Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 13)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

et implendo quae promissa erant, aperuit quae latebant. Lego in Evangelio, quod angelus Gabriel ad Mariam Virginem mittitur, parituram praenuntiat . Recordor prophetiae quae dicit: Ecce virgo concipiet. Lego quod cum esset Joseph in Bethlehem, cum Maria uxore sua praegnante, venit tempus ejus pariendi, et peperit filium suum primogenitum, quem angelus praedixerat regnaturum in throno David patris sui . Recordor prophetiae Bethlehem Ephrata: Parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. Lego rursum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . Recordor prophetiae quae dicit: Egressus ejus ab initio a diebus

aeternitatis. Lego: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Recordor prophetiae quae dicit: Vocabitur nomen ejus Emmanuel, id est nobiscum Deus. Et ne forte singula prosequendo fastidium tibi faciam, nisi prius nativitatem Christi, praedicationem, passionem, resurrectionem atque ascensionem; et caetera, quae in carne per carnem gessit, agnoveris, veterum figurarum mysteria penetrare non valebis.

De ordine narrationis illud maxime hoc loco considerandum est, quod divinae paginae textus, nec naturalem semper, nec continuum loquendi ordinem servat, quia et saepe posteriora prioribus anteponit; sicut cum aliqua enumeraverit, subito ad superiora quasi subsequentia narrationis sermo recurrat.

Saepe etiam ea quae longo distant intervallo, quasi mox sibi succedentia connectat, ut videantur nullum disjunxisse temporis spatium, illa quae discernit nullum intervallum sermonis.

Expositio tria continet: litteram, sensum, sententiam. In omni narratione littera est. Nam ipsae voces etiam litterae sunt, sed sensus et sententia non in omni narratione simul inveniuntur. Quaedam habet litteram et sensum tantum. Quaedam habet litteram et sententiam tantum. Quaedam omnia haec tria simul continet. Omnis autem narratio ad minimum duo habere debet. Illa narratio litteram et sensum tantum habet, ubi per ipsam prolationem sic aperte

aliquid significatur, ut nihil aliud relinquatur subintelligendum. Illa vero litteram et sententiam tantum habet, ubi ex sola pronuntiatione nihil concipere potest auditor, nisi addatur expositio. Illa sensum et sententiam habet, ubi aperte aliquid significatur, et aliquid aliud subintelligendum relinquitur, quod expositione non aperitur.

Littera aliquando perfecta est, quando ad significandum id quod dicitur, nihil praeter ea quae posita sunt, vel addere, vel minuere oportet. Ut, Omnis sapientia a Domino Deo est . Aliquando imminuta, quando subaudiendum aliquid relinquitur, ut: Senior electae dominae . Aliquando superflua, quando vel propter inculcationem, vel

longam interpositionem idem repetitur, vel aliud non necessarium adjungitur, ut Paulus in fine Epistolae ad Romanos dicit: Ei autem; et postea multis interpositis infert: cui est honor et gloria . Aliquid hic superfluum esse videtur, superfluum dico, id est non necessarium ad enuntiationem faciendam. Aliquando talis est littera, ut nisi in aliam resolvatur, nihil significare, vel incongrua esse videatur, ut est illud: Dominus in coelo sedes ejus , id est sedes Domini in coelo; et filii hominum, dentes eorum arma et sagittae , id est filiorum hominum dentes; et: Homo sicut fenum dies ejus, id est dies hominis . Nominativus scilicet nominis, et genitivus pronominis, pro uno genitivo nominis positi, et multa alia similiter.

Sensuum, alius congruus, alius incongruus. Incongruorum alius incredibilis, alius impossibilis, alius absurdus, alius falsus. Multa hujusmodi invenies in Scripturis, ut illud: Comederunt Jacob . Et illud: Sub quo curvantur hi qui portant orbem . Et illud: Elegit suspendium anima mea ; et multa alia. Sunt loca quaedam in divina Scriptura, ubi licet aperta sit verborum significatio; nullus tamen sensus esse videtur, sive propter inusitatum modum loquendi, sive propter aliquam circumstantiam, quae legentis intelligentiam

impedit. Ut est, verbi gratia, illud quod dicit Isaias: Apprehendent septem mulieres virum unum in illa die dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum . Plana sunt et aperta verba. Intelligis satis: Apprehendent septem mulieres virum unum; intelligis: Panem nostrum comedemus; intelligis: Vestimentis nostris operiemus, intelligis, Tantummodo invocetur nomen tuum super nos; intelligis, Aufer opprobrium nostrum. Sed fortasse quid hoc totum simul significare velit, intelligere non potest. Quid dicere voluerit propheta, bonum promiserit, an malum minatus fuerit, ignoras. Unde evenit, ut spiritualiter tantum intelligendum credas, quod qualiter

