberna pervigilia excubavi. Saepe ad numerum protensum in ligno Magadan ducere solebam, ut et vocum differentiam aure perciperem, et animum pariter meli dulcedine oblectarem. Haec puerilia quidam fuerant, sed tamen non inutilia. Neque ea nunc scire stomachum meum onerant. Haec autem non tibi replico, ut vel meam scientiam, quae vel nulla est, vel parva est, jactitem; sed ut ostendam tibi ullum incedere aptissime, qui incedit ordinate,
neque ut quidam, qui dum magnum saltum facere volunt, in praecipitium incidunt. Sicut in virtutibus ita in scientiis quidam gradus sunt, sed dicis: Multa invenio in historiis, quae nullius videntur esse utilitatis, quare in hujusmodi occupabor? Bene dicis. Multa siquidem sunt in Scripturis, quae in se considerata nihil expetendum habere videntur, quae tamen si aliis quibus cohaerent, comparaveris, et in toto suo trutinare coeperis, necessaria pariter, et competentia esse videbis. Alia propter se scienda sunt, alia autem quamvis non propter se videantur nostro labore digna, quia tamen sine ipsis illa enucleate sciri non possunt, nullatenus debent negligenter praeteriri. Omnia disce, videbis postea nihil esse
De libris autem qui ad hanc lectionem utiles sunt, si quid mihi videatur, quaeris; hos magis frequentandos existimo: Genesim, Exodum, Josue, librum Judicum, et Regum, et Paralipomenon. Novi vero Testamenti primum, quatuor Evangelia, dehinc Actus apostolorum. Hi undecim magis ad historiam pertinere mihi videntur, exceptis his quos historiographos proprie appellamus. Si tamen hujus vocabuli significatione largius utimur, nullum est inconveniens, ut scilicet « historiam » esse dicamus, « non tantum rerum gestarum narrationem; sed illam primam significationem cujuslibet narrationis, quae secundum proprietatem verborum exprimitur. » Secundum quam acceptionem omnes utriusque Testamenti
libros eo ordine, quo supra enumerati sunt ad hanc lectionem secundum litteralem sensum pertinere puto. Et fortasse nisi puerile videretur, in hoc loco aliqua de modo construendi praecepta interponerem; quia novi divinam Scripturam magis caeteris omnibus in textu suo esse concisam; quibus tamen idcirco supersedere volo, ne interpositione nimia propositum extendam. Sunt quaedam loca in divina pagina, quae secundum litteram legi non possunt, quae magna discretione discernere oportet, ne vel per negligentiam aliqua praetereamus, aut per importunam diligentiam ad id, ad quod scripta non sunt, violenter intorqueamus. Hoc ergo, o lector, quod tibi proponimus: hic campus tui laboris vomere bene sulcatus, multiplicem tibi fructum referet.
Ordine cuncta gesta sunt; ordine incede, per umbram venitur ad corpus. Figuram disce, et invenies veritatem. Nec hoc nunc dico; ut prius Veteris Testamenti figuras labores evolvere, et mystica ejus dicta scruteris, quam ad Evangelii fluenta potanda accedas. Sed sicut vides, quod omnis aedificatio fundamento carens stabilis esse non potest; sic est etiam in doctrina. Fundamentum autem et principium doctrinae sacrae historia est, de qua quasi mel de favo veritas allegoriae exprimitur. Aedificaturus ergo primum fundamentum historiae pone; deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erige; ad extremum ergo per mortalitatis gratiam quasi pulcherrimo superducto colore aedificium pinge. Habes in historia quo Dei facta mireris,
in allegoria quo ejus sacramenta credas, in moralitate quo perfectionem ipsius imiteris. Lege ergo et disce quod in principio fecit Deus coelum et terram . Lege quod in principio plantavit paradisum voluptatis, in quo posuit hominem quem formaverat ; peccantem expulit, et in aerumnas hujus saeculi dejecit. Lege qualiter ab uno homine universa humani generis propago descendit, qualiter deinde peccantes unda diluvii obruit, qualiter Noe justum cum filiis suis in mediis aquis divina clementia servavit, qualiter deinde Abraham fidei signaculum suscepit, post vero Israel in Aegyptum descendit; quomodo deinde Deus filios Israel de Aegypto in manu Moysi et Aaron per mare Rubrum eduxit, in
deserto pavit, legem dedit, in terra promissionis locavit, et caetera multa quae fecit. Ad extremum vero nutante jam saeculo filium in carnem misit, vitam aeternam poenitentibus, missis in mundum universum apostolis promisit, venturum se in fine saeculorum ad judicium praedixit, reddere unicuique secundum opera sua, peccatoribus scilicet ignem aeternum, justis autem vitam aeternam, et regnum cujus non erit finis . Vide quod ex quo mundus coepit, usque ad finem saeculorum non deficiunt miserationes Dei.