ad litteram dictum sit, non vides. Dices igitur septem mulieres, septem esse dona Spiritus sancti, quae unum virum apprehendent, id est Christum, in quo omnem plenitudinem gratiae placuit inhabitare, quia ipse solus sine mensura Spiritum sanctum accepit. Qui solus earum opprobrium aufert, ut inveniant in quo requiescant; nullo alio vivente, ut Spiritus sancti dona poscebant. Ecce spiritualiter interpretatus es, et quid sit dicere ad litteram non intelligis. Potuit tamen propheta per haec verba etiam ad litteram aliquid significare. Quia enim supra de intentione populi praevaricatoris locutus fuerat, subjungit nunc tantum in eodem populo cladem futuram; et usque adeo virorum genus delendum, ut vix septem mulieres virum unum inveniant,

cum modo una unum habere soleat. Et cum mulieres nunc a viris rogari soleant, tunc converso more mulieres viros rogabunt. Et ne forte unus vir septem mulieres ducere simul formidaret, cum unde eas pasceret et vestiret, non haberet, dicunt ei: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, non te oportet de nobis esse sollicitum: Tantummodo invocetur nomen tuum super nos; ut dicaris vir noster, et sis: ne repudiatae dicamur et steriles, et sine semine moriamur, quod eo tempore magnum opprobrium fuit. Et hoc est quod dicunt: Aufer opprobrium nostrum. Multa hujusmodi invenies in Scripturis, et maxime in Veteri Testamento, secundum idioma illius linguae dicta, quae cum ibi apertae sint, nihil apud nos significare

Sententia divina nunquam absurda, nunquam falsa esse potest; sed cum sensu, ut dictum est, multa inveniantur contraria; sententia nullam admittit repugnantiam, semper congrua est, semper vera. Aliquando unius enuntiationis una est sententia, aliquando unius enuntiationis plures sunt sententiae, aliquando plurium enuntiationum una est sententia, aliquando plurium enuntiationum plures sententiae. Cum igitur divinos libros legimus, in tanta multitudine veterum intellectuum, qui de paucis eruuntur verbis, et sanitate Catholicae fidei muniuntur, id potissimum eligamus, quod certum

apparuerit, eum sensisse quem legimus. Si autem hoc latet, id certe quod circumstantia scripturae non impedit, et cum sana fide concordat. Si autem et Scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. Aliud est enim quod potissimum scriptor senserit, non dignoscere, aliud a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis. Si vero utrumque vitari non potest, etsi voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. Item in rebus obscuris, atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legimus, quae possint salva fide aliis atque aliis parere sententiis; in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita projiciamus, ut

si forte diligentius discussa veritas eam labefactaverit, corruamus; non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est, cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus.

Modus legendi in dividendo constat. Divisio fit et partitione et investigatione. Partiendo dividimus, quando ea quae confusa sunt, distinguimus. Investigando dividimus, quando ea quae occulta sunt, reseramus.

et compendiosius potuimus, explicata sunt. De reliqua vero parte doctrinae, id est meditatione aliquid in praesenti dicere omitto, quia res tanta speciali tractatu indiget; et dignum magis est omnino silere in hujusmodi, quam aliquid imperfecte dicere. Res enim valde subtilis est, et simul jucunda, quae et incipientes erudit, et exercet consummatos, inexperta adhuc stylo, ideoque amplius prosequenda. Rogemus ergo nunc sapientiam, ut radiare dignetur in cordibus nostris, et illuminare nobis in semitis suis, ut introducat nos ad puram, et sine animalibus coenam.

CAP. XIV. Diffinitio trium remediorum philosophiam concernentium contra totidem mala, et de philosophiae altera divisione.

Tria sunt: sapientia, virtus, necessitas. Sapientia est comprehensio rerum, prout sunt. Virtus est habitus animi in modum naturae rationi consentaneus. Necessitas est, sine qua vivere non possimus, sed felicius viveremus. Haec tria remedia sunt contra mala tria, quibus subjecta est vita humana. Sapientia contra ignorantiam, virtus contra vitium, necessitas contra infirmitatem; propter ista tria mala exstirpanda quaesita sunt ista tria remedia; et propter haec tria remedia invenienda, inventa est omnis ars, et omnis disciplina. Propter sapientiam inventa est theorica, propter virtutem inventa est practica, propter necessitatem inventa est mechanica. Istae tres usu primae fuerunt, sed postea propter eloquentiam

inventa est logica. Quae cum sit inventione ultima, prima tamen esse debet in doctrina. Quatuor igitur sunt principales scientiae, a quibus omnes aliae de scendunt: theorica, practica, mechanica, logica.

Theorica dividitur in theologiam, physicam, mathematicam. Theologia tractat de invisibilibus visibilium causis; mathematica de invisibilibus visibilium formis. Et haec mathematica dividitur in quatuor scientias. Prima est arithmetica, quae tractat de numero, id est de quantitate discreta per se. Secunda est musica, quae tractat de proportione, id est de quantitate discreta ad aliquid. Tertia est geometria, quae tractat de spatio, id est quantitate continua immobili. Quarta est astronomia, quae tractat de motu, id est de quantitate continua mobili. Elementum

arithmeticae est unitas. Elementum musicae est unisonum. Elementum geometriae est punctum. Elementum astronomiae est instans. Practica dividitur in solitariam, privatam, publicam. Solitaria docet, quomodo unusquisque propriam vitam honestis moribus instituat, virtutibus exornet. Privata docet, quomodo regendi sint familiares, et qui per carnis affectum sunt affines. Publica docet, qualiter populus totus, et gens a suis rectoribus gubernari debeat. Solitaria pertinet ad singulos, privata ad patresfamilias, publica ad rectores civitatum. Mechanica tractat de operibus humanis, et haec dividitur in septem. Prima est lanificium, secunda armatura, tertia navigatio, quarta agricultura, quinta venatio, sexta medicina, septima theatrica. Logica dividitur

in grammaticam et in orationem disserendi. Ratio disserendi dividitur in probabilem, et necessariam, et sophisticam. Probabilis dividitur in dialecticam et rhetoricam. Necessaria pertinet ad philosophos, sophistica ad sophistas. In his quatuor partibus philosophiae talis ordo in doctrina servari debet, ut prima ponatur logica, secunda ethica, tertia theorica, quarta mechanica. Primum enim comparanda est eloquentia, deinde, ut ait Socrates in Ethica, per studium virtutis oculus cordis mundandus est, ut deinde in theorica ad investigationem veritatis perspicax esse possit. Novissime mechanica sequitur, quae per se omni modo inefficax est, nisi ratione praecedentium fulciatur.

Magicae repertor primus creditur Zoroastros, rex Bactrianorum, quem nonnulli asserunt ipsum esse Cham, filium Noe, sed nomine mutato. Hunc postea Ninus, rex Assyriorum, bello victum interfecit, ejusque codices artibus maleficiorum plenos igne cremari fecit. Scribit autem Aristoteles de hoc ipso, quod usque ad bis et vicies centum millia versuum ejus de arte magica ab ipso dictatos, libri ejus usque ad posteritatis memoriam traduxerunt. Hanc artem postea Democritus ampliavit, tempore quo Hippocrates in arte medicinae insignis habebatur. Magica in philosophia non recipitur; sed est extrinsecus falsa professione, omnis iniquitatis et malitiae magistra, de vero mentiens, et veraciter laedens animos,

seducit a religione divina, culturam daemonum suadet, morum corruptionem ingerit, et ad omne scelus ac nefas mentes sequacium impellit. Haec generaliter accepta, quinque complectitur genera maleficiorum. Manticen, quod sonat divinationem; et mathematicam vanam, sortilegia, maleficia, praestigia. Mantice autem quinque continet species sub se. Primam necromantiam, quod interpretatur divinatio in mortuis; νεκρὸς enim Graece mortuus Latine, et νεκρον cadaver dicitur. Unde divinatio, quae fit per sacrificium sanguinis humani, quem daemones sitiunt, et in eo delectantur effuso. Secunda est gaeomantia, id est divinatio in terra. Tertia hydromantia, id est divinatio in aqua. Quarta est aerimantia, id est divinatio in aere. Quinta est divinatio in

igne, quae dicitur pyromantia. Varro enim quatuor dixit esse, in quibus divinatio constaret, terram, aquam, aerem, ignem. Prima ergo, id est necromantia, ad infernum videtur pertinere, secunda ad terram, tertia ad aquam, quarta ad aerem, quinta ad ignem. Mathematica dividitur in tres species: in aruspicinam, in augurium, in horoscopicam. Aruspices sunt dicti quasi horuspices, id est horarum inspectores, qui observant tempora in rebus agendis; vel haruspices quasi haras inspicientes: qui in extis et fibris sacrificiorum futura considerant. Augurium vel auspicium aliquando ad oculum pertinet, et dicitur auspicium quasi avispicium; quia in motu et volatu avium attenditur, aliquando ad aures pertinet, et tunc dicitur augurium quasi garritus

avium, quia aure percipitur. Horoscopia, quae etiam constellatio dicitur, est quando in stellis facta hominum quaeruntur, sicut genethliaci faciunt, qui

nativitates observant, qui olim specialiter magi nuncupabantur, de quibus in Evangelio legimus. Sortilegi sunt, qui sortibus divinationes quaerunt. Malefici sunt, qui per incantationes daemoniacas, sive ligaturas, vel alia quaecunque exsecrabilia remediorum genera, cooperatione daemonum atque instructu nefanda perficiunt. Praestigia sunt, quando per phantasticas illusiones circa rerum immutationem sensibus humanis arte daemoniaca illuditur. Sunt ergo omnes simul undecim mantice, quinque, id est, neeromantia, gaeomantia, hydromantia, aerimantia, pyromantia. Sub mathematica, tres, id est aruspiscina, auspicium, horoscopia. Postea tres aliae, id est sortilegium, maleficium, praestigium. Praestigia Mercurius dicitur primus invenisse. Auguria Phryges

invenerunt. Aruspicinam et sortilegia Tages primus Etruscus tradidit: hydromantia primum a Persis venit.

Hunc in Didascalico non comperi, sed quasi illius appendicem: tractat enim de meditatione, qua ex visibilium cognitione ad invisibilis etiam divinae Trinitatis assurgimus agnitionem. Haec sunt capitula:

Tous les livres