Post lectionem historiae reliquum est allegoriarum mysteria investigare, ubi mea exhortatione opus esse non puto, cum ipsa res satis per se digna appareat.
Nosse tamen te volo, o lector, hoc studium non tardos et hebetes sensus, sed matura ingenia expetere; quae sic investigando subtilitatem teneant, ut in discernendo prudentiam non amittant. Solidus est cibus iste, et nisi masticetur, transglutiri non potest. Tali ergo te moderamine uti oportet, ut dum inquirendo subtilis fueris, in praesumendo temerarius non inveniaris, recolens quod ait Psalmista: Arcum suum tetendit, et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis . Meministi, ut autumo, supra me divinam Scripturam aedificio similem dixisse, ut primum fundamento posito structura in altum levetur, plane aedificio similem; nam et ipsa structuram habet. Non ergo pigeat, si hanc similitudinem paulo diligentius prosequamur: respice opus
caementarii. Collocato fundamento lineam extendit in directum, perpendiculum demittit, ac deinde lapides diligenter politos in ordinem ponit; alios atque alios deinde quaerit: et si forte aliquos primae dispositioni non respondentes invenerit, accipit limam, praeeminentia praecidit, aspera planat, et informia ad formam reducit; sicque demum reliquis in ordinem dispositis adjungit. Si vero aliquos tales invenerit, qui nec comminui valeant, nec congrue coaptari, eos non assumit, ne forte dum silicem frangere laborat, limam frangat. Intende: rem tibi proposui intuentibus contemptibilem, sed intelligentibus imitatione dignam. Fundamentum in terra est, nec semper politos habet lapides. Fabrica super terram, et aequalem quaerit structuram. Sic divina
pagina multa secundum naturalem sensum continet, quae et sibi repugnare videntur, et nonnunquam absurditatis aut impossibilitatis aliquid afferre.
Spiritualis autem intelligentia nullam admittit repugnantiam, in qua diversa multa, adversa nulla esse possunt. Quod etiam primam seriem lapidum super fundamentum collocandorum ad protensam lineam disponi vides; quibus scilicet totum opus reliquum innititur et coaptatur, significatione non caret. Nam hoc quasi aliud quoddam fundamentum est, et totius fabricae basis. Hoc fundamentum et portat superposita, et a priori fundamento portatur. Primo fundamento insident omnia, sed non omni modo coaptantur. Huic insident et coaptantur reliqua.
Primum fabricam portat, et est sub fabrica. Hoc portat fabricam, et non est solum sub fabrica sed in fabrica. Quod sub terra est fundamentum figurare diximus historiam, fabricam quae superaedificatur allegoriam insinuare. Unde et ipsa basis fabricae hujus ad allegoriam pertinere debet. Multis ordinibus consurgit fabrica, et quisquis suam basim habet; et multa sacramenta in divina pagina continentur, quae singula sua habent principia. Vis scire qui sunt ordines isti? Primus ordo est, sacramentum Trinitatis, quia et hoc Scriptura continet, quod ante omnem creaturam trinus et unus fuerit Deus. Hic de nihilo omnem fecit creaturam, visibilem scilicet et invisibilem: ecce secundus ordo. Rationali creaturae liberum dedit arbitrium, et gratiam praeparavit, ut
mereri posset aeternam beatitudinem; deinde sponte labentes punivit, et persistentes ut amplius labi non possint, confirmavit. Quae origo peccati, et quid sit peccatum, et quid sit poena peccati: ecce tertius ordo. Quae sacramenta primum sub naturali lege ad reparationem humani generis instituerit: ecce quartus ordo. Quae scripta sub lege: ecce quintus ordo. Sacramentum incarnationis Verbi: ecce sextus ordo. Sacramenta Novi Testamenti: ecce septimus ordo. Ipsius denique resurrectionis: ecce octavus ordo. Haec est tota divinitas, haec est illa spiritualis fabrica, quae quot continet sacramenta, tot quasi ordinibus constructa in altum extollitur. Vis et ipsas bases agnoscere. Bases, ordinum, principia sunt sacramentorum. Ecce ad lectionem venisti, spirituale
fabricaturus aedificium. Jam historiae fundamenta in te locata sunt, restat nunc tibi ipsius fabricae bases fundare. Linum tendis, ponis examussim, quadros in ordinem collocas, et circumgyrans quaedam futurorum murorum vestigia figis. Linea protensa rectae fidei trames est, ipsae spiritualis operis bases quaedam fidei sacramenta sunt, quibus initiaris. Debet siquidem prudens lector curare, ut antequam spatiosa librorum volumina prosequatur, sic de singulis quae magis ad propositum suum et professionem verae fidei pertinent, instructus sit, ut quaecunque postmodum invenerit, tuto superaedificare possit. Vix enim in tanto librorum pelago, et multiplicibus sententiarum anfractibus, quae et numero
et obscuritate animum legentis confundunt, aliquid unum colligere poterit, qui prius summatim in unoquoque, ut ita dicam genere, aliquod certum principium firma fide subnixum, ad quod cuncta referantur, non agnovit. Vis ut doceam te qualiter fieri debeant bases istae? Respice ad ea quae paulo ante tibi enumeravi. Est sacramentum Trinitatis; multi jam de illo libri facti sunt, multae datae sententiae difficiles ad intelligendum, et perplexae ad solvendum. Longum tibi et onerosum est adhuc omnes prosequi, cum multa fortassis invenias, in quibus magis turberis quam aedificeris. Noli instare; sic nunquam ad finem venies. Disce prius breviter et dilucide, quid tenendum sit de fide trinitatis; quid sane profiteri et veraciter credere debeas.
Cum autem postea legere coeperis libros, et multa obscure, et multa aperte, multa ambigue scripta inveneris, adjunge basi suae quae aperta invenis, si forte conveniant; quae ambigua sunt, ita interpretare ut non discordent, quae vero sunt obscura, resera si potes. Quod si ad intellectum eorum penetrare non vales, transi: ne dum praesumere conaris, quod non sufficis, periculum erroris incurras. Noli ea contemnere, sed potius venerare, quia audisti quod scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum . Quod si etiam aliquid inveneris contrarium illi, quod tu jam firmissima fide tenendum esse didicisti: non tamen expedit tibi quotidie mutare sententiam, nisi prius doctiores te consulueris, et maxime quid fides universalis,
quae nunquam falsa esse potest, inde jubeat sentiri agnoveris. Sic de sacramento altaris; sic de sacramento baptismatis, confirmationis, conjugii, et omnibus quae tibi enumerata sunt supra, facere debes. Vides multos Scripturas legentes, quia fundamentum veritatis non habent, in errores varios labi, et toties fere mutare sententias, quot legerint lectiones. Rursum alios vides, qui secundum illam veritatis agnitionem, qua intus firmati sunt quaslibet Scripturas ad congruas interpretationes flectere noverunt, et quid a sana fide discordet, aut quid conveniat judicare. In Ezechiele legis, quod rotae animalia sequuntur, non animalia rotas: Cum ambularent, inquit, animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea. Et cum elevarentur animalia de terra,
elevabantur simul et rotae . Sanctorum quippe mentes quantum virtutibus vel scientia proficiunt, tantum sanctarum Scripturarum arcana profunda esse conspiciunt, ut qui simplicibus et adhuc stantibus in terra jacere videbantur, erectis sublimes appareant. Nam sequitur: Quocunque ibat spiritus, illuc eunte spiritu; et rotae pariter levabantur sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis . Vides quod rotae hae animalia sequuntur, et sequuntur spiritum. Rursum alibi dicitur: Littera occidit, Spiritus autem vivificat ; quia nimirum oportet divinum lectorum spiritualis intelligentiae veritate esse solidatum, ut eum litterarum apices, quae et perversae nonnunquam intelligi possunt, ad quaelibet diverticula non inclinent. Quare antiquus ille populus, qui
legem vitae acceperat, reprobatus est, nisi quia sic solam litteram occidentem secutus est, ut spiritum vivificantem non haberet? Haec vero non ideo ut quibuslibet ad voluntatem suam interpretandi Scripturas occasionem praebeam; sed ut ostendam eum qui solam sequitur litteram, diu sine errore non posse incedere. Oportet ergo ut et sic sequamur litteram, ne nostrum sensum divinis auctoribus praeferamus; et sic non sequamur, ut in ea totum veritatis judicium pendere credamus. Non litteratus, sed spiritualis omnia dijudicat . Ut ergo secure possis judicare litteram, non de tuo sensu praesumere, sed erudiri prius, et informari oportet, et quasi quamdam inconcussae veritatis basim, cui
tota fabrica innitatur fundare. Neque a teipso erudiri praesumas, ne forte dum te introducere putas, magis seducas; a doctoribus et sapientibus haec introductio quaerenda est quae et auctoritatibus sanctorum Patrum, et testimoniis Scripturarum, eam tibi, prout opus est, et facere, et aperire possint. Cumque jam introductus fueris, testimoniis Scripturarum legendo singula quae docuerint confirmare. Sic mihi videtur; qui me in hoc imitari placuerit, libens accipio; cui visum fuerit non ita oportere fieri faciat quod placuerit, non contendam. Scio enim plures hunc morem in discendo non servare. Sed quomodo quidam proficiant rursus non ignoro. Si quaeris qui libri magis ad hanc lectionem valeant, ego puto principium Genesis de operibus
sex dierum, tres ultimos libros Moysi de legalibus sacramentis, Isaiam, principium et finem Ezechielis, Job, Psalterium, Cantica canticorum, duo praecipue Evangelia, scilicet Matthaei et Joannis; Epistolas Pauli, canonicas Epistolas, et Apocalypsim, praecipue tamen Epistolas Pauli, quae etiam ipso numero designant utriusque Testamenti perfectionem se continere.
De tropologia nihil aliud in praesenti dicam, quam, quod supra dictum est, excepto quod ad eam magis rerum quam vocum significatio pertinere videtur. In illa enim naturalis justitia est, ex qua disciplina morum nostrorum, id est positiva justitia nascitur.
Contemplando quid fecerit Deus; quid nobis faciendum sit, agnoscimus. Omnis natura Deum loquitur. Omnis natura hominem docet. Omnis natura rationem parit, et nihil in universitate infecundum est.
Non idem ordo librorum in historica et allegorica lectione servandus est. Historia ordinem temporis sequitur, ad allegoriam magis pertinet ordo cognitionis; quia, sicut supra dictum est, doctrina semper non ab obscuris, sed apertis, et ab iis quae magis nota sunt exordium sumere debet. Unde consequens est, ut Novum Testamentum, in quo manifesta praedicatur veritas, in hac lectione Veteri praeponatur, ubi eadem veritas figuris adumbrata occulte praenuntiatur. Eadem utrobique veritas, sed
ibi occulta, hic manifesta; ibi promissa, hic exhibita. Audisti cum legeretur in Apocalypsi, quia signatus est liber; et nemo inveniri poterat, qui solveret signacula ejus, nisi leo de tribu Juda . Signata erat lex, signatae erant prophetiae; quia occulte tempora redemptionis venturae praenuntiabantur. Nonne tibi ille liber signatus fuisse videtur, qui dixit: Ecce virgo concipiet, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel . Et alius: Tu, inquit, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel; egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis . Et Psalmista: Nunquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus . Et rursum: Domini Domini,
inquit, exitus mortis . Et iterum: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis . Et post pauca: Tecum principium in die virtutis tuae; in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te . Et Daniel: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubilus coeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et dedit ei potestatem et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient: potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur . Quis putas haec, antequam complerentur, intelligere poterat? Signata erant, et nemo poterat solvere signacula, nisi leo de tribu Juda. Venit ergo Filius Dei, et induit naturam nostram: natus est de Virgine, crucifixus, sepultus, resurrexit, ascendit ad coelos,